Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
LIBER
Caput I / DE CHARITATE ERGA DEVM
Charitas, quoniam et tertia in ordine harum, de quibus modo diximus, ab Apostolo ponitur et de tribus maior ipsa prędicatur, ideo satis congruum arbitror, ut tertii nunc uoluminis principium teneat et quasi in arce collocata consistat. Quę uirtus cum talis sit, ut sine ea cęterę nihil sint, neminem ignorare uolumus de ipsa simul tractari, ubicunque de aliqua a nobis tractetur. Quędam tamen, quę illi magis propria censui, conabor hoc loco referre et sanctorum exemplis - primo quatenus Deus diligendus sit, deinde proximus, postremo inimicus - digerendo explicare. Deum toto corde, tota anima, totis uiribus iubemur diligere. Quod utique ita sit, ut sola erga eum dilectio omnes alias superet dilectiones. Super omnia enim amandus est autor ipse omnium atque conseruator. Nulla res unquam cordi nostro sic inherere debet, ut eius causa ille, qui est causa omnium, minus honoretur, minus colatur. Despiciantur opes, deserantur parentes, repudietur uxor, abiiciantur liberi, perferantur supplicia, uita ista effundatur, nihil denique non agendum uel non sustinendum putetur, quod ab homine agi sustinerique possit, dummodo soli pareatur Deo, soli semper deseruiatur. Abrahę unicus filius erat Isaac. Et cum unice illum amaret, manibus propriis mactare uoluit, ut obediret Deo. Pluris fecit mandatum Dei quam unici uitam neque se crudelem esse, si sanguinem filii effudisset existimauit, sed pientissimum, si eo effuso iussioni paruisset diuinę. Promissionem acceperat de Isaac dicente Domino: Dabo tibi filium, cui benedicturus sum eritque in nationes, et reges populorum orientur ex eo. Et tamen, de quo tanta sibi promittebantur, mox eundem impuberem adhuc iubetur immolare. Cuius hic non titubasset fides, quis non dubitasset, ne illo sublato irritum fiat oraculum? At uero Abraham et pollicenti credidit et iubenti obediuit et certissimo tandem euentu, quod promissum fuerat, accepit. Heli sacerdos nimia in filios indulgentia male agentes remisse molliterque corripiens Deum offenderat, et tamen, cum illos tam tenera amplexaretur pietate, a Philistiim interfectos audiens satis ęquo animo tulit. Postquam autem et arcam Domini simul captam fuisse intellexit, impatiens doloris de sede corruit. Et quia nonagenarius iam erat, eo lapsu collisus expirauit ostendens, quanto sibi grauius erat pręsentia Domini, quam arca exhibebat, quam liberis, quanuis charissimis, orbari. Quantum de arcę amissione doluit Heli, tantum de eius reductione a Philistinis restitutę lętatus est Dauid. Nam cum rex esset et rerum gestarum gloria omnibus, qui in Iudea regnauerant, pręferretur, non erubuit, dum arca a Leuitis portatur, omni regię dignitatis ornata deposito et ephod lineo sumpto pedester incedere, saltare, ludere et quasi unus e plebe iocunditatis gesticulationibus uti, donec illa in urbem inuecta sub tabernaculo, quod ipse tetenderat, uenerabiliter collocaretur. Ex quanta autem in Deum pietate quantoque amore ea regis exultatio proueniret, Michol, uxoris suę, poena testatur, quę, quoniam scurrilis leuitatis illum arguerat, Deo ulciscente perpetuę sterilitatis damnum tulit. Idem post hęc anxie secum queri coepit se in ędibus habitare cedrinis, arcam uero testamenti Dei manere sub pellibus, quibus tabernaculum tectum erat. Hinc iam in animum inducens constituere templum Domino sacrisque illius magis decenter reponendis dedicare, regiam cessisset, nisi multo magnificentius habitaculum iis quam sibi faciendum decreuisset, et quidem tale, quale deinde a filio suo Salomone legimus ędificatum. Cuius opulentię amplitudinisque gloria apud posteros uix fidem inuenisset, si eam humanę tantum, non etiam diuinę Scripturę monumenta retulissent. Sed mirentur alii opus, nos animi Deo deuoti affectum pensemus, qui mea quidem sententia maior in Dauid quam in Salomone fuit. Multa quippe postea populo populique principibus indulsit Dominus, et propter seruum suum Dauid ea se indulsisse protestatus est, ut, quia ipse Deum plus cęteris dilexerat, plus etiam a Deo dilectus nosceretur. Quod autem Salomon potius quam ille, ut templum Domino construere electus sit, non tam meritum quam mysterium fuisse constat. Perfectę charitatis cultum et in pueris illis in Babylonem abductis uiguisse quis negauerit, quando captiuitatis necessitatem, in qua erant, superare potuerunt, nunquam religionis suę obseruationem deserentes. Leguminibus et frigida aqua nutriri quam dapibus regiis, ne cibo Lege uetito incestarentur, maluere. Statuamque auream adorare iussi, mori pręoptarunt quam fidem pręuaricari. Hinc in fornacem septuplo quam solitum erat accensam missos flamma non adussit. Illęsi inter igneos globos laudes Deo concinebant, et idem ardor, qui illis intra fornacem ignouit, raptim exhalans eos, qui foris aderant, regis ministros corripuit atque consumpsit. Motus tanto miraculo rex non iam statuam a se errectam, sed Deum Israhel adorandum edicto iussit. Sic constans ac uera pietas captiuos rege ipso, a quo fuerant capti, fortiores reddidit et in igne positos periculi expertes fecit, parcente illis incendio et in suos sęuiente autores, quos peremit. Eleazarus scriba Antiocho Epiphane fideles persequente, ut suillam carnem gustaret, compelli (quoniam illegitimum erat) nullo modo potuit, sed neque pro illa suppositam aliam, qua uesci licebat, ut sumeret, exorari, uolentibus amicis ea simulatione ipsum subtrahere neci. Vtque cęteris constantis animi perpetuęque in Deum obseruantię exemplum fieret, extrema pati maluit quam quicquam prophani aut agere aut omnino egisse uideri. Itaque corpus carnifici crudelibus poenis conficiendum tradidit, ut spiritum absque labe comissi pariter suspectique sceleris conseruatum Deo offerret. Machabei quoque septem fratres neque ingentibus regis promissis corrupti sunt neque minis territi. Ad perferenda fortiter supplicia mater hortatrix aderat, et magis ipsa animo torquebatur uerens, ne tormentis uicti contra Dei legem aliquid agere inclinarentur. Sed et illi feliciter consumpti plus Deum quam semet diligendum documento fuere et mater sic amando filios, ut eos quocunque mortis genere affici mallet quam peccare. Ac ne in se quam in liberos indulgentiorem fuisse putes, quos ad necem pręmiserat, continuo sequi uoluit. Et id quidem tanto lubentius, quanto iam de eorum erga Deum fide magis fuit secura. Non supplicia reputabat, sed, an Deum amarent, gloriosam experientiam, multaque charitate ardens probari tam se quam filios poenis acerbioribus gestiebat. O dignam talibus filiis parentem! O dignos tali parente filios! Vtrique pari animi constantia ostenderunt, quam omni morte fortior esset sola Dei dilectio. Hic est ignis ille, quem Dominus noster Iesus uenit mittere in terram et, quid uolo, inquit, nisi ut ardeat? Videamus ergo, qualiter in illis arserit, qui ipsum Iesum Dei Filium esse certa atque indubitata fide credidere. Simon Petrus in illius amorem semper propensissimus, cum totius noctis piscationem casso labore peregisset, ipso tandem in nauiculam suscepto ac iubente laxauit rete et tantam uim piscium traxit, ut attonitus indignum se talis Domini pręsentia iudicaret et genibus simul prouolutus diceret: Exi a me, Domine, quia homo peccator sum. Profecto, qui sic humiliabatur, iam diligere coeperat. Hinc et subleuari meruit, ne timeret, quod deinde non pisces, sed homines esset capturus. Quibus uerbis ita allectus est, ut, quem modo exire a se uolebat, mox exeuntem sequi maturaret, et quidem relictis omnibus, ut palam esset nihil se pręter Christum appetere, nihil habere uelle. Iterum, cum nauigantes Discipuli Dominum super mare gradientem conspexissent et, an ipse esset, ambigerent, Petrus reliquis feruentior, Domine, inquit, si tu es, iube me uenire super aquas. Non ambulare super aquas petiit, sed uenire, quam primum amplecti illum, non miracula facere cupiens. Nauis uelo remoque satis propere obuiam agebatur, sed amantis cupiditate tardior erat. Annuente Domino succinctus prosiluit, super aquas cucurrit, mox crebrescentibus uentis commotoque mari pauefactus dubitauit et, cum ob hanc animi hęsitationem mergi coepisset, clamasse dicitur: Domine, saluum me fac! Arguitur itaque, quia timuit, sed saluatur, quia eius ope etiam saluari posse credidit, cuius uirtute super mare incessit. Vt dubitaret, fragilitas compulit, ut inuocaret, fides iussit, ut periculum euaderet, charitas imperauit. Idem, cum quibusdam ex Discipulis durus ille sermo Domini uideretur: Nisi manducaueritis carnem Filii hominis et sanguinem eius biberitis, non habebitis uitam in uobis ideoque post sensum suum abeuntes ab ipso desciuissent, reliquos duodecim interrogante Domino, an et ipsi abire uellent, pro omnibus respondit: Domine, ad quem ibimus? Verba uitę ęternę habes. Et nos credimus et cognouimus, quia tu es Christus, Filius Dei. Sic consyderabat etiamtum Petrus Dominum, ut nihil eum sine ratione dicere, nihil facere arbitraretur. Sic eidem adheserat, ut, si etiam reliqui omnes dilapsi fuissent, ipse solus non recessisset. Cęterum et se et illos non modo nusquam recessuros, uerum etiam minime dubios esse, quin ipse Filius Dei sit, affirmat, ut scilicet discas neminem posse perfecte diligere, qui non plene crediderit. Post hęc prędicente Domino ea, quę propediem Hierosolymis passurus esset, ait: Absit a te, Domine, non erit tibi hoc. Vide, quali amoris ardore flagrabat. Quem in omnibus uerissimum esse nequaquam dubitat, ab eodem id solum patienter audire non poterat, quod ipsi ualde indecens et abominabile esse, nondum mysterium intelligens, existimabat. Absit a te, Domine, imprudenter optat, sed error hic ex affectu prouenit charitatis. Increpatur ergo, ut ab errore resipiscat, non ut a charitate discedat, immo, ut correctus perfectius diligat. Inde et in monte, cum reliqui fulgentis Domini splendore stupefacti mutire non auderent, primus prorupit in uocem: Domine, bonum est nos hic esse. Non attendebat loci solitudinem, non deserti incommoditatem, non rupium asperitatem. Ibi sibi optimum esse censuit, ubicunque cum illo una esse contigisset. Si uis, faciamus hic tria tabernacula, tibi unum, Moysi unum et Helię unum. Cur etiam sibi unum non poposcit? Quia eodem cum Iesu contubernio uti et nullo prorsus intersepto ab eo seiungi uelle consilium erat. Semper oculis illum coram intueri cupiebat, quem semel animo complexus fuerat. Tunc quoque separari ab eo pertimuit, cum ille Discipulorum pedes loturus sibi obnixe renitenti minaretur ac diceret: Nisi lauero te, non habebis partem mecum. Hoc ut audiuit, protinus se totum eius exponens uoluntati respondit: Domine, non tantum pedes, sed et manus et caput. Modo dixerat: Non lauabis mihi pedes in ęternum, et tam cito mutauit sententiam, quam cito illar Domino minus placere intellexit. Vtrobique tamen summi amoris argumentum, cum et reuerentiam prę se tulerit renuendo et permittendo obsequii solicitudinem, ueritus, ne quam ob causam consuetudine eius, qua sibi nihil dulcius neque suauius erat, carere cogeretur. Quid illud? Cum audisset, quod unus ex Discipulis conspiraturus esset aduersus Dominum suum et a Ioanne quęreret, quis ille esset, quo eum animo quęsisse crederemus? Nonne in ipsum protinus irruendi, ipsum membratim discerpendi et in frusta concidendi laniandique, si cognouisset? Quando quidem nec armatorum cohortem timuit, unum ex illis gladio feriens, dum pro Domino, cui iam manus iniecerant, furibundus contempto uitę periculo decertat, plures inuasurus, nisi Dominus inhibuisset. Tunc gladium uaginę reddidit cum is, cui etiam ligato parendum erat, iussit. Illud etiam obiter consyderemus, quantę pietatis quantęque teneritudinis fuit, cum Dominum audisset dicentem: Quo ego uado, uos non potestis uenire, solus percontatur et interrogat: Domine, quo uadis? Et: Quare non possum te modo sequi? Animam meam pro te ponam. Omnia quidem pręsumere cogebat amor, sed imbecillitas non omnia potuit pręstare. Iam ad supplicium raptum a longe sequitur, nec in atrium ingredi audet, sed foris ante ostium pręstolatur et ab aliis introductus accedit ad ignem, quoniam surrepente formidine frigescebat charitas. Denique interrogatus, se nosse illum negat, pro quo paulo ante ne uitę quidem suę parsurum, si res ita postulasset, dixerat. Cessit tunc sane timori amor, ut pateret, quanta esset humana fragilitas, ubi auxilium subtrahitur diuinum. Sed etsi cessit, non tamen recessit. Rursum se ille colligens, cum in ipsum respexisset Iesus, usque adeo timuisse doluit, ut dolore mors leuior fuisset. Haud igitur minoris dilectionis testimonium prębuit uiuus, dum crimen luget, quam prębuisset mortuus, si Dominum omnino non negasset. Proinde etiam post reatum his quoque, qui nihil tale commiserant, pręferri meruit, omnium princeps constitutus, quia omnibus plus dilexit. Persequamur et illa intimi amoris signa, quę post resurrectionem Saluatoris in eo apparuisse Euangelica ueritas docet. Cum igitur singulari cultu atque obseruantia Dominum usque ad crucem prosecutus fuisset, mortuum quoque ac sepultum quęrere non cessauit. Cucurrit una cum Ioanne ad monumentum, ut citius cęteris uideret illum, quem cęteris ardentius amabat. Pręcurrit quidem Ioannes, sed ante introiuit in monumentum Petrus, corpore tardior, sed amore aliquanto feruentior. Ita et, cum piscationem facerent, Dominum ipsos de littore alloquentem prior agnouit Ioannes, sed ad eum prior uenit Petrus. Sic quippe traditum est: Simon Petrus, cum audisset, quia Dominus est, tunica succinxit se (erat nudus) et misit se in mare. Alii autem Discipuli nauigio uenerunt. Non enim longe erant a terra. Non patitur moras charitas. Tametsi prope littus erant, haud quaquam distulit Petrus, quin ipsum nauiculę cursum suo pręueniret, dum ad Dominum properat. Non petiit nunc, ut super aquas ambularet, quia et id petere tardatio uidebatur, et cum miraculo uelle agere aliquid, quod sine eo perfici potest, Deum tentare est. Itaque uado, quo uolebat, peruenit, reliqui deinde applicuere. Tum demum iubente Domino afferi de piscibus, quos ceperant, primus ascendisse dicitur et traxisse rete in terram magnis piscibus plenum. Qui enim impensius amat, solicitius paret. Magnisque affluit uirtutibus, qui perfecte eum colit. Et cum tanti essent, inquit, non est scissum rete. Non enim rumpi nexus possunt, quos uerus innodauit amor, neque uirtutum aceruus dissipari poterit, si in sinum congestus fuerit charitatis. Illum ergo Dominus, cui plus inesse erga se pietatis nouerat, dignum iudicauit, quem ad Ecclesię gubernacula sedere faceret. Ter interrogato et ter respondenti; quod ipsum amaret, oues suas ultro committit. Quod autem tertio interrogatus Petrus contristatur, iam, nequid ut ante imprudenter temereque pręsumpserit, dubitat et iccirco consyderatius respondet: Domine, tu nosti omnia, tu scis, quia amo te. Alias multum pollicitus tam nihil pręstitit, ut etiam ueritatem abnegaret; modo nihil promittere ausus tantum exhibuit, ut post persecutiones, verbera, carcerem, catenas, quę pertulit, etiam crucifigi pro nomine illius non recusarit. Hinc apparet nihil eo esse imbecillius, qui in se confidit, neque fortius, qui in Deo. In Deo confidens Neronem contempsit, qui in se confidens expauerat ancillas. De Paulo quoque apostolo in Actis legimus, cum esset Tyri, ab Agabo propheta et a Spiritu Sancto fuisse prędictum, quod uincula tribulationesque passurus Hierosolymis esset. Ipse tamen eodem Spiritu confirmatus illo proficisci nequaquam dubitauit nihil supplicia ueritus, dum prędicat Iesum. Lugentibus Discipulis et magistrum indulgentissimum pariter ac doctissimum a proposito deterrentibus: Quid facitis, inquit, flentes et affligentes cor meum? Ego autem non solum alligari, sed et mori in Hierusalem paratus sum propter nomen Domini Iesu. Iuit, in insidias incidit, comprehenditur, ligatur, cęditur, torquetur. Est tamen, cum ei fandi copiam fecissent, tortores suos in uiam salutis dirigere moliebatur, non pro se solicitus, ut uel sic acceptus dimitteretur, sed pro illis, ne errantes in ęternum perirent, pro iniuria referens beneficium, pro malo bonum. Non enim languescit odium sustinens charitas, sed accenditur, si uera fuerit. Hinc idem ad Romanos a Corintho scribens clamat: Quis nos separabit a charitate Christi? Tribulatio? An angustia? An fames? An nuditas? An periculum? An persecutio? An gladius? Sicut scriptum est: Quia propter te mortificamur tota die, et ęstimati sumus sicut oues occisionis. Sed in his omnibus superamus propter eum, qui dilexit nos. Certus sum enim, quia neque mors, neque uita, neque angeli, neque principatus, neque uirtutes, neque instantia, neque futura, neque fortitudo, neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia poterit nos separare a charitate Dei, quę est in Christo Iesu, Domino nostro. Hinc etiam a Roma ad Philippenses scribens: In omni fiducia, inquit, sicut semper et nunc mangnificabitur Christus in corpore meo, siue per uitam, siue per mortem. Mihi enim uiuere Christus est, et mori lucrum. Et rursum: Quę fuerunt lucra, hęc arbitratus sum propter Christum detrimenta. Veruntamen existimo omnia detrimentum esse, propter eminentem scientiam Iesu Christi, Domini mei, propter quem omnia detrimentum feci et arbitror stercora, ut Christum lucrifaciam, ut et inueniar in illo, non habens meam iustitiam, quę ex Lege est, sed illam, quę ex fide est Christi Iesu. Ad hęc Corinthios hortatur dicens: Siue manducatis, siue bibitis, uel aliud quid facitis, omnia in gloriam Dei facite! Et de iis, qui Deum amant, ad Romanos ait: Scimus, quia diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, iis, qui secundum propositum uocati sunt sancti. Et de iis, qui negligunt, ad Corinthios: Siquis non amat Dominum nostrum Iesum Christum, sit anathema, maran atha, quod Syrum esse aiunt et sonare: Dominus uenit, ut sit sensus: eum in aduentu Iudicis a fidelium consortio separandum, qui a Christi charitate inuentus fuerat alienus. Charitatem autem Dei habet, quisquis ea, quę ab illo pręcepta sunt, ante omnia exequi studet. Ioannes apostolus: Hęc est charitas Dei, inquit, ut mandata eius custodiamus. Ac nequid excuses, subiungit: Et mandata eius grauia non sunt. Idem alibi: Et hęc est charitas, ut ambulemus secundum mandata eius. Ipse quoque Dominus in Euangelio: Si diligitis me, inquit, mandata mea seruate! Et iterum: Qui habet mandata mea et seruat ea, ille est, qui diligit me. Qui autem diligit me, diligetur a Patre meo et ego diligam eum et manifestabo ei meipsum. Et rursum: Siquis diligit me, sermonem meum seruabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum ueniemus, et mandata apud eum faciemus. Quanta uero uel quam necessaria sit charitatis uirtus, Paulus plenissime declarat illa Epistola, quam primam ad Corinthios scribit, affirmans uni charitati omnes inesse uirtutes et omnes prorsus uirtutes nihil esse, si hęc una defuerit. Cuius quidem sententię uerba, quoniam non solum discenda, sed etiam ediscenda sunt, operęprecium erit hic apponere. Si linguis hominum, inquit, loquar et angelorum, charitatem autem non habeam, factus sum uelut ęs sonans aut cymbalum tinniens. Et si habuero prophetiam et nouerim mysteria omnia et omnem scientiam, et si habuero omnem fidem, ita ut montes transferam, charitatem autem non habuero, nihil sum. Et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas et si tradidero corpus meum, ita ut ardeam, charitatem autem non habuero, nihil mihi prodest. Charitas patiens est, benigna est. Charitas non emulatur, non agit perperam, non inflatur; non est ambitiosa, non quęrit, quę sua sunt, non irritatur, non cogitat malum; non gaudet super iniquitate, congaudet autem ueritati; omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet. Charitas nunquam excidit, siue prophetię euacuabuntur, siue linguę cessabunt, siue scientia destruetur. Ex parte enim cognoscimus et ex parte prophetamus. Cum autem uenerit, quod perfectum est, euacuabitur, quod ex parte est. Cum essem paruulus, loquebar ut paruulus, sapiebam ut paruulus, cogitabam ut paruulus. Quando autem factus sum uir, euacuaui, quę erant paruuli. Videmus nunc per speculum in ęnigmate, tunc facie ad faciem. Nunc cognosco ex parte, tunc autem cognoscam, sicut et cognitus sum. Nunc autem manent fides, spes, charitas, tria hęc. Maior autem horum est charitas. Hęc charitas sanctos tuos. Domine, non modo diuitiarum dignitatumque
secularium atque honorum, uerum etiam uitę lucis huius contemptores fecit.
