Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
Caput II / DE ANTICHRISTI PERSECVTIONE
Teterrimam bestiam omni immanitate atrociorem, Antichristum, ab aquilonis finibus uenturum autumant, iuxta illud Hieremię: Ab aquilone pandetur omne malum super omnes habitatores terrę. A tribu uero Dan oriturum ex eo, quod Iacob ad filios prophetante dicitur: Fiat Dan coluber in uia, cerastes in semita, mordens ungulas equi, ut cadat ascensor eius retro. Antichristus enim partim doli ueneno ut coluber, partim potestatis cornu ut cerastes eos inuadet, quos per uiam ueritatis et semitam iustitię ire uiderit. Cum itaque Enoch et Helię prędicatio per uniuersum terrarum orbem uulgata fuerit, tunc Sathanę filius prodere se et aduersus eos inualescere incipiet. Sic enim in Apocalypsi legimus: Et cum finierint testimonium suum (Enoch scilicet et Helias), bestia, quę ascendit de abysso, faciet aduersus eos bellum, et uincet illos, et occidet eos. Et corpora eorum iacebunt in plateis ciuitatis magnę, quę uocatur spiritaliter Sodoma et Aegyptus, ubi et Dominus eorum crucifixus est. Iacebunt quippe catholicorum fidelium corpora in plateis, quoniam pro ueritatis religione mori pręoptabunt quam in infidelitate uiuere. O, gloriosa martyria! Iacebitis quidem in plateis, sed habitabitis in cęlo. Pro Christo cadetis, sed cum Christo regnabitis. Sanguis uester super terram effundetur, sed spriritus uester supra cęlum requiescet. Pro breui supplicio gloriam capietis ęternam. Non uos fraudis laqueis irretire poterit inimicus, quia in Christo credentibus astutia non deerit ad cauendum, non furoris immanitate terrere, quia non timebitis illum, qui tantum corpus potest occidere, sed eum potius, qui corpus et animam potest mittere in gehennam. Quanto terribilior erit hostis, tanto patientia uestra fortior et gloria insignior et remuneratio maior. De illo simul ac de uobis per Hieremiam prophetatum: Ecce afflictio egredietur de gente in gentem, et turbo magnus egredietur a summatibus terrę. Et erunt interfecti Domini in die illa a summo terrę usque and summum eius. Non plangentur et non colligentur et non sepelientur. In sterquilinio super faciem terrę iacebunt. Diuina enim permissione fiet, ut diabolus contra Ecclesiam sęuiendi potestatem accipiat. Oportet ergo illum, quem Christus nunc uinctum tenet, nouissimo tempore dies aliquot solui ac dimitti. Quod Ioannes in Apocalypsi cernens ac dolens clamat: Vę terrę ac mari, quia descendit diabolus ad uos, habens iram magnam, sciens, quod modicum tempus habet. Et idem rursum ait: Soluetur Sathanas de carcere suo, et exibit, et seducet gentes, quę sunt super quatuor angulos terrę, Gog et Magog. Et congregabit eos* in pręlium, quorum numerus est sicut harena maris. Et ascenderunt super latitudinem terrę, et circumierunt castra sanctorum et ciuitatem dilectam. Ciuitas *corr. ex eas dilecta uel Hierusalem uel Ecclesia Dei est. In eam impetum faciet hic diaboli filius, et illorum multitudine, quos decipiet, eos opprimere molietur, quos decipere non poterit. Ad hęc etiam, o facinus indignum, ista desolationis abominatio in templum Dei irrumpens, omnia sancta prophanabit et in medio sedens Deum se et Christum impudenter improbeque mentietur. Mittet malignitatis suę satellites per prouincias et loca, qui dicant: Ecce iam uenit Christus. Venite ad adorandum illum! Quam futuram fallaciam pręsciens Dominus, cauere nos iubet, dum ait: Siquis uobis dixerit: Ecce hic est Christus aut illic, nolite credere! Si dixerint uobis: Ecce in deserto est, nolite exire; ecce in penetralibus, nolite credere! Cur ita? Quia non talis aduentus Filii Dei erit, qualis filii diaboli. Qualis aduentus filii diaboli? In deserto cum bestiis, in penetralibus cum facinorosis turpique luxurię deditis hominibus. Qualis filii Dei? Sicut fulgur exiens ab oriente et apparens usque in occidentem; illius ab aquilone, huius e cęlo; illius locorum interuallis latens, huius in aere omnibus ęque manifestus; illius in tenebris, huius in luce. Hoc plenius postea monstrabimus. Nunc interim pessimi omnium tyranni audaciam, arrogantiam, impietatem, astum, uim atque potentiam, ut coepimus, prosequamur. Daniel propheta, cum uisionem de quorundam regum futuro euentu uidisset, sic
demum de Antichristi regno sibi dictum audiuit: Post regnum eorum, cum
creuerint iniquitates, consurget rex impudens facie et intelligens
propositiones. Et roborabitur fortitudo eius, sed non in uiribus suis.