Nullis tyrannorum minis suppliciisue absterreri potuerunt, ne nomen
tuum* add.
Petrus, Andreas, Philippus crucifigi non recusarunt, Iacobus et Paulus capite truncari, Iacobus alter de pinna templi deiici et fullonis fuste mactari, Ioannes in bullientis olei dolium nudus demitti, Thomas et Mattheus lanceis confodi, Stephanus lapidibus obrui, Matthias securi percuti, Simon et Iudas irruenti sacrilegorum impetu ellidi atque obteri, reliqui omnes Discipuli diuersis tormentorum generibus absumi ac perimi. Quid post illos de tot milibus martyrum dicam? Dulcia illis tormenta erant, per quę ad te ascendere, tecum iungi properabant. Nihil illis formidini, nihil timori esse poterat, quoniam perfecta charitas foras mittit timorem. Vehementiores poenas experierunt, ut maioris erga te amoris testimonium redderent. Sed nulla tam vehemens a persecutoribus excogitari potuit, ut ęquaret patientium affectum. Grauiora tolerare parati erant quam nouerat inferre rabies inimici in ipsos debacchantis. Sed, ne foeminarum in Deum pietatem omnino pręteriisse uideamur, unius
exemplo contenti erimus, pietatem deinceps proximis debitam
Maria Magdalena mundi dilectione in dilectionem Domini commutata, soli illi placere cupiens, uenit in domum pharisei, ubi ipse recubuerat, humique prostrata pedes eius osculari coepit, lachrymis rigare, capillo tergere, unguentis perfundere. Et quoniam charitas operit multitudinem peccatorum, continuo de illa dictum est: Remittuntur ei peccata multa, quia dilexit multum. Iterum in domo Simonis leprosi eiusdem Domini caput unxisse refertur unguento precioso. Impetrata quippe delictorum uenia altius promouetur, et quę pedes unxerat, iam digna fit, quę ungat et caput. Sic paulatim progrediendo ab infimis ad summa usque peruenitur. Immensi amoris indicium et illud fuit: Cum Martha, soror eius, Dominum accipiens hospitio parandi conuiuii cura distringeretur, illa audiendi uerbi dulcedine delinita nullis eiusdem germanę compellationibus auelli potuit, ut ab eo parumper secedens ipsam in ministrando iuuare uellet. Ideoque optimam partem elegisse dicitur, quę non auferetur ab ea. Charitas enim nunquam excidit. Sed ut alia omittam, quis digne explicare, nedum laudare queat, iam sepulto Domino animi eius solicitudinem assiduumque angorem? Comparauit aromata, ante lucem ad monumentum uenit et non inuento corpore recurrit ad Discipulos. Tulerunt, inquit, Dominum de monumento, et nescimus, ubi posuerunt eum. Rursum reuertitur identidemque super uacuum sepulchrum inclinata prospectat, perquirit, plorat. Recedunt Discipuli, permanet illa. Qua perseuerantia atque inquietudine tandem obtinuit, ut Domini a morte resurgentis gloriam prima uideret, prima crederet, prima cęteris annunciaret.
Caput II / DE CHARITATE ERGA PROXIMVM
Quoniam uero neque Deum diligere probatur, quisquis non dilexerit proximum suum, discamus sanctorum exemplis, ipsi quoque proximi, id est omnes homines - omnium enim unus pater est Deus - quali amore quantoque animi affectu prosequendi sint. Ionathę erga Dauid amicitiam non imminuit Saulis patris indignatio, sed auxit. Pater sępe uitę Dauid insidiatus est; semper filius detexit insidias patris, frequenter iratum placauit et a persecutione amici auertit. Cumque die festo Neomenię in celebri conuiuio requireretur, excusauit eius absentiam et patris odium in illum concitatum in se pene excepit, lancea ab eo petitus, sed a Deo protectus. Exurgens ergo ne gustatis quidem solennibus epulis latebras adiit David eumque monuit, ut fuga sibi salutem quęreret. Denique (ut Scriptura testatur) diligebat Ionathas David sicut animam suam, intantum de salute eius solicitus, ut potius patrem regem sibi infensum sustineret quam illum desereret. Documento est non oportere parentum aliorumue dissidiis aut insultationibus nos moueri, ut ab officio discedamus, quod proximis debemus. Scriptum enim est: Noli fieri pro amico inimicus proximo! Dauid regis erga populum charitas, cum in multis tum in eo pręcipue apparuit, quod, postquam ob illegitimam simul et arrogantem plebium enumerationem puniendus ex tribus malis unum optare cogeretur, neque famem in terram suam neque cędem suorum ab inimicis inferendam elegerit, cum sibi et frumenti satis suppetere posset, ut regi, et multorum armis tectus necem minus ipse timere. Elegit autem communem tam sibi quam reliquis omnibus metum - pestilentiam, immo, quam in se potius, qui deliquerat, quam in aliis desęuituram speraret. At ubi uidit se prętermisso populum uastari cędique, angelo percutiente, exclamat. Ego sum qui peccaui, ego inique egi; isti, qui oues sunt, quid fecerunt? Vertatur, obsecro, manus tua contra me et contra domum patris mei! Qua pietate diuinam placauit iram sibique et iis qui superfuerant ueniam impetrauit, tam iustus in poena eligenda quam promptus in perferenda. Sed cum neque populus a culpa credatur alienus, ipse corporis, ille animi dolorem passus est, minus doliturus, si soli pati contigisset. Abdias, Iezabele impia prophetas interficiente, centum ex eis speluncis abditos pauisse dicitur. Non pepercit impensę tot homines pascendo et magnum uitę suę adiit discrimen eos occultando, quibuscum sibi una moriendum esse non dubitaret, si deprehensi fuissent. Quamobrem et ipse diuinatione donatus quarto loco censetur in catalogo duodecim prophetarum. Qui enim prophetam accipit in nomine prophetę, mercedem prophetę accipiet. Tobię charitatem Babylonica captiuitas probatiorem fecit. Quippe in eadem necessitate constitutis, quoquo modo potuit, opitulari non cessauit, nunc uerbis consolando, nunc rebus iuuando et eos, qui ab impiis hominibus cędebantur, sepeliendo. Hinc, cum et ipse regis Senacherib iussu necandus perquireretur, Deo fauente una cum suis periculum effugit. Postea rege filiorum manu interempto reuersus omnia, quę sibi sublata fuerant, recuperauit, ne benefaciendi materia deesset, cui non deerat animus. Pius ergo in medio inimicorum seruari meruit, crudelis autem nec inter filios tutus fuit. Et beati Iob pietatis opera percensentur, dum ad eum dicitur: Ecce
docuisti multos, et manus lassas roborasti; uacillantes
Abdemelech Aethiops, eunuchus, Sedechię regis seruus, Hieremiam ab iis, qui uera audire non poterant, in coenoso lacu ignominiose deiectum miseratus, cum regem pro illo exorasset, solus eduxit. Inde, qui prophetam male habuerant, in hostium potestatem deuenerunt. E quibus alii interfecti, alii in Babylonem captiui ducti sunt. Ad ipsum autem Abdemelech per prophetam dicitur: Liberabo te in die illa, ait Dominus, et non traderis in manus uirorum, quos tu formidas. Sed erruens liberabo te, et gladio non cades, sed erit tibi anima tua in salutem, quia in me habuisti fiduciam, ait Dominus. O grande charitatis meritum! Capitur, quatitur, uastatur, funditus euertitur Hierusalem, et inter tot gladios furentium inimicorum is, qui proximum ab iniuria liberauerat, diuina uirtute protectus liber expersque periculi fuit. Multa quidem id genus exempla de Veteri Testamento adduci in medium possent, nisi plura Noui modo sese ingererent referenda. Iam primum Christi erga nos charitas effecit, ut, nisi proximos nostros dilexerimus, non iniusti solum, sed etiam ingrati simus. Si enim Dei Filius pro hominibus homo factus est, si formam serui accepit, si mori ualuit, quanta ingratitudo est nos tantillum gratię illi referre nolle, ut eos diligamus, quos ipse sic amavit? Profecto indignus est beneficio redemptionis, qui communis redemptionis aspernatur consortem et inter feras beluas computandus, dum ita exuit humanitatem, ut hominem contemnat, quem iuuare conditio, genus natura, Deus hortantur. Ne malos quidem odisse debemus, sed modis, quibus commodius fieri potest, ut corrigantur, curare. Iaonnes apostolus, cum iuuenem, quem baptizatum peregre proficiscens episcopi
cuiusdam fidei commiserat custodiendum, discessisse atque in solitudine cum
multis latrocinia exercere audisset, uehementi dolore affectus est
incusauitque Hoc loco non omittendę videntur sancti huius de odio charitateque sententię, quo accuratius enixiusque hanc sequamur, illud euitemus. Qui dicit - inquit - se in luce esse et fratrem suum odit, in tenebris est usque adhuc. Qui diligit fratrem suum, in lumine manet et scandalum in eo non est. Qui autem odit fratrem suum, in tenebris est et nescit, quo eat, quia tenebrę occęcauerunt oculos eius. Nos scimus, quoniam translati sumus de morte ad uitam, quoniam diligimus fratres. Qui non diligit, manet in morte. Omnis qui odit fratrem suum, homicida est. Et scitis, quoniam omnis homicida non habet uitam ęternam in se manentem. In hac cognouimus charitatem Dei, quoniam ille animam suam pro nobis posuit; et nos debemus pro fratribus animas ponere. Qui habuerit substantiam huius mundi et uiderit fratrem suum necesse habere et clauserit uiscera sua ab eo, quomodo charitas Dei manet in eo? Filioli mei, non diligamus uerbo neque lingua, sed opere et ueritate. Charissimi, diligamus nos inuicem, quia charitas ex Deo est. Et omnis qui diligit, ex Deo natus est et cognoscit Deum. Qui non diligit, non nouit Deum, quoniam Deus charitas est. Deus charitas est, et qui manet in charitate, in Deo manet et Deus in eo. Siquis dixerit, quoniam diligo Deum, et fratrem suum oderit, mendax est. Qui enim non diligit fratrem suum, quem uidet, Deum, quem non uidet, quomodo potest diligere? Et hoc mandatum habemus a Deo, ut, qui diligit Deum, diligat et fratrem suum. Paulus quoque apostolus, qualem erga proximos charitatem haberet, ostendit ad Romanos dicens: Optabam ego ipse anathema esse a Christo pro fratribus meis. Et ad Corinthios: In cordibus nostris estis, ad commoriendum et ad conuiuendum. Et ad Philippenses: Testis mihi est Deus, quomodo cupiam omnes uos esse in uisceribus Iesu Christi. Et ad Thessalonicenses: Facti sumus paruuli in medio uestrum. Tanquam si nutrix foueat filios suos, ita desyderantes uos cupide uolebamus tradere uobis non solum Euangelium Dei, sed etiam animas nostras, quoniam charissimi nobis facti estis. Rursum ad Corinthnos: Cum liber essem - inquit - ex omnibus, omnium me seruum feci, ut plures lucrificarem. Et factus sum Iudeis tanquam Iudeus, ut Iudeos lucrarer; iis, qui sub Lege sunt, quasi sub Lege essem, cum ipse non essem sub Lege, ut eos, qui sub Lege erant, lucrificarem. Omnibus omnia factus, ut omnes facerem saluos. Idem denique ait: Ego per omnia omnibus placeo, non quęrens quod mihi utile est, sed quod multis, ut salui fiant. Praeterea charitatis proximi pręcepta nobis insinuans: Qui diligit proximum - inquit - Legem impleuit. Nam: Non adulterabis; Non occides; Non furaberis; Non falsum testimonium dices; Non concupisces; et si quod est aliud mandatum, in hoc uerbo instauratur: Diliges proximum tuum sicut teipsum. Dilectio proximi malum non operatur. Plenitudo ergo Legis est dilectio. Rursum alibi: Omnis enim Lex in uno sermone impletur: Diliges proximum tuum sicut teipsum. Quod si inuicem mordetis et comeditis, uidete, ne inuicem consumamini. Alibi quoque ait: Estote imitatores Dei sicut filii charissimi. Et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos et tradidit semetipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo, in odorem suauitatis. Iterum alibi: Mementote - inquit - uinctorum tanquam simul uincti et laborantium tanquam et ipsi in corpore morantes. Atque alibi breuiter omnia comprehendens ait: Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi. Apostolorum postremo omnium et eorum, qui illos secuti sunt, unum hoc charitatis propositum fuit: neque rerum pręsentium neque quietis neque uitę mortalis ullam habere rationem, dum consulitur spiritali saluti proximorum. Serapion abbas oppidum quoddam infidelium ingressus, cum publice prędicantem in medio pellerent, uenundare sese illis coepit in seruum, ut saltem cum dominis priuatim colloquendi potestatem haberet. Vbi uero frequenti assiduaque suasione illum, cui seruiebat, credentem de idolorum seruitute in fidei Christi libertatem uendicasset, reddito ei precio ad alium transibat. Hoc gentiles erudiendi genere etiam Lacedęmone et Athenis usum dicunt. Itaque non recusauit uenalis mancipii uilitatem abbas, ut alios a pernicie liberaret erroris. Magna et Abraham eremitę in neptem charitas, quam secum in solitudine commorantem Deo seruire et uirginitatem custodire docebat assiduis monitis quotidianaque adhortatione. Sed illa tandem a iuuene quodam solicitata, cum sceleri consensisset, patrui, sanctissimi uiri, conspectum ferre non ualens clam discessit et de uenia desperans impudicicię se dedit. Quid ageret amissa oue, pastor iam senex nesciebat et tamen quiescere prę dolore non poterat. Denique eremum relinquere, tegumentum, ne agnosceretur, mutare, urbes, quas fugerat, intrare, nihil intentatum relinquere, donec illam inuenisset, decreuit. Hoc igitur consilio usus quęsitam inuenit, inuentam conuertit, conuersam secum reduxit et tanto labore recuperatam diligentius custodiuit, ita ut illa salutem, de cuius spe deciderat, poenitendo acquisierit. Quod si ipse delinquentem neglexisset, nunquam fortasse illa a delictis resipuisset. Sed nescit torpere charitas, quousque subleuet corruentem. Paulinus, Nolę urbis episcopus (sicuti alio loco de ipso diximus) uiduę cuiusdam filium, in Aphrica apud Vandalos captiuum, cum pecunia non suppeteret, uicaria seruitute redemit, mulieris orbitatem miseratus. Simul, ne ille iuuenis, dum superbis dominis seruit, eorum ritus secutus seruire inciperet diabolo, maluit uitam suam quam proximi animam periclitari. Antidius, Turonensis episcopus, cacodęmonem lętum et gestientem uidens, quod Zosimum, summum pontificem, septennio solicitatum tandem ad stuprum committendum se impulisse diceret, haud cunctandum ratus illi pręcepit, uti se eadem celeritate, qua uenerat, Romam perferret. Die altero pontificem adiit relatisque, quę de illo demon iactauerat ruborem ei
pauoremque iniecit et confitentem protinus ad Pacomius monachus animaduertens proximi uici colonos rerum ignaros a cultu abesse diuino et tantummodo in pascendis pecoribus studium protrahere, uehementer indoluit nihilque moratus eremum dereliquit et inter illos tuguriolum sibi constituit. Neque prius ad solitudinis locum rediit, quam illos edocuisset Deum honorare, Christo credere, pie atque innocenter uiuere. Fugerat frequentiam, sed fugientem reuocauit charitas - ueluti qui maris periculum euadens iam in portu atque in tuto se recepit, tum, siquos naufragari respexerit, rursum committit se fluctibus, ut in alto laborantibus opem ferat, suę ipse quieti salutem pręponens aliorum. Vitalis etiam monachi in urbe Alexandrina mira admodum charitatis opera extitere. Prostibula adibat foeminarum et cum ea, quę impudentiore lasciuia diffluere uidebatur, noctem pactus precium offerebat. Admissus autem in aliquo fornicis angulo procumbens deprecando peruigilabat, donec illucesceret dies. Factum admirans mulier, cogebatur interim tacita intra se cogitare, non iam quantum lucri fecisset sed quantum turpiter uiuendo Deum offendisset. Itaque multę ab eo hoc modo conuersę uitam correxere. Ipse uero peruersa hominum opinione iactatus, quoniam circa lupanaria frequens erat palamque reprehensus patienter tolerabat, cum plus utilitatis ex correctione alieni delicti caperet quam ex sua infamia damni. Pafnutius quoque abbas, qua ratione Thaidem, nobile scortum, ab impudicicia auerteret, excogitauit. Cum enim ab ea secretiorem congrediendi locum poposcisset et in abditissimum postremę domus cubiculum ductus, ibi etiam ne ab aliquo conspiceretur, uehementer se uereri diceret, »ne dubita - inquit illa - nemo hic te iam uidere pręter Deum potest.« Captata occasione abbas interrogauit, an Deum esse crederet, quem latere nihil possit, tum, qui bonis pręmia et malis proponat poenas. Annuenti subiunxit: »Cum hoc non ignores, nonne infelicissima es, quae propter breuissimi temporis uoluptatem et te et omnes, quibus tui copiam facis, perditum eas cruciatibusque ęternis deputes?« Scelerum conscia mulier statim in lachrymas prorupit ac deinceps lasciuiam carnis frenans ieiuniis orationumque fatigationibus domans pudice sancteque uixit. Itaque neque ipse Pafnutius timuit in se suspicionis notam, dum in alios timet reatus poenam. Bernardinus, antequam Minorum religionem profiteretur uitam imitabatur in omni charitatis negocio assiduam. Senę pestilentia laborabant. Plerique contagiosam morbi uim timentes urbe excesserant, et illi quoque, qui resedissent, cum ea familia, in qua ęger erat, commercium habere formidabant. Solus Bernardinus sic destitutis necessarium pręstare ministerium decreuit. Duodecim iuuenibus persuadet, ut secum infirmis seruiendo Christo seruiant. Cum hoc comitatu domos laborantium ingredi, sanos consolari, ęgrotis mederi, indigentibus uictum, defunctis sepulturam prouidere, sed ante omnia curare, ut confessi contritique, quicquid euentus ferret, expectarent. Magis uerebatur, nequid decedentibus officeret ad beatitudinem consequendam, quam ne sibi ad uitam propagandam. Cęterum tantę pietatis uir in tam pręsenti periculo sanus atque incolumis meruit conseruari dignusque effici, qui multo magis postea prodesset hominibus, prędicando, quam tunc profuerat ministrando. Sanctulus, Nursię provincię abbas, cum sibi pecunia non suppetisset, qua diaconum suum a Longobardis latronibus captum redimeret, aliam longe difficiliorem redimendi rationem iniit et, ut sibi cum illo colloqui diesque aliquot una esse liceret, rogauit. Qui rogabantur, hac lege concesserunt, ut, si diaconus effugisset, tunc abbas, qui per ętatem effugere non poterat, capite puniretur. At ille pro diacono mori paratus fugam persuadet eumque noctu emittit. Qua de causa ad necem petitus prębuit ceruicem. Cęterum iam ad feriendum elatam uidens spiculatoris manum protinus exclamat: »Sancte Ioannes, tene illam!« Immota mansit et rigentibus neruis deflecti nequiuit. Reliqui miraculo territi abbatem liberum fecere. Qui mox rogatus male affectam manum oratione curauit. Multiplicia dona certatim offerebant, uenerantes iam quem dudum occidere uoluerant. Nihil illi accipere libuit pręter captivos. Qui omnes libertati redditi, cum ei gratias egissent, abiere. Itaque Sanctulus abbas, dum se morti opponere pro unius salute non dubitat, una cum multis meruit seruari, Deo id tribuente hominis pietati. Carpus, Pauli apostoli discipulus (sicuti de illo Dionysius ad Deophilum* corr. ex Theophilum scribens testatus est) cum fidelem quendam ab infideli subuersum cerneret, prę dolore languere coepit. Cumque, ut conuerterentur, orare debuisset, ut ambo e uita decederent, optauit, ueritus, ne alterius suasu, alterius exemplo alii corrumperentur. Vidit autem in quiete illos in fornacem ardentem a spiritibus immundis trahi uiolenterque impelli, et cum eo spectaculo delectari coepisset, aspexit Christum cum angelis e cęlo delabi in terram ipsosque ab ignis periculo erreptum accedere. A quo et audiuit iterum paratum se pro peccatoribus pati. Hac uisione admonitus pro utriusque conuersione Domino supplicauit et, quos antea mori concupierat, demum in fide uiuificatos recepit. Hinc discimus neminem appetere debere delinquentium poenas, sed poenitentiam, orandumque esse etiam pro incredulis et iniquis. Sic est enim amplectenda religionis fides, ut non deseratur proximi charitas. Nunc, ne alterius etiam sexus pium in proximos amorem silentio prętermittamus, idem amor nos hortatur, ut scilicet et legentes huberiorem referant fructum et sanctę foeminę sua laude, quantum in nobis est, minus fraudentur. Catharina, uirgo duodeuiginti annos nata, cum Maxentii, Alexandrię pręsidis, edictum audisset, in quo referebatur gladio in illos animaduerti placere, qui die pręstituta templum ingressi deos non adorassent, in medium prorupit et pręsidem ipsum nomine compellans atque insanię palam arguens Christum crucifixum adorandum esse asseuerauit, inanium autem deorum simulachra contemptui habenda simul cum iis qui adorant ea. Non est uerita sęuissimo insultare tyranno, ubi proximorum periclitari uidet fidem. Corporis mortem contempsit, ne fideles suppliciorum metu perterriti in mortem ruerent infidelitatis. Anastasia Romana infideli quidem uiro tradita, sed tantum Christo iuncta, cum patricii generis esset, prętulit nobilitatis altitudini charitatis humilitatem. Quippe uilibus induta, ne agnosceretur, martyrum carceres inuisebat, uincula exosculabatur, ad patientiam exhortationibus animabat. His officiis digna euasit, quę et ipsa coronam referret martyrii. Maria Decegnies conomento dicta, de pago Niuella episcopatus Leodii, ipsa uitę sanctitate maritum pellexerat, ut castitatem seruaret. Ambo ergo Christo, non mundo seruientes leprę morbo affectis ministerium impendisse dicuntur. Non langoris deformitas, non tabes, non sanies foeculenta, non morbi euitanda contagio obstitit charitati. Miserabilior ęgrotantium facies ministrantium curam magis accendebat. Nunc cum Christo regnant in cęlis, qui leprosis ministrarunt in terra. Pro breui labore pręmia consecuti sunt beatitudinis ęternę. Bona uirgo in finibus Aegypti, in sanctarum uirginum coenobio Deo seruiens, dum unam inter illas, quam praecipue dilexerat, ex graui ualitudine iam morti proximam miseratur, orauit Domnium, ut cum ea simul diem obiret perpetuaque morientis fieret comes. Vt orauerat, impetrauit: ambę eodem die uita defunctę sunt, ambę uno sepulchro conditę. O inseparabile pii amoris uinculum, quod ne morti quidem soluere licuit! Simul cęlum petierunt, quę simul in terra Christo seruierant, ut convivere, sic etiam commori exoptantes. Charitate inter se contenderunt apud Antiochiam Theodora uirgo et quidam miles. Illa ob Christi confessionem ab infidelibus in prostibulum truditur. Miles ignotus eam primus adiens persuadet, ut mutatis secum indumentis, uirili habitu euadens, uirginitatem intactam conseruet. Cumque ipse cum muliebri ueste deprehensus pro uirgine ad supplicium traheretur, non sustinuit illa, ut, cuius ope pudiciciam tutata fuerat, ei necis causa fieret. Palam proclamat se esse ei poenę addictam, non ipsum; econtra ille, immo se iudicis sententia damnatum, non illam. Diu certarunt, uterque alterum sua morte redimere cupientes. At uero, quoniam Christi confitentibus mori uiuere erat, Deo disponente ambo simul capitis obtruncatione gloriosum martyrium peregerunt, ne eos tyranni gladius separaret, quos iunxerat amor Christi.
Caput Sed quoniam qui ait: Dilige proximum tuum sicut teipsum, idem deinde dixit: Diligite inimicos uestros et benefacite iis, qui oderunt uos, hanc quoque dilectionis partem prosequamur, ut sanctorum exemplis discamus nulli malum pro malo reddere, ne male agenti pares simus et, quę ab aliis facta reprehendimus, eadem ipsi faciamus. Tempore, non opere differunt inferens et uindicans iniuriam. Ioseph ingentem fratrum inuidiam ingenti rependit beneficio. Occidere eum uoluerunt, in cisternam deiecerunt, Ismahelitis uendiderunt. At ille, cum deinde Pharaonis prępositus esset et fames septennis premere coepisset terram, uenientes in Aegyptum conuiuio excepit, frumento et pecunia iuuit, singulos exosculatus est, iniuriam omnem remisit. Ac ne sequentibus annis, qui quinque, donec septennium perageretur, restabat, fame confecti perirent, ut ad se in Aegyptum cum patre totaque familia transmigrarent, curauit permissuque regis terram, in qua commode habitarent, dedit. Quid multa? Qui sibi innocenti necem seruitutemque intentauerant, eos, cum uictus penuria laborarent, benigne suscepit, opipare aluit, large beneficiis affecit. Moyses pro Maria sorore Deum orauit et a lepra curatam reddidit, quam petulanter in se oblocutam nouerat et ob hoc quidem lepra perfusam. Dimittere illam Dei iudicio uoluntatique licebat, sed ipse pietate uictus, ut morbo eo liberaretur, precibus impetrauit. Idem a populo, quem de seruitute Aegyptia liberatum in terram lacte et melle
manantem, id est, bonis omnibus affluentem perducere tanto labore tantoque
uitę periculo moliebatur, sępe murmuratione lacessitus est, sępe furore
impetitus et ad tabernaculum fugere coactus. Et tamen tali ac tanta
ingratitudine nunquam, sic commotus est, ut benefacere cessaret. Prostratus
pro illis orauit, Deum placauit, Charitas, quoniam et tertia in ordine harum, de quibus modo diximus, ab
Apostolo ponitur et de tribus maior ipsa prędicatur, ideo satis congruum
arbitror, ut tertii nunc uoluminis principium teneat et quasi in arce
collocata consistat. Quę uirtus cum talis sit, ut sine ea cęterę nihil sint,
neminem ignorare uolumus de ipsa simul tractari, ubicunque de aliqua a nobis
tractetur. Quędam tamen, quę illi magis propria censui, conabor hoc loco
referre et sanctorum exemplis - primo quatenus Deus diligendus sit, deinde
proximus, postremo inimicus - digerendo explicare. Deum toto corde, tota anima, totis uiribus iubemur diligere. Quod utique ita
sit, ut sola erga eum dilectio omnes alias superet
dilectiones. Super omnia enim amandus est autor ipse omnium atque
conseruator. Nulla res unquam cordi nostro sic inherere debet, ut eius causa
ille, qui est causa omnium, minus honoretur, minus colatur. Despiciantur
opes, deserantur parentes, repudietur uxor, abiiciantur liberi, perferantur
supplicia, uita ista effundatur, nihil denique non agendum uel non
sustinendum putetur, quod ab homine agi sustinerique possit, dummodo soli
pareatur Deo, soli semper deseruiatur. Abrahę unicus filius erat Isaac. Et cum unice illum amaret, manibus propriis
mactare uoluit, ut obediret Deo. Pluris fecit mandatum Dei quam unici uitam
neque se crudelem esse, si sanguinem filii effudisset existimauit, sed
pientissimum, si eo effuso iussioni paruisset diuinę. Promissionem acceperat
de Isaac dicente Domino: Dabo tibi filium, cui benedicturus sum eritque
in nationes, et reges populorum orientur ex eo. Et tamen, de quo
tanta sibi promittebantur, mox eundem impuberem adhuc iubetur immolare.
Cuius hic non titubasset fides, quis non dubitasset, ne illo sublato irritum
fiat oraculum? At uero Abraham et pollicenti credidit et iubenti obediuit et
certissimo tandem euentu, quod promissum fuerat, accepit. Heli sacerdos nimia in filios indulgentia male agentes remisse molliterque
corripiens Deum offenderat, et tamen, cum illos tam tenera amplexaretur
pietate, a Philistiim interfectos audiens satis ęquo animo tulit. Postquam
autem et arcam Domini simul captam fuisse intellexit, impatiens doloris de
sede corruit. Et quia nonagenarius iam erat, eo lapsu collisus expirauit
ostendens, quanto sibi grauius erat pręsentia Domini, quam arca exhibebat,
quam liberis, quanuis charissimis, orbari. Quantum de arcę amissione doluit Heli, tantum de eius reductione a
Philistinis restitutę lętatus est Dauid. Nam cum rex esset et rerum gestarum
gloria omnibus, qui in Iudea regnauerant, pręferretur, non erubuit, dum arca a Leuitis portatur, omni regię dignitatis ornata
deposito et ephod lineo sumpto pedester incedere, saltare, ludere et quasi
unus e plebe iocunditatis gesticulationibus uti, donec illa in urbem inuecta
sub tabernaculo, quod ipse tetenderat, uenerabiliter collocaretur. Ex quanta
autem in Deum pietate quantoque amore ea regis exultatio proueniret, Michol,
uxoris suę, poena testatur, quę, quoniam scurrilis leuitatis illum arguerat,
Deo ulciscente perpetuę sterilitatis damnum tulit. Idem post hęc anxie secum queri coepit se in ędibus habitare cedrinis, arcam
uero testamenti Dei manere sub pellibus, quibus tabernaculum tectum erat.
Hinc iam in animum inducens constituere templum Domino sacrisque illius
magis decenter reponendis dedicare, regiam cessisset, nisi multo
magnificentius habitaculum iis quam sibi faciendum decreuisset, et quidem
tale, quale deinde a filio suo Salomone legimus ędificatum. Cuius opulentię
amplitudinisque gloria apud posteros uix fidem inuenisset, si eam humanę
tantum, non etiam diuinę Scripturę monumenta retulissent. Sed mirentur alii
opus, nos animi Deo deuoti affectum pensemus, qui mea quidem sententia maior
in Dauid quam in Salomone fuit. Multa quippe postea populo populique
principibus indulsit Dominus, et propter seruum suum Dauid ea se indulsisse
protestatus est, ut, quia ipse Deum plus cęteris dilexerat, plus etiam a Deo
dilectus nosceretur. Quod autem Salomon potius quam ille, ut templum Domino
construere electus sit, non tam meritum quam mysterium fuisse constat. Perfectę charitatis cultum et in pueris illis in Babylonem abductis uiguisse
quis negauerit, quando captiuitatis necessitatem, in qua erant, superare
potuerunt, nunquam religionis suę obseruationem deserentes. Leguminibus et
frigida aqua nutriri quam dapibus regiis, ne cibo Lege uetito incestarentur,
maluere. Statuamque auream adorare iussi, mori pręoptarunt quam fidem
pręuaricari. Hinc in fornacem septuplo quam solitum erat accensam missos
flamma non adussit. Illęsi inter igneos globos laudes Deo
concinebant, et idem ardor, qui illis intra fornacem ignouit, raptim
exhalans eos, qui foris aderant, regis ministros corripuit atque consumpsit.
Motus tanto miraculo rex non iam statuam a se errectam, sed Deum Israhel
adorandum edicto iussit. Sic constans ac uera pietas captiuos rege ipso, a
quo fuerant capti, fortiores reddidit et in igne positos periculi expertes
fecit, parcente illis incendio et in suos sęuiente autores, quos peremit. Eleazarus scriba Antiocho Epiphane fideles persequente, ut suillam carnem
gustaret, compelli (quoniam illegitimum erat) nullo modo potuit, sed neque
pro illa suppositam aliam, qua uesci licebat, ut sumeret, exorari,
uolentibus amicis ea simulatione ipsum subtrahere neci. Vtque cęteris
constantis animi perpetuęque in Deum obseruantię exemplum fieret, extrema
pati maluit quam quicquam prophani aut agere aut omnino egisse uideri.
Itaque corpus carnifici crudelibus poenis conficiendum tradidit, ut spiritum
absque labe comissi pariter suspectique sceleris conseruatum Deo offerret. Machabei quoque septem fratres neque ingentibus regis promissis corrupti sunt
neque minis territi. Ad perferenda fortiter supplicia mater hortatrix
aderat, et magis ipsa animo torquebatur uerens, ne tormentis uicti contra
Dei legem aliquid agere inclinarentur. Sed et illi feliciter consumpti plus
Deum quam semet diligendum documento fuere et mater sic amando filios, ut
eos quocunque mortis genere affici mallet quam peccare. Ac ne in se quam in
liberos indulgentiorem fuisse putes, quos ad necem pręmiserat, continuo
sequi uoluit. Et id quidem tanto lubentius, quanto iam de eorum erga Deum
fide magis fuit secura. Non supplicia reputabat, sed, an Deum amarent,
gloriosam experientiam, multaque charitate ardens probari tam se quam filios
poenis acerbioribus gestiebat. O dignam talibus filiis parentem! O dignos
tali parente filios! Vtrique pari animi constantia ostenderunt, quam omni
morte fortior esset sola Dei dilectio. Hic est ignis ille,
quem Dominus noster Iesus uenit mittere in terram et, quid uolo,
inquit, nisi ut ardeat? Videamus ergo, qualiter in illis arserit,
qui ipsum Iesum Dei Filium esse certa atque indubitata fide credidere. Simon Petrus in illius amorem semper propensissimus, cum totius noctis
piscationem casso labore peregisset, ipso tandem in nauiculam suscepto ac
iubente laxauit rete et tantam uim piscium traxit, ut attonitus indignum se
talis Domini pręsentia iudicaret et genibus simul prouolutus diceret: Exi
a me, Domine, quia homo peccator sum. Profecto, qui sic
humiliabatur, iam diligere coeperat. Hinc et subleuari meruit, ne timeret,
quod deinde non pisces, sed homines esset capturus. Quibus uerbis ita
allectus est, ut, quem modo exire a se uolebat, mox exeuntem sequi
maturaret, et quidem relictis omnibus, ut palam esset nihil se pręter
Christum appetere, nihil habere uelle. Iterum, cum nauigantes Discipuli Dominum super mare gradientem conspexissent
et, an ipse esset, ambigerent, Petrus reliquis feruentior, Domine,
inquit, si tu es, iube me uenire super aquas. Non ambulare super
aquas petiit, sed uenire, quam primum amplecti illum, non miracula facere
cupiens. Nauis uelo remoque satis propere obuiam agebatur, sed amantis
cupiditate tardior erat. Annuente Domino succinctus prosiluit, super aquas
cucurrit, mox crebrescentibus uentis commotoque mari pauefactus dubitauit
et, cum ob hanc animi hęsitationem mergi coepisset, clamasse dicitur:
Domine, saluum me fac! Arguitur itaque, quia timuit, sed
saluatur, quia eius ope etiam saluari posse credidit, cuius uirtute super
mare incessit. Vt dubitaret, fragilitas compulit, ut inuocaret, fides
iussit, ut periculum euaderet, charitas imperauit. Idem, cum quibusdam ex Discipulis durus ille sermo Domini uideretur: Nisi
manducaueritis carnem Filii hominis et sanguinem eius biberitis, non
habebitis uitam in uobis ideoque post sensum suum abeuntes ab ipso
desciuissent, reliquos duodecim interrogante Domino, an et
ipsi abire uellent, pro omnibus respondit: Domine, ad quem ibimus? Verba
uitę ęternę habes. Et nos credimus et cognouimus, quia tu es Christus,
Filius Dei. Sic consyderabat etiamtum Petrus Dominum, ut
nihil eum sine ratione dicere, nihil facere arbitraretur. Sic eidem
adheserat, ut, si etiam reliqui omnes dilapsi fuissent, ipse solus non
recessisset. Cęterum et se et illos non modo nusquam recessuros, uerum etiam
minime dubios esse, quin ipse Filius Dei sit, affirmat, ut scilicet discas
neminem posse perfecte diligere, qui non plene crediderit. Post hęc prędicente Domino ea, quę propediem Hierosolymis passurus esset,
ait: Absit a te, Domine, non erit tibi hoc. Vide, quali amoris ardore
flagrabat. Quem in omnibus uerissimum esse nequaquam dubitat, ab eodem id
solum patienter audire non poterat, quod ipsi ualde indecens et abominabile
esse, nondum mysterium intelligens, existimabat. Absit a te, Domine,
imprudenter optat, sed error hic ex affectu prouenit charitatis.
Increpatur ergo, ut ab errore resipiscat, non ut a charitate discedat, immo,
ut correctus perfectius diligat. Inde et in monte, cum reliqui fulgentis Domini splendore stupefacti mutire
non auderent, primus prorupit in uocem: Domine, bonum est nos hic esse.
Non attendebat loci solitudinem, non deserti incommoditatem, non rupium
asperitatem. Ibi sibi optimum esse censuit, ubicunque cum illo una esse
contigisset. Si uis, faciamus hic tria tabernacula, tibi unum, Moysi unum
et Helię unum. Cur etiam sibi unum non poposcit? Quia eodem cum Iesu
contubernio uti et nullo prorsus intersepto ab eo seiungi uelle consilium
erat. Semper oculis illum coram intueri cupiebat, quem semel animo complexus
fuerat. Tunc quoque separari ab eo pertimuit, cum ille Discipulorum pedes loturus
sibi obnixe renitenti minaretur ac diceret: Nisi lauero te, non habebis
partem mecum. Hoc ut audiuit, protinus se totum eius exponens
uoluntati respondit: Domine, non tantum pedes, sed et manus et caput.