Et supra quam credi potest, uniuersa uastabit, et prosperabitur, et
faciet. Et interficiet robustos, et populum sanctorum secundum
uoluntatem suam, et dirigetur dolus in manu eius. Et cor suum
magnificabit, et in copia rerum ( suis, sed demonis, cuius
instigatione agitatus ad tantam prorumpet temeritatem, ut sui oblitus Deum
se reputabit et contra Christum consurget et Ecclesiam uastabit. Et superbię
spiritu inflatus diuina omnia prophanabit, polluet, contemnet ac tantum
Sathanam illum, cuius consiliis opeque nitetur, colet. Nam alibi etiam in
Daniele scriptum est: Et faciet iuxta uoluntatem suam rex. Et eleuabitur
et magnificabitur aduersus omnem deum, et aduersus Deum deorum loquetur
magnifica. Et dirigetur, donec Teterrimam bestiam omni immanitate atrociorem, Antichristum, ab aquilonis
finibus uenturum autumant, iuxta illud Hieremię: Ab aquilone pandetur
omne malum super omnes habitatores terrę. A tribu uero Dan oriturum
ex eo, quod Iacob ad filios prophetante dicitur: Fiat Dan coluber in uia,
cerastes in semita, mordens ungulas equi, ut cadat ascensor eius retro.
Antichristus enim partim doli ueneno ut coluber, partim potestatis cornu
ut cerastes eos inuadet, quos per uiam ueritatis et semitam iustitię ire
uiderit. Cum itaque Enoch et Helię prędicatio per uniuersum terrarum orbem
uulgata fuerit, tunc Sathanę filius prodere se et aduersus eos inualescere
incipiet. Sic enim in Apocalypsi legimus: Et cum
finierint testimonium suum (Enoch scilicet et Helias), bestia,
quę ascendit de abysso, faciet aduersus eos bellum, et uincet illos, et
occidet eos. Et corpora eorum iacebunt in plateis ciuitatis magnę, quę
uocatur spiritaliter Sodoma et Aegyptus, ubi et Dominus eorum crucifixus
est. Iacebunt quippe catholicorum fidelium corpora in plateis,
quoniam pro ueritatis religione mori pręoptabunt quam in infidelitate
uiuere. O, gloriosa martyria! Iacebitis quidem in plateis, sed habitabitis
in cęlo. Pro Christo cadetis, sed cum Christo regnabitis. Sanguis uester
super terram effundetur, sed spriritus uester supra cęlum requiescet. Pro
breui supplicio gloriam capietis ęternam. Non uos fraudis laqueis irretire
poterit inimicus, quia in Christo credentibus astutia non deerit ad
cauendum, non furoris immanitate terrere, quia non timebitis illum, qui
tantum corpus potest occidere, sed eum potius, qui corpus et animam potest
mittere in gehennam. Quanto terribilior erit hostis, tanto patientia uestra
fortior et gloria insignior et remuneratio maior. De illo simul ac de uobis
per Hieremiam prophetatum: Ecce afflictio egredietur de gente in gentem,
et turbo magnus egredietur a summatibus terrę. Et erunt interfecti
Domini in die illa a summo terrę usque and summum eius. Non plangentur
et non colligentur et non sepelientur. In sterquilinio super faciem
terrę iacebunt. Diuina enim permissione fiet, ut diabolus contra
Ecclesiam sęuiendi potestatem accipiat. Oportet ergo illum, quem Christus
nunc uinctum tenet, nouissimo tempore dies aliquot solui ac dimitti. Quod
Ioannes in Apocalypsi cernens ac dolens clamat: Vę terrę ac mari, quia
descendit diabolus ad uos, habens iram magnam, sciens, quod modicum
tempus habet. Et idem rursum ait: Soluetur Sathanas de carcere
suo, et exibit, et seducet gentes, quę sunt super quatuor angulos terrę,
Gog et Magog. Et congregabit eos* in pręlium, quorum numerus est sicut
harena maris. Et ascenderunt super latitudinem terrę, et circumierunt
castra sanctorum et ciuitatem dilectam. Ciuitas *corr. ex
eas
dilecta uel Hierusalem uel Ecclesia Dei est. In eam impetum
faciet hic diaboli filius, et illorum multitudine, quos decipiet, eos
opprimere molietur, quos decipere non poterit. Ad hęc etiam, o facinus