Modo dixerat: Non lauabis mihi pedes in ęternum,
et tam cito mutauit sententiam, quam cito illar Domino minus placere
intellexit. Vtrobique tamen summi amoris argumentum, cum et reuerentiam prę
se tulerit renuendo et permittendo obsequii solicitudinem, ueritus, ne quam
ob causam consuetudine eius, qua sibi nihil dulcius neque suauius erat,
carere cogeretur. Quid illud? Cum audisset, quod unus ex Discipulis conspiraturus esset
aduersus Dominum suum et a Ioanne quęreret, quis ille esset, quo eum animo
quęsisse crederemus? Nonne in ipsum protinus irruendi, ipsum membratim
discerpendi et in frusta concidendi laniandique, si cognouisset? Quando
quidem nec armatorum cohortem timuit, unum ex illis gladio feriens, dum pro
Domino, cui iam manus iniecerant, furibundus contempto uitę periculo
decertat, plures inuasurus, nisi Dominus inhibuisset. Tunc gladium uaginę
reddidit cum is, cui etiam ligato parendum erat, iussit. Illud etiam obiter consyderemus, quantę pietatis quantęque teneritudinis
fuit, cum Dominum audisset dicentem: Quo ego uado, uos non potestis
uenire, solus percontatur et interrogat: Domine, quo
uadis? Et: Quare non possum te modo sequi? Animam meam pro te
ponam. Omnia quidem pręsumere cogebat amor, sed imbecillitas non
omnia potuit pręstare. Iam ad supplicium raptum a longe sequitur, nec in
atrium ingredi audet, sed foris ante ostium pręstolatur et ab aliis
introductus accedit ad ignem, quoniam surrepente formidine frigescebat
charitas. Denique interrogatus, se nosse illum negat, pro quo paulo ante ne
uitę quidem suę parsurum, si res ita postulasset, dixerat. Cessit tunc sane
timori amor, ut pateret, quanta esset humana fragilitas, ubi auxilium
subtrahitur diuinum. Sed etsi cessit, non tamen recessit. Rursum se ille
colligens, cum in ipsum respexisset Iesus, usque adeo timuisse doluit, ut
dolore mors leuior fuisset. Haud igitur minoris dilectionis testimonium
prębuit uiuus, dum crimen luget, quam prębuisset mortuus, si Dominum omnino
non negasset. Proinde etiam post reatum his quoque, qui nihil
tale commiserant, pręferri meruit, omnium princeps constitutus, quia omnibus
plus dilexit. Persequamur et illa intimi amoris signa, quę post resurrectionem Saluatoris
in eo apparuisse Euangelica ueritas docet. Cum igitur singulari cultu atque
obseruantia Dominum usque ad crucem prosecutus fuisset, mortuum quoque ac
sepultum quęrere non cessauit. Cucurrit una cum Ioanne ad monumentum, ut
citius cęteris uideret illum, quem cęteris ardentius amabat. Pręcurrit
quidem Ioannes, sed ante introiuit in monumentum Petrus, corpore tardior,
sed amore aliquanto feruentior. Ita et, cum piscationem facerent, Dominum ipsos de littore alloquentem prior
agnouit Ioannes, sed ad eum prior uenit Petrus. Sic quippe traditum est:
Simon Petrus, cum audisset, quia Dominus est, tunica succinxit se (erat
nudus) et misit se in mare. Alii autem Discipuli nauigio uenerunt. Non
enim longe erant a terra. Non patitur moras charitas. Tametsi prope
littus erant, haud quaquam distulit Petrus, quin ipsum nauiculę cursum suo
pręueniret, dum ad Dominum properat. Non petiit nunc, ut super aquas
ambularet, quia et id petere tardatio uidebatur, et cum miraculo uelle agere
aliquid, quod sine eo perfici potest, Deum tentare est. Itaque uado, quo
uolebat, peruenit, reliqui deinde applicuere. Tum demum iubente Domino
afferi de piscibus, quos ceperant, primus ascendisse dicitur et traxisse
rete in terram magnis piscibus plenum. Qui enim impensius amat, solicitius
paret. Magnisque affluit uirtutibus, qui perfecte eum colit. Et cum tanti
essent, inquit, non est scissum rete. Non enim rumpi nexus
possunt, quos uerus innodauit amor, neque uirtutum aceruus dissipari
poterit, si in sinum congestus fuerit charitatis. Illum ergo Dominus, cui plus inesse erga se pietatis nouerat, dignum
iudicauit, quem ad Ecclesię gubernacula sedere faceret. Ter interrogato et
ter respondenti; quod ipsum amaret, oues suas ultro committit. Quod autem tertio interrogatus Petrus contristatur, iam, nequid ut
ante imprudenter temereque pręsumpserit, dubitat et iccirco consyderatius
respondet: Domine, tu nosti omnia, tu scis, quia amo te. Alias multum
pollicitus tam nihil pręstitit, ut etiam ueritatem abnegaret; modo nihil
promittere ausus tantum exhibuit, ut post persecutiones, verbera, carcerem,
catenas, quę pertulit, etiam crucifigi pro nomine illius non recusarit. Hinc
apparet nihil eo esse imbecillius, qui in se confidit, neque fortius, qui in
Deo. In Deo confidens Neronem contempsit, qui in se confidens expauerat
ancillas. De Paulo quoque apostolo in Actis legimus, cum esset Tyri, ab Agabo propheta
et a Spiritu Sancto fuisse prędictum, quod uincula tribulationesque passurus
Hierosolymis esset. Ipse tamen eodem Spiritu confirmatus illo proficisci
nequaquam dubitauit nihil supplicia ueritus, dum prędicat Iesum. Lugentibus
Discipulis et magistrum indulgentissimum pariter ac doctissimum a proposito
deterrentibus: Quid facitis, inquit, flentes et affligentes cor
meum? Ego autem non solum alligari, sed et mori in Hierusalem paratus
sum propter nomen Domini Iesu. Iuit, in insidias incidit,
comprehenditur, ligatur, cęditur, torquetur. Est tamen, cum ei fandi copiam
fecissent, tortores suos in uiam salutis dirigere moliebatur, non pro se
solicitus, ut uel sic acceptus dimitteretur, sed pro illis, ne errantes in
ęternum perirent, pro iniuria referens beneficium, pro malo bonum. Non enim
languescit odium sustinens charitas, sed accenditur, si uera fuerit. Hinc idem ad Romanos a Corintho scribens clamat: Quis nos separabit a
charitate Christi? Tribulatio? An angustia? An fames? An nuditas? An
periculum? An persecutio? An gladius? Sicut scriptum est: Quia propter
te mortificamur tota die, et ęstimati sumus sicut oues occisionis. Sed
in his omnibus superamus propter eum, qui dilexit nos. Certus sum enim,
quia neque mors, neque uita, neque angeli, neque principatus, neque
uirtutes, neque instantia, neque futura, neque fortitudo, neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia poterit nos
separare a charitate Dei, quę est in Christo Iesu, Domino nostro.
Hinc etiam a Roma ad Philippenses scribens: In omni fiducia, inquit, sicut
semper et nunc mangnificabitur Christus in corpore meo, siue per uitam,
siue per mortem. Mihi enim uiuere Christus est, et mori lucrum. Et
rursum: Quę fuerunt lucra, hęc arbitratus sum propter Christum
detrimenta. Veruntamen existimo omnia detrimentum esse, propter
eminentem scientiam Iesu Christi, Domini mei, propter quem omnia
detrimentum feci et arbitror stercora, ut Christum lucrifaciam, ut et
inueniar in illo, non habens meam iustitiam, quę ex Lege est, sed illam,
quę ex fide est Christi Iesu. Ad hęc Corinthios hortatur dicens:
Siue manducatis, siue bibitis, uel aliud quid facitis, omnia in
gloriam Dei facite! Et de iis, qui Deum amant, ad Romanos ait:
Scimus, quia diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, iis, qui
secundum propositum uocati sunt sancti. Et de iis, qui negligunt, ad
Corinthios: Siquis non amat Dominum nostrum Iesum Christum, sit anathema,
maran atha, quod Syrum esse aiunt et sonare: Dominus uenit,
ut sit sensus: eum in aduentu Iudicis a fidelium consortio separandum,
qui a Christi charitate inuentus fuerat alienus. Charitatem autem Dei habet, quisquis ea, quę ab illo pręcepta sunt, ante
omnia exequi studet. Ioannes apostolus: Hęc est charitas Dei, inquit,
ut mandata eius custodiamus. Ac nequid excuses, subiungit: Et
mandata eius grauia non sunt. Idem alibi: Et hęc est charitas, ut
ambulemus secundum mandata eius. Ipse quoque Dominus in Euangelio:
Si diligitis me, inquit, mandata mea seruate! Et iterum:
Qui habet mandata mea et seruat ea, ille est, qui diligit me. Qui
autem diligit me, diligetur a Patre meo et ego diligam eum et
manifestabo ei meipsum. Et rursum: Siquis diligit me, sermonem
meum seruabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum ueniemus, et mandata
apud eum faciemus.
Quanta uero uel quam necessaria sit charitatis uirtus, Paulus
plenissime declarat illa Epistola, quam primam ad Corinthios scribit,
affirmans uni charitati omnes inesse uirtutes et omnes prorsus uirtutes
nihil esse, si hęc una defuerit. Cuius quidem sententię uerba, quoniam non
solum discenda, sed etiam ediscenda sunt, operęprecium erit hic apponere.
Si linguis hominum, inquit, loquar et angelorum, charitatem autem
non habeam, factus sum uelut ęs sonans aut cymbalum tinniens. Et si
habuero prophetiam et nouerim mysteria omnia et omnem scientiam, et si
habuero omnem fidem, ita ut montes transferam, charitatem autem non
habuero, nihil sum. Et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates
meas et si tradidero corpus meum, ita ut ardeam, charitatem autem non
habuero, nihil mihi prodest. Charitas patiens est, benigna est. Charitas
non emulatur, non agit perperam, non inflatur; non est ambitiosa, non
quęrit, quę sua sunt, non irritatur, non cogitat malum; non gaudet super
iniquitate, congaudet autem ueritati; omnia suffert, omnia credit, omnia
sperat, omnia sustinet. Charitas nunquam excidit, siue prophetię
euacuabuntur, siue linguę cessabunt, siue scientia destruetur. Ex parte
enim cognoscimus et ex parte prophetamus. Cum autem uenerit, quod
perfectum est, euacuabitur, quod ex parte est. Cum essem paruulus,
loquebar ut paruulus, sapiebam ut paruulus, cogitabam ut paruulus.
Quando autem factus sum uir, euacuaui, quę erant paruuli. Videmus nunc
per speculum in ęnigmate, tunc facie ad faciem. Nunc cognosco ex parte,
tunc autem cognoscam, sicut et cognitus sum. Nunc autem manent fides,
spes, charitas, tria hęc. Maior autem horum est charitas.
Hęc charitas sanctos tuos. Domine, non modo diuitiarum dignitatumque
secularium atque honorum, uerum etiam uitę lucis huius contemptores fecit.
Nullis tyrannorum minis suppliciisue absterreri potuerunt, ne nomen
tuum* add.
Petrus, Andreas, Philippus crucifigi non recusarunt, Iacobus et Paulus capite
truncari, Iacobus alter de pinna templi deiici et fullonis fuste mactari,
Ioannes in bullientis olei dolium nudus demitti, Thomas et Mattheus lanceis
confodi, Stephanus lapidibus obrui, Matthias securi percuti, Simon et Iudas
irruenti sacrilegorum impetu ellidi atque obteri, reliqui omnes Discipuli
diuersis tormentorum generibus absumi ac perimi. Quid post illos de tot
milibus martyrum dicam? Dulcia illis tormenta erant, per quę ad te
ascendere, tecum iungi properabant. Nihil illis formidini, nihil timori esse
poterat, quoniam perfecta charitas foras mittit timorem. Vehementiores
poenas experierunt, ut maioris erga te amoris testimonium redderent. Sed
nulla tam vehemens a persecutoribus excogitari potuit, ut ęquaret patientium
affectum. Grauiora tolerare parati erant quam nouerat inferre rabies inimici
in ipsos debacchantis. Sed, ne foeminarum in Deum pietatem omnino pręteriisse uideamur, unius
exemplo contenti erimus, pietatem deinceps proximis debitam
Maria Magdalena mundi dilectione in dilectionem Domini commutata, soli illi
placere cupiens, uenit in domum pharisei, ubi ipse recubuerat, humique
prostrata pedes eius osculari coepit, lachrymis rigare, capillo tergere,
unguentis perfundere. Et quoniam charitas operit multitudinem peccatorum,
continuo de illa dictum est: Remittuntur ei peccata multa, quia dilexit
multum.
Iterum in domo Simonis leprosi eiusdem Domini caput unxisse refertur unguento
precioso. Impetrata quippe delictorum uenia altius promouetur, et quę pedes
unxerat, iam digna fit, quę ungat et caput. Sic paulatim progrediendo ab
infimis ad summa usque peruenitur. Immensi amoris indicium et illud fuit: Cum Martha, soror eius, Dominum
accipiens hospitio parandi conuiuii cura distringeretur, illa audiendi uerbi
dulcedine delinita nullis eiusdem germanę compellationibus auelli potuit, ut
ab eo parumper secedens ipsam in ministrando iuuare uellet. Ideoque optimam
partem elegisse dicitur, quę non auferetur ab ea. Charitas
enim nunquam excidit. Sed ut alia omittam, quis digne explicare, nedum laudare queat, iam sepulto
Domino animi eius solicitudinem assiduumque angorem? Comparauit aromata,
ante lucem ad monumentum uenit et non inuento corpore recurrit ad
Discipulos. Tulerunt, inquit, Dominum de monumento, et nescimus,
ubi posuerunt eum. Rursum reuertitur identidemque super uacuum
sepulchrum inclinata prospectat, perquirit, plorat. Recedunt Discipuli,
permanet illa. Qua perseuerantia atque inquietudine tandem obtinuit, ut
Domini a morte resurgentis gloriam prima uideret, prima crederet, prima
cęteris annunciaret. Quoniam uero neque Deum diligere probatur, quisquis non dilexerit proximum
suum, discamus sanctorum exemplis, ipsi quoque proximi, id est omnes homines
- omnium enim unus pater est Deus - quali amore quantoque animi affectu
prosequendi sint. Ionathę erga Dauid amicitiam non imminuit Saulis patris indignatio, sed
auxit. Pater sępe uitę Dauid insidiatus est; semper filius detexit insidias
patris, frequenter iratum placauit et a persecutione amici
auertit. Cumque die festo Neomenię in celebri conuiuio requireretur,
excusauit eius absentiam et patris odium in illum concitatum in se pene
excepit, lancea ab eo petitus, sed a Deo protectus. Exurgens ergo ne
gustatis quidem solennibus epulis latebras adiit David eumque monuit, ut
fuga sibi salutem quęreret. Denique (ut Scriptura testatur) diligebat
Ionathas David sicut animam suam, intantum de salute eius solicitus, ut
potius patrem regem sibi infensum sustineret quam illum desereret. Documento
est non oportere parentum aliorumue dissidiis aut insultationibus nos
moueri, ut ab officio discedamus, quod proximis debemus. Scriptum enim est:
Noli fieri pro amico inimicus proximo!
Dauid regis erga populum charitas, cum in multis tum in eo pręcipue apparuit,
quod, postquam ob illegitimam simul et arrogantem plebium enumerationem
puniendus ex tribus malis unum optare cogeretur, neque famem in terram suam
neque cędem suorum ab inimicis inferendam elegerit, cum sibi et frumenti
satis suppetere posset, ut regi, et multorum armis tectus necem minus ipse
timere. Elegit autem communem tam sibi quam reliquis omnibus metum -
pestilentiam, immo, quam in se potius, qui deliquerat, quam in aliis
desęuituram speraret. At ubi uidit se prętermisso populum uastari cędique,
angelo percutiente, exclamat. Ego sum qui peccaui, ego inique egi; isti,
qui oues sunt, quid fecerunt? Vertatur, obsecro, manus tua contra me et
contra domum patris mei! Qua pietate diuinam placauit iram sibique
et iis qui superfuerant ueniam impetrauit, tam iustus in poena eligenda quam
promptus in perferenda. Sed cum neque populus a culpa credatur alienus, ipse
corporis, ille animi dolorem passus est, minus doliturus, si soli pati
contigisset. Abdias, Iezabele impia prophetas interficiente, centum ex eis speluncis
abditos pauisse dicitur. Non pepercit impensę tot homines pascendo et magnum
uitę suę adiit discrimen eos occultando, quibuscum sibi una
moriendum esse non dubitaret, si deprehensi fuissent. Quamobrem et ipse
diuinatione donatus quarto loco censetur in catalogo duodecim prophetarum.
Qui enim prophetam accipit in nomine prophetę, mercedem prophetę accipiet. Tobię charitatem Babylonica captiuitas probatiorem fecit. Quippe in eadem
necessitate constitutis, quoquo modo potuit, opitulari non cessauit, nunc
uerbis consolando, nunc rebus iuuando et eos, qui ab impiis hominibus
cędebantur, sepeliendo. Hinc, cum et ipse regis Senacherib iussu necandus
perquireretur, Deo fauente una cum suis periculum effugit. Postea rege
filiorum manu interempto reuersus omnia, quę sibi sublata fuerant,
recuperauit, ne benefaciendi materia deesset, cui non deerat animus. Pius
ergo in medio inimicorum seruari meruit, crudelis autem nec inter filios
tutus fuit. Et beati Iob pietatis opera percensentur, dum ad eum dicitur: Ecce
docuisti multos, et manus lassas roborasti; uacillantes
Abdemelech Aethiops, eunuchus, Sedechię regis seruus, Hieremiam ab iis, qui
uera audire non poterant, in coenoso lacu ignominiose deiectum miseratus,
cum regem pro illo exorasset, solus eduxit. Inde, qui prophetam male
habuerant, in hostium potestatem deuenerunt. E quibus alii interfecti, alii
in Babylonem captiui ducti sunt. Ad ipsum autem Abdemelech per prophetam
dicitur: Liberabo te in die illa, ait Dominus, et non traderis in manus
uirorum, quos tu formidas. Sed erruens liberabo te, et gladio non cades,
sed erit tibi anima tua in salutem, quia in me habuisti fiduciam, ait
Dominus. O grande charitatis meritum! Capitur,
quatitur, uastatur, funditus euertitur Hierusalem, et inter tot gladios
furentium inimicorum is, qui proximum ab iniuria liberauerat, diuina uirtute
protectus liber expersque periculi fuit. Multa quidem id genus exempla de Veteri Testamento adduci in medium possent,
nisi plura Noui modo sese ingererent referenda. Iam primum Christi erga nos charitas effecit, ut, nisi proximos nostros
dilexerimus, non iniusti solum, sed etiam ingrati simus. Si enim Dei Filius
pro hominibus homo factus est, si formam serui accepit, si mori ualuit,
quanta ingratitudo est nos tantillum gratię illi referre nolle, ut eos
diligamus, quos ipse sic amavit? Profecto indignus est beneficio
redemptionis, qui communis redemptionis aspernatur consortem et inter feras
beluas computandus, dum ita exuit humanitatem, ut hominem contemnat, quem
iuuare conditio, genus natura, Deus hortantur. Ne malos quidem odisse
debemus, sed modis, quibus commodius fieri potest, ut corrigantur, curare. Iaonnes apostolus, cum iuuenem, quem baptizatum peregre proficiscens episcopi
cuiusdam fidei commiserat custodiendum, discessisse atque in solitudine cum
multis latrocinia exercere audisset, uehementi dolore affectus est
incusauitque Hoc loco non omittendę videntur sancti
huius de odio charitateque sententię, quo accuratius enixiusque hanc
sequamur, illud euitemus. Qui dicit - inquit - se in luce esse et
fratrem suum odit, in tenebris est usque adhuc. Qui diligit fratrem
suum, in lumine manet et scandalum in eo non est. Qui autem odit fratrem
suum, in tenebris est et nescit, quo eat, quia tenebrę occęcauerunt
oculos eius. Nos scimus, quoniam translati sumus de morte ad uitam,
quoniam diligimus fratres. Qui non diligit, manet in morte. Omnis qui
odit fratrem suum, homicida est. Et scitis, quoniam omnis homicida non
habet uitam ęternam in se manentem. In hac cognouimus charitatem Dei,
quoniam ille animam suam pro nobis posuit; et nos debemus pro fratribus
animas ponere. Qui habuerit substantiam huius mundi et uiderit fratrem
suum necesse habere et clauserit uiscera sua ab eo, quomodo charitas Dei
manet in eo? Filioli mei, non diligamus uerbo neque lingua, sed opere et
ueritate. Charissimi, diligamus nos inuicem, quia charitas ex Deo est.
Et omnis qui diligit, ex Deo natus est et cognoscit Deum. Qui non
diligit, non nouit Deum, quoniam Deus charitas est. Deus charitas est,
et qui manet in charitate, in Deo manet et Deus in eo. Siquis dixerit,
quoniam diligo Deum, et fratrem suum oderit, mendax est. Qui enim non
diligit fratrem suum, quem uidet, Deum, quem non uidet, quomodo potest
diligere? Et hoc mandatum habemus a Deo, ut, qui diligit Deum, diligat
et fratrem suum.
Paulus quoque apostolus, qualem erga proximos charitatem haberet, ostendit ad
Romanos dicens: Optabam ego ipse anathema esse a Christo pro fratribus
meis. Et ad Corinthios: In cordibus nostris estis, ad
commoriendum et ad conuiuendum. Et ad Philippenses: Testis mihi
est Deus, quomodo cupiam omnes uos esse in uisceribus Iesu Christi.
Et ad Thessalonicenses: Facti sumus paruuli in medio uestrum. Tanquam
si nutrix foueat filios suos, ita desyderantes uos cupide uolebamus
tradere uobis non solum Euangelium Dei, sed etiam animas
nostras, quoniam charissimi nobis facti estis. Rursum ad Corinthnos:
Cum liber essem - inquit - ex omnibus, omnium me seruum feci,
ut plures lucrificarem. Et factus sum Iudeis tanquam Iudeus, ut Iudeos
lucrarer; iis, qui sub Lege sunt, quasi sub Lege essem, cum ipse non
essem sub Lege, ut eos, qui sub Lege erant, lucrificarem. Omnibus omnia
factus, ut omnes facerem saluos. Idem denique ait: Ego per omnia
omnibus placeo, non quęrens quod mihi utile est, sed quod multis, ut
salui fiant.
Praeterea charitatis proximi pręcepta nobis insinuans: Qui diligit
proximum - inquit - Legem impleuit. Nam: Non adulterabis; Non
occides; Non furaberis; Non falsum testimonium dices; Non concupisces;
et si quod est aliud mandatum, in hoc uerbo instauratur: Diliges
proximum tuum sicut teipsum. Dilectio proximi malum non operatur.
Plenitudo ergo Legis est dilectio. Rursum alibi: Omnis enim Lex
in uno sermone impletur: Diliges proximum tuum sicut teipsum. Quod si
inuicem mordetis et comeditis, uidete, ne inuicem consumamini. Alibi
quoque ait: Estote imitatores Dei sicut filii charissimi. Et ambulate in
dilectione, sicut et Christus dilexit nos et tradidit semetipsum pro
nobis oblationem et hostiam Deo, in odorem suauitatis. Iterum alibi:
Mementote - inquit - uinctorum tanquam simul uincti et
laborantium tanquam et ipsi in corpore morantes. Atque alibi
breuiter omnia comprehendens ait: Alter alterius onera portate, et sic
adimplebitis legem Christi.