indignum, ista desolationis abominatio in templum Dei irrumpens, omnia
sancta prophanabit et in medio sedens Deum se et Christum impudenter
improbeque mentietur. Mittet malignitatis suę satellites per prouincias et
loca, qui dicant: Ecce iam uenit Christus. Venite ad adorandum illum! Quam
futuram fallaciam pręsciens Dominus, cauere nos iubet, dum ait: Siquis
uobis dixerit: Ecce hic est Christus aut illic, nolite credere! Si
dixerint uobis: Ecce in deserto est, nolite exire; ecce in penetralibus,
nolite credere! Cur ita? Quia non talis aduentus Filii Dei erit,
qualis filii diaboli. Qualis aduentus filii diaboli? In deserto cum bestiis,
in penetralibus cum facinorosis turpique luxurię deditis hominibus. Qualis
filii Dei? Sicut fulgur exiens ab oriente et apparens usque in occidentem;
illius ab aquilone, huius e cęlo; illius locorum interuallis latens, huius
in aere omnibus ęque manifestus; illius in tenebris, huius in luce. Hoc
plenius postea monstrabimus. Nunc interim pessimi omnium tyranni audaciam,
arrogantiam, impietatem, astum, uim atque potentiam, ut coepimus,
prosequamur. Daniel propheta, cum uisionem de quorundam regum futuro euentu uidisset, sic
demum de Antichristi regno sibi dictum audiuit: Post regnum eorum, cum
creuerint iniquitates, consurget rex impudens facie et intelligens
propositiones. Et roborabitur fortitudo eius, sed non in uiribus suis.
Et supra quam credi potest, uniuersa uastabit, et prosperabitur, et
faciet. Et interficiet robustos, et populum sanctorum secundum
uoluntatem suam, et dirigetur dolus in manu eius. Et cor suum
magnificabit, et in copia rerum ( suis, sed demonis, cuius
instigatione agitatus ad tantam prorumpet temeritatem, ut sui oblitus Deum
se reputabit et contra Christum consurget et Ecclesiam uastabit. Et superbię
spiritu inflatus diuina omnia prophanabit, polluet, contemnet ac tantum
Sathanam illum, cuius consiliis opeque nitetur, colet. Nam alibi etiam in
Daniele scriptum est: Et faciet iuxta uoluntatem suam rex. Et eleuabitur
et magnificabitur aduersus omnem deum, et aduersus Deum deorum loquetur
magnifica. Et dirigetur, donec compleatur iracundia. Tum, nequid
impuritati spurcicięque eius desit: Et erit — inquit — in
concupiscentiis foeminarum; pręterea: nec quenquam deorum
curabit, quia aduersum uniuersa consurget. Deum autem Maozim in loco suo
uenerabitur, et deum, quem ignorauerunt patres eius, colet auro et
argento et lapide precioso rebusque preciosis. Vide hominis
dementiam! Demonio supplicat, demonium ueneratur, et se ab hominibus pro Deo
uult coli haberique. Quasi uero non seruus diaboli sit, qui ei ancillatur,
sed dominus et Deus! Rursum idem propheta impietatem eius audaciamque
designans, etiam quandiu regnaturus sit, declarat. Sermones — inquit
— contra Excelsum loquetur, et sanctos Altissimi conteret, et putabit,
quod possit mutare tempora et leges. Et tradentur in manus eius usque ad
tempus et tempora et dimidium temporis, hoc est, usque ad annos tres
cum dimidio. Hanc temporis perscriptionem Apocalypsis aperte indicat, ubi
dicitur: Et ciuitatem sanctam (hoc est, Ecclesiam) conculcabunt
mensibus quadraginta duobus. Ad hęc quidam opinantur ipsum, ut se
Deum probet, cum post tridui latebram rursum apparuerit, mortuum se fuisse
et resurrexisse simulaturum, ex eo, quod in Apocalypsi scribitur: Et uidi
unum de capitibus suis quasi occisum in mortem, et plaga mortis eius
curata est. Hinc etiam dicunt, quod finget se cęlum uelle
conscendere, atque a malis spiritibus in aera feretur. Eoque modo plaga
mortis eius curabitur, quia scilicet illi, quibus illudet, uere mortuum et
resuscitatum fuisse credent, quem in cęlum quoque sublimem ire conspicient.