Apostolorum postremo omnium et eorum, qui illos secuti sunt, unum hoc
charitatis propositum fuit: neque rerum pręsentium neque quietis neque uitę
mortalis ullam habere rationem, dum consulitur spiritali saluti proximorum. Serapion abbas oppidum quoddam infidelium ingressus, cum publice prędicantem
in medio pellerent, uenundare sese illis coepit in seruum, ut saltem cum
dominis priuatim colloquendi potestatem haberet. Vbi uero
frequenti assiduaque suasione illum, cui seruiebat, credentem de idolorum
seruitute in fidei Christi libertatem uendicasset, reddito ei precio ad
alium transibat. Hoc gentiles erudiendi genere etiam Lacedęmone et Athenis
usum dicunt. Itaque non recusauit uenalis mancipii uilitatem abbas, ut alios
a pernicie liberaret erroris. Magna et Abraham eremitę in neptem charitas, quam secum in solitudine
commorantem Deo seruire et uirginitatem custodire docebat assiduis monitis
quotidianaque adhortatione. Sed illa tandem a iuuene quodam solicitata, cum
sceleri consensisset, patrui, sanctissimi uiri, conspectum ferre non ualens
clam discessit et de uenia desperans impudicicię se dedit. Quid ageret
amissa oue, pastor iam senex nesciebat et tamen quiescere prę dolore non
poterat. Denique eremum relinquere, tegumentum, ne agnosceretur, mutare,
urbes, quas fugerat, intrare, nihil intentatum relinquere, donec illam
inuenisset, decreuit. Hoc igitur consilio usus quęsitam inuenit, inuentam
conuertit, conuersam secum reduxit et tanto labore recuperatam diligentius
custodiuit, ita ut illa salutem, de cuius spe deciderat, poenitendo
acquisierit. Quod si ipse delinquentem neglexisset, nunquam fortasse illa a
delictis resipuisset. Sed nescit torpere charitas, quousque subleuet
corruentem. Paulinus, Nolę urbis episcopus (sicuti alio loco de ipso diximus) uiduę
cuiusdam filium, in Aphrica apud Vandalos captiuum, cum pecunia non
suppeteret, uicaria seruitute redemit, mulieris orbitatem miseratus. Simul,
ne ille iuuenis, dum superbis dominis seruit, eorum ritus secutus seruire
inciperet diabolo, maluit uitam suam quam proximi animam periclitari. Antidius, Turonensis episcopus, cacodęmonem lętum et gestientem uidens, quod
Zosimum, summum pontificem, septennio solicitatum tandem ad stuprum
committendum se impulisse diceret, haud cunctandum ratus illi pręcepit, uti
se eadem celeritate, qua uenerat, Romam perferret. Die altero pontificem
adiit relatisque, quę de illo demon iactauerat ruborem ei
pauoremque iniecit et confitentem protinus ad Pacomius monachus animaduertens proximi uici colonos rerum ignaros a cultu
abesse diuino et tantummodo in pascendis pecoribus studium protrahere,
uehementer indoluit nihilque moratus eremum dereliquit et inter illos
tuguriolum sibi constituit. Neque prius ad solitudinis locum rediit, quam
illos edocuisset Deum honorare, Christo credere, pie atque innocenter
uiuere. Fugerat frequentiam, sed fugientem reuocauit charitas - ueluti qui
maris periculum euadens iam in portu atque in tuto se recepit, tum, siquos
naufragari respexerit, rursum committit se fluctibus, ut in alto
laborantibus opem ferat, suę ipse quieti salutem pręponens aliorum. Vitalis etiam monachi in urbe Alexandrina mira admodum charitatis opera
extitere. Prostibula adibat foeminarum et cum ea, quę impudentiore lasciuia
diffluere uidebatur, noctem pactus precium offerebat. Admissus autem in
aliquo fornicis angulo procumbens deprecando peruigilabat, donec
illucesceret dies. Factum admirans mulier, cogebatur interim tacita intra se
cogitare, non iam quantum lucri fecisset sed quantum turpiter uiuendo Deum
offendisset. Itaque multę ab eo hoc modo conuersę uitam correxere. Ipse uero
peruersa hominum opinione iactatus, quoniam circa lupanaria frequens erat
palamque reprehensus patienter tolerabat, cum plus utilitatis ex correctione
alieni delicti caperet quam ex sua infamia damni. Pafnutius quoque abbas, qua ratione Thaidem, nobile scortum, ab impudicicia
auerteret, excogitauit. Cum enim ab ea secretiorem congrediendi locum
poposcisset et in abditissimum postremę domus cubiculum ductus, ibi etiam ne
ab aliquo conspiceretur, uehementer se uereri diceret, »ne
dubita - inquit illa - nemo hic te iam uidere pręter Deum potest.« Captata
occasione abbas interrogauit, an Deum esse crederet, quem latere nihil
possit, tum, qui bonis pręmia et malis proponat poenas. Annuenti subiunxit:
»Cum hoc non ignores, nonne infelicissima es, quae propter breuissimi
temporis uoluptatem et te et omnes, quibus tui copiam facis, perditum eas
cruciatibusque ęternis deputes?« Scelerum conscia mulier statim in lachrymas
prorupit ac deinceps lasciuiam carnis frenans ieiuniis orationumque
fatigationibus domans pudice sancteque uixit. Itaque neque ipse Pafnutius
timuit in se suspicionis notam, dum in alios timet reatus poenam. Bernardinus, antequam Minorum religionem profiteretur uitam imitabatur in
omni charitatis negocio assiduam. Senę pestilentia laborabant. Plerique
contagiosam morbi uim timentes urbe excesserant, et illi quoque, qui
resedissent, cum ea familia, in qua ęger erat, commercium habere
formidabant. Solus Bernardinus sic destitutis necessarium pręstare
ministerium decreuit. Duodecim iuuenibus persuadet, ut secum infirmis
seruiendo Christo seruiant. Cum hoc comitatu domos laborantium ingredi,
sanos consolari, ęgrotis mederi, indigentibus uictum, defunctis sepulturam
prouidere, sed ante omnia curare, ut confessi contritique, quicquid euentus
ferret, expectarent. Magis uerebatur, nequid decedentibus officeret ad
beatitudinem consequendam, quam ne sibi ad uitam propagandam. Cęterum tantę
pietatis uir in tam pręsenti periculo sanus atque incolumis meruit
conseruari dignusque effici, qui multo magis postea prodesset hominibus,
prędicando, quam tunc profuerat ministrando. Sanctulus, Nursię provincię abbas, cum sibi pecunia non suppetisset, qua
diaconum suum a Longobardis latronibus captum redimeret, aliam longe
difficiliorem redimendi rationem iniit et, ut sibi cum illo colloqui diesque
aliquot una esse liceret, rogauit. Qui rogabantur, hac lege concesserunt,
ut, si diaconus effugisset, tunc abbas, qui per ętatem
effugere non poterat, capite puniretur. At ille pro diacono mori paratus
fugam persuadet eumque noctu emittit. Qua de causa ad necem petitus prębuit
ceruicem. Cęterum iam ad feriendum elatam uidens spiculatoris manum protinus
exclamat: »Sancte Ioannes, tene illam!« Immota mansit et rigentibus neruis
deflecti nequiuit. Reliqui miraculo territi abbatem liberum fecere. Qui mox
rogatus male affectam manum oratione curauit. Multiplicia dona certatim
offerebant, uenerantes iam quem dudum occidere uoluerant. Nihil illi
accipere libuit pręter captivos. Qui omnes libertati redditi, cum ei gratias
egissent, abiere. Itaque Sanctulus abbas, dum se morti opponere pro unius
salute non dubitat, una cum multis meruit seruari, Deo id tribuente hominis
pietati. Carpus, Pauli apostoli discipulus (sicuti de illo Dionysius ad
Deophilum* corr. ex Theophilum
scribens testatus est) cum fidelem quendam ab infideli subuersum
cerneret, prę dolore languere coepit. Cumque, ut conuerterentur, orare
debuisset, ut ambo e uita decederent, optauit, ueritus, ne alterius suasu,
alterius exemplo alii corrumperentur. Vidit autem in quiete illos in
fornacem ardentem a spiritibus immundis trahi uiolenterque impelli, et cum
eo spectaculo delectari coepisset, aspexit Christum cum angelis e cęlo
delabi in terram ipsosque ab ignis periculo erreptum accedere. A quo et
audiuit iterum paratum se pro peccatoribus pati. Hac uisione admonitus pro
utriusque conuersione Domino supplicauit et, quos antea mori concupierat,
demum in fide uiuificatos recepit. Hinc discimus neminem appetere debere
delinquentium poenas, sed poenitentiam, orandumque esse etiam pro incredulis
et iniquis. Sic est enim amplectenda religionis fides, ut non deseratur
proximi charitas. Nunc, ne alterius etiam sexus pium in proximos amorem silentio
prętermittamus, idem amor nos hortatur, ut scilicet et legentes huberiorem
referant fructum et sanctę foeminę sua laude, quantum in
nobis est, minus fraudentur. Catharina, uirgo duodeuiginti annos nata, cum Maxentii, Alexandrię pręsidis,
edictum audisset, in quo referebatur gladio in illos animaduerti placere,
qui die pręstituta templum ingressi deos non adorassent, in medium prorupit
et pręsidem ipsum nomine compellans atque insanię palam arguens Christum
crucifixum adorandum esse asseuerauit, inanium autem deorum simulachra
contemptui habenda simul cum iis qui adorant ea. Non est uerita sęuissimo
insultare tyranno, ubi proximorum periclitari uidet fidem. Corporis mortem
contempsit, ne fideles suppliciorum metu perterriti in mortem ruerent
infidelitatis. Anastasia Romana infideli quidem uiro tradita, sed tantum Christo iuncta, cum
patricii generis esset, prętulit nobilitatis altitudini charitatis
humilitatem. Quippe uilibus induta, ne agnosceretur, martyrum carceres
inuisebat, uincula exosculabatur, ad patientiam exhortationibus animabat.
His officiis digna euasit, quę et ipsa coronam referret martyrii. Maria Decegnies conomento dicta, de pago Niuella episcopatus Leodii, ipsa
uitę sanctitate maritum pellexerat, ut castitatem seruaret. Ambo ergo
Christo, non mundo seruientes leprę morbo affectis ministerium impendisse
dicuntur. Non langoris deformitas, non tabes, non sanies foeculenta, non
morbi euitanda contagio obstitit charitati. Miserabilior ęgrotantium facies
ministrantium curam magis accendebat. Nunc cum Christo regnant in cęlis, qui
leprosis ministrarunt in terra. Pro breui labore pręmia consecuti sunt
beatitudinis ęternę. Bona uirgo in finibus Aegypti, in sanctarum uirginum coenobio Deo seruiens,
dum unam inter illas, quam praecipue dilexerat, ex graui ualitudine iam
morti proximam miseratur, orauit Domnium, ut cum ea simul diem obiret
perpetuaque morientis fieret comes. Vt orauerat, impetrauit: ambę eodem die
uita defunctę sunt, ambę uno sepulchro conditę. O
inseparabile pii amoris uinculum, quod ne morti quidem soluere licuit! Simul
cęlum petierunt, quę simul in terra Christo seruierant, ut convivere, sic
etiam commori exoptantes. Charitate inter se contenderunt apud Antiochiam Theodora uirgo et quidam
miles. Illa ob Christi confessionem ab infidelibus in prostibulum truditur.
Miles ignotus eam primus adiens persuadet, ut mutatis secum indumentis,
uirili habitu euadens, uirginitatem intactam conseruet. Cumque ipse cum
muliebri ueste deprehensus pro uirgine ad supplicium traheretur, non
sustinuit illa, ut, cuius ope pudiciciam tutata fuerat, ei necis causa
fieret. Palam proclamat se esse ei poenę addictam, non ipsum; econtra ille,
immo se iudicis sententia damnatum, non illam. Diu certarunt, uterque
alterum sua morte redimere cupientes. At uero, quoniam Christi confitentibus
mori uiuere erat, Deo disponente ambo simul capitis obtruncatione gloriosum
martyrium peregerunt, ne eos tyranni gladius separaret, quos iunxerat amor
Christi. Sed quoniam qui ait: Dilige proximum tuum sicut teipsum, idem deinde
dixit: Diligite inimicos uestros et benefacite iis, qui oderunt uos,
hanc quoque dilectionis partem prosequamur, ut sanctorum exemplis
discamus nulli malum pro malo reddere, ne male agenti pares
simus et, quę ab aliis facta reprehendimus, eadem ipsi faciamus. Tempore,
non opere differunt inferens et uindicans iniuriam. Ioseph ingentem fratrum inuidiam ingenti rependit beneficio. Occidere eum
uoluerunt, in cisternam deiecerunt, Ismahelitis uendiderunt. At ille, cum
deinde Pharaonis prępositus esset et fames septennis premere coepisset
terram, uenientes in Aegyptum conuiuio excepit, frumento et pecunia iuuit,
singulos exosculatus est, iniuriam omnem remisit. Ac ne sequentibus annis,
qui quinque, donec septennium perageretur, restabat, fame confecti perirent,
ut ad se in Aegyptum cum patre totaque familia transmigrarent, curauit
permissuque regis terram, in qua commode habitarent, dedit. Quid multa? Qui
sibi innocenti necem seruitutemque intentauerant, eos, cum uictus penuria
laborarent, benigne suscepit, opipare aluit, large beneficiis affecit. Moyses pro Maria sorore Deum orauit et a lepra curatam reddidit, quam
petulanter in se oblocutam nouerat et ob hoc quidem lepra perfusam.
Dimittere illam Dei iudicio uoluntatique licebat, sed ipse pietate uictus,
ut morbo eo liberaretur, precibus impetrauit. Idem a populo, quem de seruitute Aegyptia liberatum in terram lacte et melle
manantem, id est, bonis omnibus affluentem perducere tanto labore tantoque
uitę periculo moliebatur, sępe murmuratione lacessitus est, sępe furore
impetitus et ad tabernaculum fugere coactus. Et tamen tali ac tanta
ingratitudine nunquam, sic commotus est, ut benefacere cessaret. Prostratus
pro illis orauit, Deum placauit, manna de cęlo, aquam de petra, dum deserta
peragrant, ad esum potumque eis impetrauit, legem digito Dei scriptam dedit,
de inimicis uictoriam a Domino exorauit, ducem, qui eos in Terram
promissionis inferret, reliquit. Si nihil in illum unquam deliquissent, sed
semper iussis omnibus fuissent obsecuti, magis pro ipsis solicitus esse non
potuisset. Dauid quoque Saulis regis capitale in se odium
beneficiis ęquauit. Saul enim uirtuti eius laudibusque inuidens et lancea
pręsentem appetierat et fugientem armis persequebatur. Ac ille persecutorem
suum bis absque sui periculo interimere potuit, si uoluisset; semel in
spelunca, ubi ipse latebat, diuertentem, cum clamidis laciniam non sentienti
abscidit, iterum in tentorio, cum noctu iuxta caput dormientis cyphum
hastamque sustulit et nulli custodum uisus ad suos rediit. His quidem
argumentis ostendere uolens, quantum deferret regi etiam iniquo, cum ab illo
declinare mallet quam hostliter persequentem lędere. Denique a Philisteis
cęsum luxit et cędis eius nuncium, qui ex uulnere morientem, ut doloribus
liberaret, ab ipso rogatus, insuper percusserat, occidi iussit, ut reliqui
discerent manum continere a christo Domini. Benedixit autem illis, qui
mortui cadauer mandauerant sepulturę. Ad hęc illos, qui post Isboseth,
Saulis filium, dolose interfecerant, licet ipse de regni successione secum
contendisset, ulcisci iussit, tam in aliorum offensores iustus, quam in suos
pius. Quidam ex prophetis, cum uenisset Bethel, Hieroboam, Israhel regem, idolo
sacrificantem increpuit, aduersa illi prophetans familięque eius. Iratus
Hieroboam extendit manum iubens apprehendi hominem, et continuo arefactam
retrahere nequibat. Vir Dei misertus pro illa manu, quam in sui iniuriam
extensam mouerat, Dominum rogauit pristinęque sanitati protinus restituit.
Facillime quippe diuina exoratur pietas ab exercente pietatem. Quid de Discipulis martyribusque Christi dicam? Qui etiam in eos, a quibus
grauissima passi sunt supplicia, beniuolentiam benignitatemque prę se
tulere. Stephanus pro illis, a quibus falso accusatus, inique damnatus crudeliter
lapidum ictibus impetebatur, genibus prouolutus orauit, ne ipsis hoc ad
peccatum imputaretur, quod sibi cedere sciebat ad gloriam. Iacobum quoque apostolum, Alphei filium, tunc, cum de pinna templi lapidum
ictibus deturbaretur ac deturbatus insuper fullonis fuste cęderetur, orasse
accepimus illis ignosci postulantem, a quibus iniuste necabatur Sęuiendo
impii efficere nequiuerunt, ut pius in sęuientibus bene optare desisteret. Venustianus, Tuscię pręses, Sabinum, Assisii episcopum, cum duobus diaconis
Exuperantio et Marcello ob Christianitatem comprehendi fecerat et in
carcerem trudi. Hos ambos diuersis poenis excruciatos interfecit, illi
utranque abscidit manum. Mox ipse graui oculorum dolore uexatus ab eodem
remedium poposcit, cui iam tot intulerat mala. Atque ille ueluti beneficiis
obstrictus et nulla affectus iniuria libenter accessit, diligenter orauit,
efficaciter sanauit, sanando insuper hominem ex infideli Christianum fecit.
Maius bonum pro malo reddere non potuit quam ut inimicum suum diligendo Deum
amicum faceret et eum pro Christo ad patientiam suppliciorum animaret, a quo
ipse pertulerat supplicia. Pergentinus* corr. ex Pergentius
et Laurentinus fratres sub Decio cęsare Aretii martyrium passi, cum
fustigarentur et uerberantium brachia repente obriguissent, ut illi
sanitatem recuperarent, orarunt, inimicorum potius quam suę poenę remedium
exquirentes. Ioannes et Paulus Iuliano Apostata imperante Romę passi sunt. Eorum corpora
humi defossa Terentiani, militum pręfecti (cuius manu cęsi erant) filium ad
tumulum ipsorum adductum a demonica uexatione liberum reddidere. Hinc patet,
quales erga alios uixerint, qui hos, a quibus necati sunt, etiam mortui
dilexerunt. Christophorus martyr a Dagno** corr. ex Dago
, Lycię rege, passus, cum post multa tormentorum genera stipiti
alligatus tandem sagittis appeteretur atque earum una reflexo mirabiliter
ictu regis oculum confixisset, uulneris remedium monstrauit. Rex itaque
decollati martyris cruore oculo illito sanatus est, et conuersus cadauer
eius sepulturę honore affecit, cuius uitam extinxerat, tunc
demum consyderans Christi uirtutem, cum expertus est erga se martyris
charitatem. Nazarium et Celsum martyres ii, qui in mare suffocandos de naui iactauerant,
cum orta statim tempestate periclitari coepissent eosque super undas
ambulantes conspexissent, ut sibi subuenirent, suppliciter petiere. Illis
ergo in nauem reuersis atque orantibus resederunt fluctus, posuerunt uenti,
periculum omne sublatum est. Sancti igitur tantum beneficii retulerunt,
quantum iniurię acceperant, curantes, ne illi mergerentur, a quibus ipsi
submersi fuerant. Accessit beneficio cumulus, quoniam sic a mortis periculo
liberatos etiam, quomodo in ęternum beati uiuerent, docuerunt. Hęc in martyrio charitas, illa citra martyrium. Spiridion, Cypri episcopus, fures nocturnos domi deprehensos, cum multis, ut
eiusmodi scelere abstinerent, admonuisset, non solum impunitos, sed etiam
ueruece, quem furatum uenerant, donatos dimisit. Felicis quoque monachi in furem benignitas a Gregorio in primo Dialogi sui
libro commendatur. Cum enim hortuli curam gereret ac subinde illum expoliari
animaduertisset, serpenti pręcepit, ut aditum custodiret neminem lęderet.
Proh nefas! Serpentes famulos Christi reuerentur, homines infestant. Fur
adueniens in primo statim ingressu uiso serpente pauidus retulit pedem. Quo
uepribus alte implicato, ipse in caput corruens, pronus pependit, donec
superuenit Felix. Qui pendentem miseratus confestim deposuit et holeribus
abunde collatis amice hortatus est, ne per scelus quęreret, quod innocenter
se largiente habere posset, quoties petitum uenisset. Magis forsan impensę
parceret Felix, si illum furari permisisset, sed a furandi peccato rem
copiosius impertiendo auertere hominis animum satius existimauit. Talis in furem et Odo, Cluniacensis coenobii abbas, fuit. Illum enim, qui
sibi equum noctu subducere attentauerat eoque conscenso neque discedere, cum
uellet, neque omnino descendere quiuerat, mane compertum benigne ac perhumane corripuit et ad poenitentiam criminis adduxit. Data
etiam stipe ueluti equi mercenarium custodem, non tanquam deprehensum
abactorem dimittendum curauit. Amon* corr. ex Amos
quoque Aegyptius, dum in eremo manenti panem, quo in diem uesci
solebat, furto subtraherent homines impurissimi, duas serpentes cęllę
custodię apposuit, quarum afflatu illi, cum furandi animo propius
accessissent, semineces concidere. Eos tamen superueniens Christi seruus
manu quemque prehensans errexit et criminis blanditer arguens ad
poenitentiam inflammauit atque ita amplexus est, ut ex furibus monachos
faceret. Nunquid se suppilari doluit, qui suppilatoribus suis tam se
benignum pręstitit? Non, ut ulcisceretur inimicos, custodiam serpentibus
mandauerat, sed ut deprehensos a flagitiis auerteret et iungeret Christo. Non minus ęquo animo quidam latronum uiolentiam tolerarunt quam hi dolos
furum. Clodoueo rege aduersus Gothos arma mouente quidam ex militibus predę
cupiditate Maxentii, abbatis Pictauiensis, monasterium inuaserunt. Et cum
unus abbatem sacrilegio, ut poterat, renitentem ferire uellet, manum cum
gladio sublatam demittere nequiuit, reliqui nescio qua stupiditate mentis
correpti immobiles constitere. At Maxentius immanitatis uiolentięque eorum
oblitus poenam miserari coepit et precatione liberos ab ęgritudine reddidit.
Qui deinceps inferre illi iniuriam et timuerunt castigati et erubuerunt
beneficio uicti. Elphegus, Cantuariensis archiepiscopus, Romam uersus pergens, cum in urbem
Ausonam** corr. ex Ausoniam
diuertisset, omnibus, quę secum habebat, exutus urbeque eiectus
fuisse dicitur. At cum Deo ulciscente sancti iniuriam repentino tecta
incendio conflagrare coepissent, reuocatus oratione flammas extinxit. Quo
miraculo malignitas hominum in munificentiam uersa plurima offerebat dona.
Ipse uera nihil accepit pręter ea, quę sibi modo per uim errepta fuerant, ut gratuito potius inimicos suos quam mercede
diligere uideretur. Idem Deo supplicando et panem benedictum morbo affectis porrigendo
pestilentiam sedauit, in ipsos tantum Cantuarię occupatores grassantem, qui
ab Ethelredo rege secedentes, cum pyratis societate facta,*
add. in urbem hostiliter irruperant, magnam ciuium partem
sustulerant, monachos interfecerant, templum incenderant, sibi graue uulnus
inflixerant et carcere teterrimo constrictum menses septem incarcerauerant.
Omnes Dei ultione deleti fuissent, nisi Elphegus intercessisset, ipsis etiam
benefacere cupiens, a quibus tot mala se suosque passos sciret. Mauro abbati, qui beato Benedicto in gubernatione successerat, monasterium in
agro Andegauensi construenti quidam ex operariis inter se blaterantes
detrahere licentius coeperunt, idipsum monasterii opus non pietati
religionique eius, sed hypocrisi simulatęque sanctitati deputando. Proinde
Sathanę traditi, unus, qui criminis causa et caput fuerat, instanter
expirauit, reliqui mirabiliter a demonio uexati sunt. Mauro autem pro illis
cum lachrymis deprecante, et mortuus reuixit et, qui nequitię spiritu
agitabantur, liberati sunt. Non enim solet ad indignationem moueri, quisquis
etiam laudari contemnit. Hinc etiam Apollonius monachus at martyr, cum in carcere detineretur, et
Philemon choraules omnibus eum opprobriis oneraret, suspirans: Fili, inquit,
misereatur tui Deus et nihil horum, quę modo in me obloquendo effudisti,
reputet ad peccatum. His uerbis ille corde compunctus et fidem, quam
persequebatur, accepit et non recusauit martyrium. Vitalis, ** corr. ex Vitalius
Alexandrinus monachus, hominem, a quo alapam acceperat, statim a
demone arreptum ac uolutatim humi iactatum, dum pro illo orasset, omni
prorsus molestia expediuit. Tam facilis exauditio nonne
aperte declarat, quanti apud Deum momenti sit erga inimicos charitas? Isaac quoque abbas eum, a quo alapa percussus fuerat, cum ob hoc a demonio
uexaretur, superincumbens poena liberauit. Idem iis, qui noctu in hortum
suum furtim irrepserant et nec auferre quicquam nec inde discedere
potuerant, mane inuentos de proposito quidem corripuit, sed quasi hospites
prandio excepit et collectis hortuli fructibus, quos furatum uenerant,
donauit atque abeuntes deduxit. Memorabilis admodum et Ioannis Elemosinarii episcopi contra iniuriam gratia.
Conquerenti nepoti de uillico conuitiatore respondit se ita in eum
uindicaturum, ut nemo non miratus sit. Accersitumque uillicum annuis
pensionibus liberum fecit, docens hoc exemplo nepotem iniuriam hominum haud
secus uindicandam esse ab iis pręsertim, qui Deo, non sibi placere student. Idem, cum a quodam mendico pro data elemosina contumeliam recepisset,
clericos in eum insurgentes cohibuit, se in causa esse asserens, quod
petenti minus quam indiguerat impendisset. Illoque accito omnem, quam
habebat, pecuniam coram effudit, ut, quanta sibi opus esset, suo arbitrio
sublatam ferret. Alius ab ingrato data repetiisset, ille contumeliam passus
datis etiam superaddendum existimauit. Ioannes Damascenus pro eo, cuius occulta calliditate perfidię in Theodosium
imperatorem innocens damnatus dexteram amiserat manum, diu intercessit, ne
in dolo deprehensus capite puniretur. Imperator admiratus hominis patientiam
ipsum, pro quo rogabatur, interfici uetuit, sed tamen, ne tantum scelus
omnino impunitum abiret, in exilium ablegari iussit, sanctum honore affecit:
scribę illi officium, in quo antea fuerat, restituens, cum eidem manus
quoque redintegrata Beatę Virginis beneficio fuisset. Quis acceptam
remittere iniuriam arduum putabit, si tantę offensionis odium tanta repensum
est animi benignitate? Sanson, Dolensis archiepiscopus, eum,
qui sibi ueneni poculum propinauerat, spiritu immundo oppressum miseratus,
Deo supplicando sanitati restituit, ad poenitentiam hortatus est, ueniam
indulsit, uiuere illum in ęternum cupiens, qui sibi per insidias molitus est
necem. Sic neque uenena incaute sumpta nocere ipsi potuerunt, qui sibi
antidotum iam pręparauerat perfectę charitatis. Hunc quidem et foemineis in pectoribus charitatis ardorem nequiuerunt
extinguere aliena odia. Christina, uirgo et martyr, pro fide ac ueritate horrendos constanter
perpessa est cruciatus. Cum autem etiam serpentes in eam missi fuissent, sed
mordere omnino nollent, ueneficum, a quo ad mordendum irritabantur,
inuadentes rabidis ictibus multaque ueneni ui statim interimunt. At
Christina sui ipsa carnificis uicem dolens, Christum precata, et serpentes
in fugam conuertit et ab eis peremptum ad uitam reuocauit et eundem iam
credentem ad certam beatitudinis spem errexit. Anatoliam etiam uirginem angusto carcere una cum terribili serpente conclusam
nec tamen ab eo lęsam, cum tandem consumptam putarent carcerisque ostium
reserassent, serpens inde erumpens Audacem, a quo immissus fuerat, morsu
apprehensum sinuosoque spirarum uolumine colligatum humi deiicit moribundum.
Mox autem ipsius uirginis oratione serpens procul effugatur, et Audax sanus
errigitur. Christianorum enim conuenit pietati eos, a quibus offensi sunt,
defendere pro uiribus ac tueri nec ab uno lędi permittere. Potamiena uirgo Alexandrię passa Basilidi pręfecto, a quo omnia pene
tormentorum genera in suo exceperat corpore pro Christi nomine, postquam ad
Dominum cum palma migrasset martyrii, per uisum apparuit et coronam, quam ei
a Domino impetrauerat, si credere uellet, ostendit. Credidit ille, et per
martyrium ęternitatis gloriam consecutus est. Tantę curę fuit uirgini eum,
per quem torta interfectaque fuerat, saluum beatumque facere. Veneranda quoque uirgo, dum pro Christo multis magnisque afficeretur
suppliciis et nunc humi dispassis manibus pedibusque diuaricatis extenta
neruis bubulis cęderetur, nunc sic resupinata grandi lapide uentri aduoluto
premeretur, nunc in cacabum sulphure, pice, oleo plenum demersa subiectis
ignibus coqueretur, eius, cuius iussu talia patiebatur, propius astantis
oculum bulloris aspargine cęcatum terra saliua diluta liniens reparauit et
ipsum tandem patientia sua superatum Christo credere compulit. Quis
conuitium, contumeliam, maledictum non ęquo animo feret, si pro tam grauibus
tormentis tam magnum redditum est beneficium? Darię uirginis intergritatem ab infidelibus in prostibulum tractę leo de
cauea fugiens atque illi adsistens tutatus est. Qui eam uitiandi animo adire
ausi fuerant, ipsos inuadens in primo statim limine strauit nihilque
pręterea mali intulit, ipsa uirgine sic iubente, ut essent, quos ad fidem
poenitentiamque conuerteret, non qui in erroris tenebris uitęque nequitia
disperirent. Parci igitur illis iussit, qui sibi erreptum uenerant rem
omnibus diuitiis atque etiam uita ipsa preciosiorem, uirginitatem. Neque
enim uirginitas illi ad beatitudinem consequendam satis fuisset, si
abfuisset pietas. Paris exempli et Agnetis uirginis erga inimicum dilectio. Eum quippe, qui
ipsam stuprare moliebatur, a diabolo necatum uitę restituit. Vitę restitutus
Christum confiteri palam coepit. Illa ergo orante is, qui pudiciciam ipsius
inquinare conatus fuerat, duo pręcipua retulit bona: uitam, qua adhuc in
terris uiueret, et fidem, qua supra cęlum ęternitatem consequi posset. Eugenia uirgo, Philippi, Alexandrię pręfecti, filia, sub uirili habitu sexum
dissimulans, inter monachos religiose uersata et iam digna, cui monasterii
gubernacula committerentur, Melantię tandem matronę, quam ad illicitos
amplexus prouocantem contempserat, accusatione capitis rea constituitur.
Accusationis summa erat Eugenium abbatem domi suę uim inferre uoluisse. At
illa, cum se non iam Eugenium, sed Eugeniam esse, ut infamiam
purgaret, prodere uellet, prius accusatrici suę ignosci petiit. Deinde coram
patre, cuius iudicio neci iam addicta erat, pectus suum detegendo detexit
fallacis mulieris impium commentum. Simul, cuius ipsa filia esset,
indicauit. Sic omni prorsus periculo probroque sese expediuit, ante tamen
uenia impetrata illi, cuius tam mendaci ac tam foeda delatione in tanta
inciderat mala. At etiam in monasteriis aliquando locum sibi uendicat inuidia. Euphrasia, Deo dicata uirgo, ob humilitatem frequenter sese uilibus occupabat
officis. Quędam autem inter sorores non satis linguę temperans illam carpere
et simulatę sanctitati facta dictaque eius ascribere palam ausa, cum ab
abatissa punienda decerneretur, eiusdem, quam lacessierat, intercessione
liberatur. Euphrasia enim et ante ipsam se suppliciter prosternens, quasi
quę lęsisset, non quasi quę lęsa fuisset, ueniam sibi petiit et ante
abatissam illi impetrauit. Othiliam uirginem pater occidere in animo habebat, solo corporis uitio
offensus, quia cęca nata fuerat. Mater autem periculo subtractam monasterio
tradidit. Hinc ipsa uirtutibus proficiens defectumque oculorum mentis
perspicacitate supplens pro eo patre, quem sibi tam indigne capitali odio
infensum nouerat, feruenter orando effecit, ut et uiuens poenitentiam
delicti ageret et defunctus purgatorii poenas cum paradisi deliciis
commutaret. Ipsa uero corporei quoque uisus usum a Deo accipere meruit, quem
non acceperat a parentibus. Hoc quidem charitatis genus tum Veteri tum Noua lege pręcipitur nobis
obseruandum. In Exodo dicitur: Si occurreris boui inimici tui aut asino
erranti, reduc ad eum. Si uideris asinum odientis te iacere sub onere,
non pertransibis, sed subleuabis cum eo. Et in Prouerbiis legimus:
Cum ceciderit inimicus tuus, ne gaudeas et in ruina eius ne exultet
cor tuum, ne forte uideat Dominus et displiceat ei, et auferat*
corr. ex auferet
ab eo iram suam. Et iterum: Si esurierit inimicus tuus,
ciba illum, si sitit, da ei aquam bibere. Prunas enim
congregabis super caput eius, et Dominus reddet tibi. In Euangelio
quoque ipse Dominus ait: Diligite inimicos uestros, benefacite iis, qui
oderunt uos. Benedicite maledicentibus uobis et orate pro calumniantibus
uos. Iterum: Diligite, inquit, inimicos uestros,
benefacite et mutuum date nihil inde sperantes, et erit merces uestra
multa, et eritis filii Altissimi, quia ipse benignus est super ingratos
et malos. Quod autem uerbis pręcepit, exemplo pręstitit. Proditori
quippe suo corporis et sanguinis sui sacramentum obtulit, pedes lauit,
osculum non negauit. Illis etiam, a quibus cruci affigebatur, ueniam dari
petiit: Pater, inquit, ignosce eis, quia nesciunt, quid faciunt.
Si tam clemens erga tantam sęuitiam Dominus, quomodo seruus eius erit,
qui uindictam expetierit? Aut quomodo Christiano nomine censeri merebitur,
qui in diligendis inimicis Christum imitari contempserit? Omnibus mandatum
est benefacere omnibus, si fieri potest, sin minus, bene optare; ita tamen,
ut homo semper ametur, malignitas hominis nunquam. Omnis enim malignitas
diaboli seruitus est, homo autem Dei opus est, et quidem ad imaginem et
similitudinem autoris sui factum. Sed profecto inter omnes omnium charitates ea pręcipua est habenda, qua alius
alii non tam ista temporalia et caduca bona quam illa ęterna atque perpetua
optare et, quantum in illo est, prouidere ac procurare
debet. Enitendum igitur erit iis maxime, qui diuinarum rerum scientia
pręstant, ignaros instruere, timidos animare, desides urgere, omnes denique
ad capessendas uirtutes, quibus uerę felicitatis pręmia comparantur, sedulo
exhortari. Huiusce rei exempla more nostro ab iis, quos Deo, placuisse
nouimus, petamus. Moyses et Aaron Dei iussu diriguntur, ut populum suum de Pharaonis iugo
erreptum ab Aegypti finibus educant et populus ipse sacrificium sibi offerat
in deserto et sic Terram ingrediatur promissionis. Doctoris igitur partes
erunt peccatores ad poenitentiam compellere, de diaboli seruitute in
libertatem gratię uendicare et de terrenis secularibusque negociis ad
cęlestium meditationem iugiter excitare, ut, quam beatitudinem animo
contemplati fuerint, pietatis iustitięque operibus parare sibi nitantur. Esaias propheta, cum se ab angelo carbonis de altari sumpti tactu purgatum
animaduertisset et Dominus diceret: Quem mittam, et quis ibit nobis?
— ultro se obtulit dicens: Ego sum, mitte me! Quod usurpare
nequaquam ausus fuisset, nisi se prius a delictorum inquinatione prorsus
expiatum excoctumque agnouisset. Carere enim debet omni uitio, qui aliorum
prauitatem paratus est corrigere, ut auditores non tam uerbis ad
emendationem uitę prouocet quam exemplo. Labia enim iusti (ut in
Prouerbiis dicitur) erudiunt plurimos. Vnde alibi ad eundem dicitur: Super montem excelsum ascende tu, qui
euangelizas Syon; ut scilicet culmen sanctitatis pie uiuendo
inscendat, qui prędicationis munus assumit. Exalta in fortitudine uocem
tuam, qui euangelizas Hierusalem; nempe ut, et qui prope sunt et qui
longe, audiant. Exalta et noli timere; ne timendo illis adulari
incipias, quos debes increpare et sublato cauterio, dum lędere cutem
formidas, latens sub ea malum suppurare permittas. Ideo nanque pręceptum
est: Non coquas hędum in lacte matris suę, id est, peccantibus ne
blandiaris.
Rursum dicitur illi: Clama, ne cesses, quasi tuba exalta
uocem tuam, et annuncia populo meo scelera eorum, et domui Iacob peccata
eorum. Proinde, qui in ecclesia declamant, aperte, perseueranter,
audacter suo fungantur officio, ita tamen malefacta omnium detestando, ut
semper uenię spem proponant poenitentibus. Quia Deus clemens et misericors
est, patiens et multę miserationis, et ignoscens super malicia. Hieremias immaturam ętatem excusans clamat: A, a, a, Domine Deus, ecce
nescio loqui, quia puer ego sum. Noli, inquit Dominus, dicere,
quia puer sum, quoniam ad omnia, quę mittam te, ibis et uniuersa,
quęcunque mandauero tibi, loqueris. Ne timeas a facie eorum, quia ego
tecum sum, ut erruam te. Denique: Misit, inquit, Dominus
manum suam et tetigit os meum et dixit: Ecce dedi uerba mea in ore tuo,
ecce constitui te hodie super gentes et regna, ut euellas et destruas et
disperdas et dissipes et ędifices et plantes. Siquis igitur ad
prędicationis opus diuinitus eligitur, nulli rei diffidat, nihil trepidet;
omnia aderunt, cui aderit Deus. Disce tamen omne doctoris studium eo
spectare debere, ut euellat et destruat hominum uitia, plantet autem et
ędificet uirtutes. Ezechieli etiam Dominus libere uaticinandi pręstitit audaciam dicens: Tu
ergo, fili hominis, ne timeas eos neque sermones eorum metuas. Et
rursum: Verba eorum ne timeas et uultus eorum ne formides. Ad hęc
datum illi pro cibo uolumen intus et foris scriptum. Etenim prędicator et
exteriorem Scripturę historiam in exemplum auditorum proferre debet, et
interiorem mysticumque sensum, qui sub ea latet, cum res postulauerit, non
tacere. Cuius quidem disciplinę scientiam si assecutus fuerit, et ipse
dicere cum Ezechiele poterit: Comedi illud, et factum est in ore meo
sicut mel dulce, uel cum Dauid: Quam dulcia faucibus meis eloquia
tua! Super mel ori meo.
Ac nequando uel intempestiua ętas prędicandi minuat autoritatem in eis, qui
diuinitus inspirantur, Danielis adhuc infantis spiritum
suscitatum legimus et puero iudicante damnatos senes. Spiritus enim, ubi
uult, spirat cordaque hominum, non annos metitur, quibus lumen sapientię suę
infundat. Et interdum quidem, ut uirtutem suam ostendat, ex ore infantium et
lactentium perfecit laudem. Ionas ad Niniuitas prophetare iubetur, et fugit. Quam autem inconsyderate
divinę reluctatus uoluntati sit, casus ostendit. Nauigat, tempestate
concutitur, in mare pręcipitatur, a pisce deglutitur. Sed cito poenitens
liberator moremque Domino gerens prędicat. Et Niniue, quę mox subuertenda
erat, auditis prophetę uerbis poenitentiam egit, Deum placauit, seruata est.