Vnde sequitur: Et admirata est uniuersa terra post bestiam, et
adorauerunt draconem, qui dedit potestatem bestię. Et
adorauerunt bestiam dicentes: Quis similis bestię et quis poterit
pugnare cum ea? Sed bene illi, qui draconem et bestiam adorant,
terra dicuntur. Terrena enim sapient nescientes, quia Christus iam non
moritur et mors illi ultra non dominabitur. Qui uero posthac mori et
resurgere simulabit, Christum se esse asserens, non Christus, sed
Antichristus erit. Interea uero, dum dira agetur persecutio, dum Christianorum passim innoxius
effundetur cruor, dum uastans omnia prophanorum rabies debachabitur, dum
denique Conditor omnium Deus ore sacrilego ubique blasphemabitur,
indignabuntur elementa et uerso naturę ordine sol obscurabitur, luna non
dabit lumen suum, stellę cadent, terra quassabitur, commotis mare fluctibus
rugiet. Et, proh scelus, tam trepida rerum facies non commouebit impios, ut
ab impietate sua desistant. Erunt signa — inquit Dominus — in sole
et luna et stellis, et in terris pressura gentium prę confusione sonitus
maris et fluctuum, arescentibus hominibus prę timore et expectatione,
quę superuenient uniuerso orbi. Putabunt maligni hanc se pressuram
pati, quia nondum satis ulti sunt illos, qui Antichristum recipere
noluerunt, et ob id magis magisque incrudescent, dum cędendo eos
arbitrabuntur obsequium se pręstare Deo. Ita de errore in errorem prolapsi,
grauius postea diuinę uindictę ferent supplicium. De signis autem his etiam
ueteres prophetę itidem locuti sunt, non alio afflati Spiritu quam illi, qui
Euangelia scripsere. Esaias: Stellę — inquit — cęli et splendor
earum non expandet lumen suum. Obtenebratus est sol in ortu suo, et luna
non splendebit in lumine suo. Hieremias ait: Ipse Deus uiuens et
Rex sempiternus, ab indignatione eius commouebitur terra, et non
sustinebunt gentes comminationem eius. Et Iohel propheta: A facie
eius — inquit — contremuit terra, moti sunt cęli, sol et luna
obtenebrati sunt, et stellę retraxerunt splendorem suum. Et iterum:
Sol conuertetur in tenebras et luna in sanguinem, antequam ueniat
dies Domini magnus et horribilis. Hinc iam Sathanę artificia
deficere, prodigia cessare, uires languescere, animos concidere incipient.
Et sicut maleficorum pharaonis uirtus in faciendis miraculis
per Moysen et Aaron superata succubuit, ita nunc omnis uis diaboli et
Antichristi et pseudoprophetarum in dies deperiens contabescet. Etenim post
sanctorum cędem super omnes repentinus irruet pauor et ante illos
flagitiorum suorum torquebit conscientia, quam ultio consumet diuina. Ac
sicut Hieremias ait: Erit in die illa, dicit Dominus, peribit cor regis
et cor principum. Et obstupescent sacerdotes et prophetę
consternabuntur.
Post hęc Helias et Enoch ab Antichristo interempti, ex diuina uirtute
resurgent uiui, ut fideles, qui residui erunt, in spe resurrectionis mox
futurę corroborentur. Legitur enim de ipsis in sibi in
Euangelio dixisse: His autem fieri incipientibus, respicite et leuate
capita uestra, quoniam appropinquabit redemptio uestra. Et in Iohele
propheta: Eum, qui ab aquilone est, procul faciam a uobis, et expellam
eum in terram inuiam et desertam. Qui ergo adhuc reliqui cum
Antichristo erunt, limphatico quodam furore acti ueluti dementes discurrent
ac prę horrore circumspectantes latebram quęrent, et non inuenient, iam
liquido cernentes ad scelerum suorum uindictam elementa conspirasse et
creaturas pariter omnes contra Creatoris aduersarios iusta indignatione esse
commotas. Vnde ad eos Esaias: Vlulate — inquit — quia prope est
dies Domini; quasi*corr. ex quia uastitas a Domino
ueniet. Propter hoc omnes manus dissoluentur, et omne cor hominis
tabescet et conteretur. Torsiones et dolores tenebunt, quasi parturiens
dolebunt. Vnusquisque ad proximum suum stupebit, facies combustę uultus
eorum. Ecce dies Domini ueniet crudelis et indignationis plenus, et irę
furorisque, ad ponendam terram in solitudine, et peccatores eius
conterendos de ea. Et Hieremias ait: Ecce turbo Domini, furor
egrediens et procella ruens in capite impiorum conquiscet. Non auertet
iram indignationis Dominus, donec faciat et compleat cogitationem cordis
sui. In nouissimo dierum intelligetis ea. Eadem illis obnuncians
Iohel propheta ait: A, a, a, diei! Quia prope est dies Domini, et quasi
uastitas a potente ueniet.
Teterrimam bestiam omni immanitate atrociorem, Antichristum, ab aquilonis

compleatur iracundia. Tum, nequid

Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.