Quid hoc exemplo discitur nisi tam dignum diuina ultione doctorem, qui
dissimulat populi crimina, cum ad prędicandum mittitur, quam populum, qui ab
his auerti negligit, cum redarguentem audierit. Neque enim tantam
calamitatem Niniuitę tunc effugissent, si Ionę minas contempsissent. Ioannis quoque Baptistę uox clamantis in deserto puchre nobis modum
formamque prędicandi uidetur exhibuisse. Vitia primum omnium acriter
increpanda maximeque eorum, quos in iis obstinatiores cernimus, docuit,
phariseis insultans ac dicens: Genimina uiperarum, quis demostrabit uobis
fugere a uentura ira? Remedium deinde, ne desperent, continuo
ingerendum ostendit, dum subiungens ait: Facite ergo fructum dignum
poenitentię! Postremo proponendum iustis pręmium, impiis poenam
dicens: Congregabit triticum in horreum, paleas autem comburet igni
inextinguibili. His etiam, qui talia docent, neminem timendum
declarauit corripiendo Herodem regem, uincula, carcerem, necem perferre
satius sibi existimans quam illicitum illius coniugium adulatione obtegere
et pręceptorum Dei immemorem se prębere. Post Ioannem autem coepit prędicare ipse olim prędicatus semperque
prędicandus, mundi Saluator ac Dominus. Lex enim et prophetę usque ad
Ioannem, exinde Euangelium Christi, et hactenus quidem
terrenorum pręmium bonorum, nunc iam cęlestis regni ęterna promittitur
poenitentibus beatitudo. Poenitentiam, inquit, agite,
appropinquabit enim regnum Dei. Nec certe prius Iesus prędicare
coepisse dicitur quam tentatus famem uicisset in deserto, auaritiam in
monte, uanam gloriam in templo. Qua in re ostendere uoluit, qualem prius
esse oporteat, qui diuini uerbi passim disseminandi curam aggredi decernit. Hinc iam reliquarum nationum saluti consulens Discipulos asciscit sibi, ut
habeat, quos discedens doctrinę suę per orbem propagandę relinquat magistros
utque is, qui docet, aliis etiam docendi disciplinam impendere discat.
Circuit totam Galileam, ut doctoribus post se futuris urbes, castella, uicos
peragrandi solicitudinem insinuet. Docet in synagogis, ut illi ibi magis
uerba facere studeant, ubi pluribus prodesse posint. Prędicat Euangelium
regni Dei, nequid aliud in ecclesia prędicandum inani iactatione pręsumant.
Cum discipulos docet, ascendit in montem, cum turbas, descendit in plana, ut
meminerint perfectioribus excellentiora uitę pręcepta dari oportere,
imbecillioribus leuiora, lac paruulis, solidum iam adultis cibum. Infidelibus uero his duntaxat, qui audire ueritatem concupierint, religionis
nostrę quęque creditu faciliora primum insinuanda sunt, non statim mysteria
ingerenda, ne sanctum detur canibus et margaritę mittantur ante porcos et
conculcent eas pedibus, contemnentes, quicquid capere non possunt. Audiuimus
quendam sacerdotalis ordinis uirum, cum ipso pręsente inter Machumetanos
quosdam de Deo mentio incidisset et multa ultro citroque iactata fuissent,
tandem dixisse Deum ipsum sępe a se manibus contrectatum, sępe ore haustum.
Quod etsi uerum dixerit, inconsulte tamen apud sacramenti ignaros atque adeo
incaute, ut illi non modo non crederent, sed etiam ipsum quasi blasphemum
ulcisci uellent. Denique parum abfuit, quin eidem, quod sequitur, tunc
contingeret: Et canes conuersi dirumpant uos.
Cuius quidem periculi non ignarus Salomon: Qui
custodit, inquit, os suum, custodit animam suam; qui autem
inconsyderatus est ad loquendum, sentiet mala.
Prędicandi autem donum, nequis leue putet,* corr. ex putaret
non nisi precibus proponitur impetrandum. Rogate, inquit,
dominum messis, ut mittat operarios in messem suam. Cęterum,
nequis lucri, et non tantum hominum causa prędicationis opus sibi uendicet,
ait: Gratis accepistis, gratis date! At uero, ne in quęrendis uitę
necessariis rebus occupatus animus docendi studium remitteret: Dignus est
operarius, inquit, cibo suo; ut scilicet, quibus seminant
spiritalia, ab iis sibi corporalia metant, non plura tamen quam pręsens
necessitas poposcerit, ne prędicationem, quę gratuita esse debet, uenalem
faciant. Pręcipit quoque Dominus ac monet, ut huiusce professionis uiri, ciuitatem
ingressi apud dignos maneant, ne scilicet integritati autoritatique eorum
quicquam deroget turpis hospitii nota et in suspicionem incidant, qua
linguam honestiorem quam uitam habere existimentur. Pręterea, licet illi, qui in auditorio conueniunt, parum aut nihil omnino
profecerint, non tamen ei, qui docet, pręmium supprimitur laboris dicente
Domino: Si ibi fuerit filius pacis, requiescet super eum pax uestra; sin
minus, ad uos reuertetur. Neque enim inuitantium gratia perire
debet, si ad conuiuium inuitati uenire Qui autem usque adeo inueterata animi peruicacia obdurant, ut piis
hortatibus mollescere prorsus nequeant, eos Dominus anathemate uidetur
execrari dicens: Quicunque non receperit uos neque audierit sermones
uestros, exeuntes foras de domo uel ciuitate excutite puluerem de
pedibus uestris! Minis quoque horrendis exterret subiungens: Amen
dico uobis, tolerabilius erit terrę Sodomorum et Gomorreorum in die
Iudicii quam illi ciuitati. Inexcusabilior procul dubio erit,
quisquis prędicationes audiens emendari corrigique neglexerit quam qui omnino non audierit, casu aliquo impeditus Seruus enim, qui
cognouit uoluntatem domini sui et non fecit, plagis uapulabit multis. Qui
autem non cognouit et fecit digna plagis, uapulabit paucis. Postremo ipsos doctores caute incedere, ne dolis heresum capiantur,
simplicitatem custodire, ne ad hypocrisim maliciamque declinent, iubet
dicens: Estote prudentes sicut serpentes! Serpente enim minus prudens
Adam a serpente deceptus est. Et simplices sicut columbę! Ne scilicet
sanctiores uideri quam esse malint. Nam et Spiritui Sancto ideo fortasse in
columbę specie interdum apparere libuit, ut ad imitandum auiculę illius
puritatem nos inuitaret. Profecto, qui tales extiterint, non immerito iam
audire poterunt: Nolite cogitare, quomodo aut quid loquamini. Dabitur
enim uobis in illa hora, quid loquamini. Non enim uos estis, qui
loquimini, sed Spiritus Patris uestri, qui loquitur in uobis. Itaque
nihil neque in pręmeditando neque in pronunciando laborabunt, quibus affatim
omnia, quoties usus fuerit, diuina benignitas suppeditabit. De apostolis traditum est: Variis linguis loqui coeperunt, prout Spiritus
Sanctus Legimus Petro Hierosolymis primum uerba ad populum faciente die uno tria
milia hominum baptizata fuisse, in dies quoque credentium creuisse numerum.
Sed et alio deinde die quinque milia superioribus addita. Cum autem Petrus
gentiles quoque Domini iugo subiiciendos per uisum cognouisset, Cornelium
centurionem et, qui cum illo domi erant, credentes baptizauit. Qui ergo paulo ante una tantum atque altera prędicatione tam
multos conuerterat, idem etiam paucos non contempsit, ita ut neque itineris
laborem ab Ioppe Cęsaream usque euocatus recusaret. Illi igitur, qui in
magna etiam auditorum frequentia non suam gloriam, sed alienum profectum
quęrunt, tunc quoque, cum rariores conuenerint, docere non erubescunt. Paulus segregatus in Euangelium Dei cum collega suo Barnaba peragrant oppida
Iudeę in synagogis prędicantes. Inuidentibus uero Iudeis et ad conuitia
furenti rabie Idem hi, ut Lucas inquit, prohibiti sunt a Spiritu Sancto loqui uerbum in
Asia. Quę res documento est non passim omnibus euangelizare nos debere, et
iis pręsertim, quos Euangelium ipsum contemptui habituros non ambigimus, ne
et hi exinde grauioribus poenis obnoxii sint et nos sanctum dedisse canibus
arguamur. Vnde et Salomon in Prouerbiis ait: Qui erudit derisorem, ipse
iniuriam sibi facit, et qui arguit impium, sibi maculam generat. Noli
arguere derisorem, ne oderit te; argue sapientem, et diliget te.
Rursum illis libentissime docendi operam debemus exibere, a quibus ultro
inuitamur. Iam enim se institutionibus nostris pro sua uirili obsecuturos
polliceri uidentur, dum inuitant. Hinc est, quod Paulus transire maturauit
in Macedoniam, cum uir Macedo in uisu apparens ei suppliciter poposcit, ut
eo ueniens ipsos adiuuaret. Non petit auxilium, qui non agnoscit periculum.
Quis autem petit nisi is, qui periculo liberari cupit?
Multis tandem urbibus regionibusque docendo peragratis Paulus contulit se
Athenas disseruitque cum Epicureis et Stoicis, palam ostendens, quarto
pręstaret eorum philosophię disciplina Christi. Quanta autem uel
argumentorum ui disputauit uel miraculorum operatione illa, quę dixerat,
approbarit, Dionysius Areopagita indicio est factus Apostoli discipulus, qui
magister fuerat philosophorum. Relictis Athenis uenit Corinthum et Aquilę Priscillęque hospitio usus artem
scenofactoriam cum illis factitasse dicitur, sabbatis uero in synagoga
disputationes exercuisse. Hinc ipsemet quidem ad Corinthios scribens:
Laboramus, inquit, operantes manibus nostris. Et ad
Thessalonicenses: Non inquieti fuimus inter uos neque gratis panem
manducauimus ab aliquo, sed in labore et fatigatione nocte et die
operantes, ne quem uestrum grauaremus, non quasi non habuerimus
potestatem, sed ut nosmetipsos formam daremus uobis ad imitandum nos.
Nam cum essemus apud uos, hoc denunciabamus uobis, quoniam, siquis non
uult operari, nec manducet. Nemo igitur Euangelio seruiens assidue
sibi de Euangelio uiuendum putet et, quod prędicationi superest temporis,
ocio conterat. Petrus et Paulus postremo Romę ad martyrium usque prędicando perseuerarunt.
Reliqui etiam apostoli dimissa Iudea in diuersas prouincias idolorum
cultores at religionem Christi conuersuri disperguntur. Andreas Achaiam,
Philippus Scythiam, Bartholomeus Lycaoniam, Iacobus Zebedei Hispaniam,
Ioannes Ephesum, Thomas Parthiam Hyrcaniamque et Indiam, Mattheus Macedoniam
et Aethiopiam, Iacobus Alphei Hierosolymam, Iudas Thadeus Mediam,
Mesopotamiam, Pontum et cum Simone fratre Persidem in sortem prędicationis
accepere, nulli labori parcentes, nullum uitę discrimen deuitantes, dum communi omnium saluti consultum uolunt. Neque tyrannorum
minis neque suppliciis deterriti sunt, ne Christi nomen ubique
circumferrent. Sic in omnem terram exiuit sonus eorum et in fines orbis
terrę uerba eorum. Sic habitantibus in regione umbrę mortis lux orta est
eis. Merito igitur illi sedebunt super thronos cum Christo iudicantes, qui
nunquam conquierunt Christum annunciantes. Inter apostolicos autem uiros Ambrosius episcopus eruditione, ingenio ac
diligentia Dei uerbum prędicando ita pręstitit, ut facile persuasum sit non
commentum fuisse, quod de illo quondam iactatum constat, ob os scilicet eius
in cunis iacentis uolitasse apum examen, stridulo tinnitu eloquii futuri
suauitatem portendens. Hic Aurelium Augustinum Manichea heresi tabescentem
suis prędicationibus purgauit sanumque reddidit. Qui iam catholicę fidei
disciplinis eruditus omnium tandem hereticorum dogmata certissimis destruxit
argumentis nostraque confirmauit, obscura quęque in Scripturis declarauit et
ab iis, quę dubia erant, ambiguitatem sustulit. Religiosis uiuendi pręcepta
dedit, nemo in disserendo acutius uidit, nemo melius explicauit. Quid multa?
Vnum tunc hominem conuertit Ambrosius, sed in uno homine totum pene terrarum
orbem doctrinę illius radiis illustrandum recepit. Qui enim docti fuerint,
fulgebunt quasi splendor firmamenti, et qui ad iustitiam erudiunt multos,
quasi stellę in perpetuas ęternitates. Abbatem Antonium aliquando ad hereticos conuincendos relicta solitudine
Alexandriam uenisse legimus. Intermisit ergo eremi quietem, dum ad bellum
egreditur contra illos pugnaturus, a quibus catholicę fidei murus
quatiebatur. Accesserunt quidam philosophi quasi rusticano homini et
litterarum ignaro illusuri. Verum ubi loquentem audissent, demirati uerborum
uim sententiarumque grauitatem ueritati ab eo prędicatę adheserunt et, cuius
corporis habitum paulo ante subsannauerant, scientiam amplexi sunt Christo
credentes. Nesciebant utique sub terra latere aurum et
interdum sub uili panno habitare sapientiam. Regulus episcopus, Ioannis apostoli discipulus, in Gallia cęlestis frumenti
granum oppidatim disseminat et plurimis baptizatis fructum huberrimum in
horreis Ecclesię recondendum cogit. Cęterum, cum apud quendam uicum in magna
uirorum ac mulierum celebritate suggestum concionaturus ascendisset, ranarum
e proximo lacu coaxantium strepitu prępediebatur, ne commode audiri posset.
Igitur, ut silerent, imperauit. Atque ex illo etiamnum lacum illum ranis
quidem refertum, sed nullam earum uocalem esse asseuerant. Quid mirum, si
homines eius doctrinam secuti sint, cuius iussis irrationale animal
obediuit? Ranę obmutuerunt, et homines confiteri Christum coeperunt. Patricius episcopus in partibus prouincię Scotię, Christi fidem euangelizasse
primus dicitur. Qui cum per Hiberniam iter faceret et se prędicationibus
nihil proficere uideret, Deum precatus est, ut ostento aliquo hominum
illorum duritiem commolliret, quo ab erroribus iam tandem resipiscerent et
ad religionem ueram conuerterentur. Diuinitus admonitus humi circulum
designauit atque inibi terra penitus subsidente hiatus ingens apparuit
magnumque omnibus incussit terrorem, ne in profundum acti poenas iam
incredulitatis darent. Hunc hiatum adhuc extare ferunt et occulto quodam
sinuosoque meatu ad nescio quę purgatorii loca deducere. Id utrum uerum sit,
scire nihil nostra refert. Credimus enim purgatorium animarum alicubi esse,
etiamsi ibi non sit, magisque illud nunc consyderare expedit, quanta hic
sanctus humanę salutis cupiditate flagrabat, cui non satis fuit uerbis
docuisse, nisi etiam miraculorum terrificationibus, quod docuerat, credere
cogeret uel inuitos. Aldebertus uero, Pragę episcopus, cum effrenem et indomitam plebem nullis
prędicationum solicitationibus ad modestius uiuendi rationem redigere
potuisset, episcopatum reliquit et summi pontificis permissu ad coenobium Cassini montis perueniens monachum se fecit. Pertimuit eo
fungi officio, postquam sibi commissos meliores efficere nequiuisset, ne
quęsisse uideretur, quę sua sunt, non quę Iesu Christi, id est, suum
honorem, non aliorum profectum. Cogitent nunc, quam agant, qui sibi creditum gregem pabulo prędicationis
pascere negligunt et se pastores profitentur, si is, qui quotidianis
exercitationibus sese fatigabat, non solum parere nolentes dimisit, sed
etiam dignitati renunciandum censuit. Quod si is, qui tanta animi
solicitudine uocisque contentione in monendo usus fuerat, ob incorrigibilem
tamen plebis peruersitatem locum tenere pontificis dubitarit, quanto magis
timere debet lucerna sub modico posita, sal fatuum, canis mutus non ualens
latrare, cui Dominus per prophetam comminatur dicens: Speculatorem te
dedi domui Israhel. Si dicente me ad impium: Morte morieris, non
annunciaueris ei neque locutus fueris, ut auertatur a uia sua impia et
uivat, ipse impius in iniquitate sua morietur, sanguinem autem eius de
manu tua requiram. Ob hoc quidem et propheta contremuit dicens:
Vę mihi, quia tacui. Et Apostolus: Vę mihi est, inquit, si
non euangelizauero.
Iuuenalis, natione Apher, arte medicus, ordine presbyter, cum a pontifice
Romano, ut Narniensi infideli populo Christum euangelizaret, ius
potestatemque sibi concedi petisset, episcopus eorum constitutus illo se
contulit. Multisque ibi catholica credulitate prędicando confirmatis quendam
de obstinatorum numero, cui pręter cęteros error ueritate charior erat, sibi
infensissimum habuit. Qui comprehensum, postquam, ut carnem idolo immolatam
gustaret, cogere uerbis non potuisset, uiribus aggreditur. Cultellum ori
admouet, strictosque dentium dirimere ordines molitur, uiam facturus cibo
intra fauces respuentis indendo. At multo secus quam cogitarat euenit.
Repente enim quadam lymphatę mentis insania correptus, cuspide in se uersa,
ipse sibi iugulum ferit et ad pedes eius, quem inuaserat, exanimis corruit.
Sic tutatus est Dominus pii doctoris disertum guttur, ut
hic, qui illud per uim polluere attentauerat, suum confoderet et sua sibimet
manu mortem conscisceret. Eo cadente reliqui omnes, qui in pari infidelitate
diu iacuerant, per fidem sese errexere Christi, et unius increduli poena
multis credendi causam prębuit. Seruatium, Traiectensem episcopum, hac Spiritus Sancti gratia donatum fuisse
ferunt, ut prędicantem audientis alienigenę diuersęque nationes unaquęque
sua lingua locutum putarent, nihil non intelligentes, quod ab illo esset
prolatum. Ad hęc tot miraculis claruisse dicitur, ita pure sancteque
uixisse, ut prędicatione, uirtute, moribus ad perfectionem apostolorum
proxime accessisse uideatur. Igitur uitę sanctimonia pręstet oportet, qui
pręstare cupit prędicandi doctrina operationeque signorum. Iuoni presbytero ad prędicandum eunti fluuius non modico incremento ponti
supereffusus uiam incluserat. Mox in sese collectus ac subsidens, uelut
ueritus tam salubrem operam remorari, transitum prębuit rursumque operuit
aquis. Huic simili miraculo olim Leuitis arcam ferentibus Iordanis ad fontem
reuersus aridum cessit iter, sed qui illos secuti sunt, in Terram
promissionis peruenerunt, qui uero Iuonem, in cęlum ascenderunt; alterum
Legi, alterum Euangelio datum. Eadmundus, Cantuariensis archiepiscopus, cum in Gallia apud Vigorniam urbem
sub dio prędicaret et populus imminentem supra se atrę nubis contractionem
cernens pluuiam timeret dilabique sub tecta pararet, ne dubitarent, pręcepit
et imbri, ne uerbum Domini impediret, iussit. Magna uis aquarum circa eos,
qui ad audiendum conuenerant, in terram defluxit, nullum tamen ex tanto
hominum numero attigit. Et pauor pariter ac pudor omnes cepit nolle illius
pręceptis obedire, cui insensibile elementum paruisset. Itaque non sine
melioris uitę proposito, finita prędicatione, abierunt multi, dum commissa
deflerent, lachrymis madidi, pluuia nemo. Dominicum ordinis
Prędicatorum futurum institutorem pręsagiis quibusdam ante monstratum fuit.
Mater eo foecunda catellum se peperisse somniauit, qui faculam mordicus
arreptam pręferens mundum incendere uidebatur. Eodem iam nato cuidam non
ignobili matronę uisum est stellam fronti eius insedisse, cuius fulgore
perinde ac solaribus radiis totus terrarum orbis lucescebat. Breui ergo
effectum est, ut ab eo plurima euangelizantium turba per omnes fere
prouincias nationesque diffunderetur passimque discurreret. Sic ille
ardentis prędicationis facibus mundum succendit, sic doctrinę spiritalis
luce illustrauit. Eius itaque collegii uir nominatissimus Vincentius tantum prędicatione
Minorum uero pater Franciscus etiam illud executus uidetur: Ite in mundum
uniuersum et prędicate Euangelium omni creaturę! Sic enim hominibus
prędicauit, ut mundum repleret monasteriis, sic auibus, ut ad audiendum
dociles intentęque silentium tenerent ac se manu ab eo contrectari non
formidarent. Illos, ut pie religioseque uiuerent, hortatus est, has tantum,
ut Creatorem suum laudarent, cuius beneficio pennas haberent ad uolatum,
uocem ad cantum, fructus terrę absque omni uel serendi uel metendi labore ad
alimentum uitęque sustentationem. Quo hunc amoris studio eos, quos ad
fruendam beatitudinem genitos nouerat, docuisse dixerim, si etiam
irrationabilia, quantum illis conueniret, monere non neglexit? Idem apud castellum Gallinarium prędicans hirundinibus multiplici garritu
obstrepentibus silentium imperauit, nullaque deinde, quandiu
ipse uerba fecit, ne minimum quidem sonum aut susurrum edidit. Et quisnam
tam impudens est, ut dubitet, Spiritum Sanctum per os eius locutum, cum
etiam bestię interdum pręter naturę suę usum, quod locutus est,
intellexerint, et quod iusserit, obediendo peregerint? Antonius Hispanus, huius ordinis uir sanctitate percelebris, cum apud Forum
Iulii moram traheret, prędicare uerbum Dei iussus imperitiam excusabat,
nunquam antea eiusmodi declamationibus usus. Veruntamen iussioni maiorum
obtemperans talem fecit sermonem, qualis exercitatissimo tribui potuisset.
Exinde prędicationibus operam dare coepit. Cumque aliquando de cruce Domini
nostri Iesu Christi uerba faceret, patrem Franciscum, qui uuius adhuc alia
in prouincia longe sepositus degebat prope astare in aere uidit nutu
confirmantem omnia, quę ab ipso dicebantur. Ad tam sublime euangelizandi
munus non nisi per humilioris gradum ascendit, hoc est, dum se eo indignum
reputat et tamen, quod iubebatur, obediendo experiri non recusat, sed et
tunc confitens ac dicens: Doctrina mea non est mea, sed eius, qui misit
me.
De Bernardo, Clareuallensi abbate, traditum est, quod mater eum editura ante
in quiete uidit se catellum in utero latrantem habere. Id interpretatum est
eam diuini uerbi pręconem egregium parituram. Quam sane interpretationem
minime falsam fuisse euentus docuit. Quanti enim hic sanctus in dicendo
ingenii industrięque fuerit, quantę in exhortando uirtutis, ipsa scripta
eius, quę in manibus habentur, indicio sunt. Quę quoties legimus, toties
dicere occurrit: Argentum electum lingua iusti.
Hic, cum aliquando inter prędicandum sibiipsi placere coepisset, ad inanem
gloriam occulta suggestione illici se animaduertens aduersus demonem
protinus inclamauit: Neque per te, maligne Spiritus, prędicationem hanc
inchoaui neque per te finiam. Hoc repetens et arrogantiam cauit et
conseruauit humilitatem. Ex quo satis patet, quantum illi
reprehendendi sint, qui suis prędicationibus inanem tantum laudationis
humanę fucum captant seque doctos dici malunt quam docere, quando quidem
disciplinis non ita necessariis occupantur, dum docent, dilatantes
philacteria sua et magnificantes fimbrias, ita sane, ut, qui audiunt,
mirentur magis quam discant. Istos et Stephani anachoretę arguit exemplum. Qui cum aliquando illiteratus
ac rudis haberetur, tantum in Mareotidis eremo manens profecerat, ut neminem
ad eum discendi aliquid gratia accessisse ferant, quin idem discedens se
satis edoctum diceret. Mira illi Scripturarum intelligentia inerat, Deo iis
pręcipue mysteriorum suorum abdita reserante, qui non tam se multa scire
quam alios docere, ut salui fiant, charitatis studio exardescunt. Equitius spud Valeriam urbem abbas, postquam scalpello sibi quandam linguę
rubiginem ab angelo leuari uidit, ab eodem iussus est ad prędicandum egredi.
Diuersa igitur peragrauit loca, passim Euangelium prędicans ac se sacrisque
codicibus iumento impositis iter faciens. Accusatus autem, quod nulla
Apostolicę Sedis autoritate prędicationis officium exerceret, Romam citatur.
Et dum eo proficisci pararet, interim pontifex per somnium exterritus,
rursum illi, ne uenire fatigaretur, per nuncios iussit, simulque opus, quod
coeperat, facere pergeret, quando quidem id faciendi facultatem non ab
hominibus, sed a Deo accepisset. Spiritalis enim, ut Apostolus
inquit, omnia iudicat, ipse a nemine iudicatur.
Hoc docendi genus Apostoli sententia interdictum foeminis est.
Mulieres, inquit, in ecclesiis taceant. Non enim permittitur eis
loqui, sed subditas esse, sicut et Lex dicit. Siquid autem uolunt
discere, domi uiros suos interrogent. Turpe est enim mulieri loqui in
ecclesia. Marię tamen Magdalenę prędicatione Massilia Euangelium
recepit Christi, et Marthę, sororis eius, Rhodani accolę. Decuit solas
apostolatus fungi officio, ut, quę cum Christo et uiuente et
resurgente conuersatę fuerant, quicquid de illo uel oculis conspexissent uel
ab illo auribus excepisent, fide certiore testarentur. Siquidem et iis iure
suo dicere licebat: Non possumus, quę uidimus et audiuimus non loqui.
Quali uero diligentia quantoque studio in docendo uti debeat catholicę
professor disciplinę, Paulus apostolus ostendit, dum Timotheum hortatur
dicens: Prędica uerbum, insta, opportune, importune, argue, obsecra,
increpa, in omni patientia et doctrina. Eundem quoque in loquendo
cautum circumspectumque esse oportere monstrauit, cum ait: Formam habe
sanorum uerborum, quę a me audisti, in fide et dilectione in Christo
Iesu. Et paulo post: Noli, inquit, contendere uerbis! Ad nihil
enim utile est, nisi ad subuersionem audientium. Solicite autem cura
teipsum probabilem exibere Deo, operarium inconfusibilem, recte
tractantem uerbum ueritatis. Prophana autem et uaniloquia* corr.
ex inaniloquia
deuita, multum enim proficiunt ad impietatem, et sermo eorum ut
cancer serpit. Et iterum ait: Stultas et sine disciplina
quęstiones deuita, sciens, quia generant lites. Ad Titum etiam:
Loquere, inquit, quę decent sanam doctrinam. Sic et
Dominus noster Iesus Discipulis suis, ut Euangelium regni Dei prędicarent,
mandauit, non inanes poetarum fabellas, non rerum nihil ad institutionem
uitę pertinentium inutiles uestigationes, non captiosa sophismatum
argumenta, quibus occupatus animus confunditur magis quam eruditur. Pręterea modum modestiamque in corripiendo seruandam idem pręcipit dicens:
Seniorem ne increpaueris, sed obsecra ut patrem, iuuenes ut fratres,
anus ut matres, iuuenculas ut sorores, in omni castitate. Sic et
Galatas admonet, cum ait: Si pręoccupatus fuerit homo in aliquo delicto,
uos qui spiritales estis, huiusmodi instruite in spiritu lenitatis,
consyderans teipsum, ne et tu tenteris. Illos tamen, qui plus nimio
duri uidentur et delinquendi assuetudine iam occaluerunt, acrius increpandos esse cum Ioannis Baptistę tum
Doctorem enim procul ab omni assentatione esse decet, quod idem signauit, cum
de se diceret: Si hominibus placerem, Christi seruus non essem. Alibi
quoque ait: Ita loquimur, non quasi hominibus placentes, sed Deo, qui
probat corda nostra. Neque enim aliquando fuimus in sermone adulationis,
sicut scitis, Deus testis est, nec quęrentes ab hominibus gloriam, neque
a uobis, neque ab aliis. Qua in re non est prętermittenda Salomonis
sententia dicentis: Qui dicunt impio: Iustus es, maledicent eis*
corr. ex ei
populi et detestabuntur eos tribus. Qui arguunt eum,
laudabuntur, et super ipsos ueniet benedictio. Et iterum:
Homo, inquit, qui blandis fictisque sermonibus loquitur amico suo,
rete expandit gressibus eius. Adulator enim non coercet malos, dum
palpat, sed licentiores effcit. Hoc uitio facile carebit, qui omnibus rebus
antetulerit ueritatem et cum Psalmista dicere poterit: Loquebar de
testimoniis tuis in conspectu regum, et non confundebar. Sic etiam
Helias propheta Achab regi irato ac dicenti: Tune es ille, qui conturbas
Israhel? — audacter respondit: Non ego turbaui Israhel, sed tu et
domus patris tui, qui reliquistis mandata Domini et secuti estis
Baalim. Idem quoque Ochoziam regem, qui ipsum comprehendere quęsierat,
ultro adiit et eo morbo, quo affectus iacebat, eo quod de recuperanda ualitudine deum Acharon consultum miserat, periturum
prędixit. Azarias etiam sacerdos Ozię regi super altare thimiamatis incensum
adolenti reclamauit restititque intrepide et quasi sacrilegio pollutum,
eiicere de templo Domini non dubitauit. Tam ergo hi sanctissimi uiri ab omni
simulatione dissimultioneque alieni fuerunt quam reges illi ab ęquo
honestoque. Quorum quidam potentiam, dum quicquam accusandi esse uiderentur,
haud formidabant, perinde ac si et ipsi cum apostolis audissent: Nolite
timere eos, qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere.
Quantum porro expediat mortalibus, cum supersunt illis boni doctique
prędicatores, quantumue obest, cum desunt, Niniue seruata, Sodoma et Gomorra
euersę docent. Illa Iona prophetante poenitentiam egit, hę absque doctore in
omne scelus pręcipites iere Deoque ulciscente ad internitionem redactę sunt
implentes illud Salomonis oraculum: Cum propheta defecerit, dissipabitur
populus. Et ut ad nostra ueniam, Petro prędicante cecidit Spiritus
Sanctus super omnes, qui audiebant uerbum. Paulo autem absente et inter
Corinthios, quos ad Christum conuerterat, schisma oritur et Galatę, a
pseudoprophetis tentantur. Huc accedit, quod, qui prędicatores acceperint,
Christum accepisse, et qui eiecerint, eiecisse probantur. Et quid hac re
peius, quid illa melius? Sed et illud obiter animaduertendum, non omnibus prędicandi officium
conuenire. Diu disce, quod doceas, cum a Salomone pręceptum est: Prępara
foris opus tuum et diligenter exerce agrum tuum, et postea ędifices
domum tuam! Et Iacobus apostolus non inconsulte monet dicens:
Nolite plures magistri fieri, fratres mei, scientes, quoniam maius
iudicium sumitis. In multis enim offendimus omnes. Siquis in uerbo non
offendit, hic perfectus est uir. Docti igitur in populo docebunt
plurimos, ut in Daniele legimus. Et in Euangelio: Scriba doctus in regno
cęlorum profert de thesauro suo noua et uetera. Quamborem ad
apostolos quoque dicitur: Sedete in ciuitate, quoad usque
induamini uirtute ex alto; nequis diuinę ac cęlestis prędicationis
onus assumere sibi ausit, donec uires roburque conceperit ad sustinendum
illud, Spiritus Sancti ope atque dono et sacrarum cognitione Scripturarum.
Tum demum pręparato domi conuiuio in publicum prodeat et ad exitum uiarum
confidenter procedat, multos inuitet, laxet retia ad capturam, seminet semen
suum et uerę catholicęque scientię sale omnia condiat. Sed tamen calciamenta
habeat in pedibus, ne terram attingat, ut tota eius conuersatio in cęlis
sit. Quod aliis pręcipit, prius ipse pręstet, quia, qui fecerit et docuerit
sic, hic magnus uocabitur in regno cęlorum. Qui uero aliter prędicant ac
uiuunt et ab eo, quod ore pręcipiunt, factis atque animo dissident, iis
dicitur: Vę uobis legisperitis, qui oneratis homines oneribus, quę
portare non possunt et ipsi uno digito uestro non tangitis sarcinas.
Tales quidem etiam indigni, qui legem Dei prędicent, habentur dicente
Propheta: Peccatori dixit Deus: Quare tu enarras iustitias meas et
assumis testamentum meum per os tuum? Quasi diceret: Nolo te
quisquam audiat quanuis bene prędicantem, ne forte sequatur male uiuentem.
Sin uero aliqui ex eo tantum, quod peritia ingenioque nonnihil polleant,
prędicare aliquando arroganter pręsumpserint uiam ueritatis docentes, tunc
iis, qui audiunt, salubriter profecto consulitur, ut magis disciplinę eorum
quam uitę rationem habeant, dicente Domino: Quę dicunt, facite, secundum
autem opera illorum nolite facere; dicunt enim, et non faciunt. Nemo
autem efficacius ad bene beateque uiuendum instruit quam cuius facia
dictaque consentiunt, cuius non minus uita quam os prędicat. Et hic quidem
est, qui magnus uocabitur in regno cęlorum. Hic, inquam, est, qui mercedem
accipit et congregat fructum in uitam ęternam, ut qui seminat simul gaudeat,
et qui metit. Quod si beatus est, qui iuste pieque uixerit, quarto beatior,
qui simul et docuerit, ut non sibi soli, uerum etiam aliis saluti sit.
Quę ad Euangelicę institutionis doctorem spectarent, hactenus diximus. Nunc,
quantum honoris sacerdotali dignitati deferri debeat, explicemus. Primus in Scripturis diuinis Melchisedech sacerdos memoratur, qui panem et
uinum obtulerit Deo et cui Abraham patriarcha decimas dederit quique etiam
rex Salem extiterit. Sed dum rex tantum erat, non illi licuit sacrificium
ministrare, non decimas exigere. Sacerdos etiam factus est, ut potestate
pręcederet reges et sanctitate Deo proximior fieret. Ad hęc, siquis uestes et ornamenta Aaron pontificis et filiorum eius
sacerdotum in Exodo consyderet, inueniet in eis creaturarum omnium typum, et
hoc quidem, quantum ad allegoriam pertinet. Quantum uero ad tropologicum
sensum, uirtutum cunctarum imaginem. Et si anagogen contemplari uoluerit,
figuram Christi. In fronte nomen Dei ineffabile sculptum in auro rutilat,
quia caput Christi Deus est et caput Ecclesię Christus. Oleo
sanctificationis consecrantur, ut eundem significent, de quo et prędictum
est: Vnxit te Deus, Deus tuus, oleo lętitię prę consortibus tuis. Et,
si tanta pontifici et sacerdotibus Dei tribuuntur, ut mundum totum
uirtutesque omnes contineant et simul mundi uirtutumque Dominum nobis
exibeant, quis non eos ante cunctos mortales, qui in terra sunt, ponendos
arbitretur? Quis uel sola officii autoritate non omnibus magis uenerandos
existimet? Soli pontifici sancta sanctorum ingredi licet, Solis sacerdotibus
in altari Deo ministrare, solis panes propositionis sumere et pro populo
supplicare. Cedat omnis terrena potestas! Nihil in sacerdotis
potestate conspicimus, quod non cęlo dignum sit. Hinc sane est, quod emissarii Saulis regis iussi interimere sacerdotes Nobę,
eo quod Dauid, quem ipse rex persequebatur, suscepissent, non ausi sint
manum eis inferre. Aderat rex, in facinus urgebat, cunctantibus iratus
minabatur. At illi immoti fixique stetere; adeo ipsimet occidi, si fors ita
ferret, quam occidere Dei ministros malebant. Serui denique morte contempta
prętulerunt furentis domini iussioni reuerentiam sacerdotum. Doech uero
Idumeus, cui nulla religio, nullus Dei metus erat, nec sacerdotum quidem
eius cruore manus suas foedare timuit nec distulit pios coram impio rege
iugulare, ut illi morem gereret. Doech interpretatur mortuus, ne
nescias morte ęterna damnandum esse, quisquis tam excellentis ordinis uiris
iniuriam irrogare non perhorret. Ac ne tam immane flagitium uel Sauli uel
ipsi Doech impune cessisse existimes, ambo simul, cum in Gelboe Philistinos
fugerent, iusto Dei iudicio propriis mucronibus incubuerunt semet
interficientes qui sacerdotes interfecerant. Sed si tantę ęstimationi fuit sacerdotium Legis, quanto maiori esse debet
sacerdotium Euangelii, quod non iam pecudum neque uitulorum, sed Christi
sanguine Anacleti pontificis epistolam extare ferunt, qua pręcipitur summum ac
pręcipuum honorem presbyteris a fidelibus deferendum. Non solum igitur
presbyterum offendit, qui digne non honorat, sed etiam pontificis edictum
negligit atque contemnit. Et cum gemini criminis reus existat, alteras
irreuerentię, alteras inobedientię poenas dabit, si modo poententiam non
egerit et correctus tanto deinde ministros Dei coluerit submissius, quanto
erga eosdem insolentius se gesserat peruersus. A Constantino quoque imperatore legem editam tradunt, qua decernat, plus
honoris deberi homini in sacerdotali dignitate constituto quam ulli alii uel
domino uel regi: certum enim esse in illis honorari Christum, qui uicem Christi in terra gererent, non in illis, qui imperarent terrę.
Solis autem apostolis, quorum locum sacerdotes tenent, a Domino dictum esse:
Qui uos recipit, me recipit, et qui me recipit, recipit eum, qui me
misit.
Iure igitur Martinus, Turonensis episcopus, a Valentiniano imperatore
inuitatus, cum multis principibus uiris una recumbentibus primus poculum
accepisset, in circumferendo, sicuti tunc mos erat, honoris ratio ducebatur,
eo gustato presbytero suo post se hauriendum porrexit, neminem ex omni illo
conuiuarum numero digniorem decernens, cui secundum honoris locum daret, ne
ipsum quidem Valentinianum Augustum. Idem Valentinianus, cum aliquando adeunti se Martino non assurrexisset atque
etiam rem quandam petenti subiratus repulsam daret, statim flamma a solo
sursum uersus emicante assurrexit inuitus et miraculo perterritus petita
concessit multoque deinde honore afficere episcopos pariter et presbyteros
coepit, liquido iam perspiciens terrenam dignitatem diuinę cedere debere et
sacerdotio pręditos ęquum esse etiam ab imperatoribus honorari. Propterea quidem et Theodosius Augustus, quoniam iratus in Thessalonicenses
supra quam quod iustum ęquumque esset animaduerti fecerat, Mediolani ab
Ambrosio episcopo ecclesię aditu prohibitus palamque reprehensus patienti
animo pertulit et commissum confitens poenitentiam egit. Vide, quanta est
sacerdotis autoritas, qui tanto principi publice insultare non dubitauit et
cui tantus princeps populo inspectante cedere non erubuit. Idem, cum Paschali quodam die ecclesiam ingressus intra chorum consedisset,
audiuit non eum locum purpuratorum esse, sed sacerdotum iubentique Ambrosio,
ut inde suscitatus recederet, obediuit. Post hęc Constantinopoli ad
ecclesiam ueniens, ut in choro sessum accederet, a patriarcha inuitatus
nequaquam acquieuit, magis Ambrosii sententiam sequens atque approbans, qui
ne imperatores quidem sacerdotum consessione satis dignos
iudicauit. Antonius Aegyptius abbas, uirtutibus et miraculis ubique clarus, ipsos
presbyteros ac sacerdotes in summa ueneratione dicitur habuisse solitusque
eisdem caput submittere, benedictionem sibi captare et pro magno beneficio
ducere, si accepisset. Profecto tam sanctus uir haud quaquam tanti
sacerdotalem benedictionem facisset, nisi per eam sanctiorem se fore
cognouisset. Benedici a sacerdote uoluit, ut benedici mereretur a Deo, non
in illa sola uitę suę integritate confidens, uerum etiam aliunde spiritalia
sibi subsidia comparans. Nam et palmes ille in Euangelio, quanuis fructuosus
atque foecundus, adhuc purgatur, ut fructus plus afferat et prouentu in dies
lętiore copiosius exhuberet. Fratrum quoque Minorum institutor ac pater Franciscus, licet omni sanctitatis
genere pręstiterit, non minimum in hoc laudatur, quod maximo semper honore
sacerdotes prosecutus sit. Dicere solitum tradunt, si cui sanctorum e cęlo
in terram delapso et cum illo simul sacerdoti forte occurrisset, prius se
sacerdotis manibus osculum daturum, deinde reuerentiam facturum sancto, plus
quidem se debere illi significans, a quo ministrante sacratissimum Christi
corpus acciperet quam illi, quem iam cum Christo regnare nosset. Quanta
autem res esset sacerdotium, in eo ostendit, quod se indignum illo iudicans
nunquam promoueri passus sit soloque diaconatus officio contentus, quoad
uixit, fuit. Cogitent nunc sacerdotes, qualis eos decet perfectio, si
Franciscus non sufficere credidit. Ioannes primus, qui Hormisdę, in summo pontificatu successit,
Constantinopolim uersus pergens, cum Corinthum diuertisset, equum ei, a quo
commodatum acceperat, restituit. Hoc equo, quod inter manus mansuetior
esset, uti solebat uxor eius, qui commodauerat. Post hęc uero, cum illa
inscendere uellet, ferocire equus ac ueluti effrenis et indomitus
circumagere sese nec omnino pati, ut, cuius dorso pontifex eam sedisset,
mulier sederet. Cuius rei non mediocris admiratio tum ipsam
tum uirum cepit seque illo equo deinceps indignos iudicantes eum pontifici,
cui prius commodato concesserant, muneri obtulerunt. Docuit iumentum, quod
homo ignorabat, non solum Ecclesię antistitis personam esse honorandam, sed
etiam locum, in quo constiterit, atque adeo sedem ipsam, in qua se aliquando
collocarit. Marcellinus, Anchonę urbis episcopus, cum podagrę morbo fractus ac
debilitatus incedere pedes non posset, gestari se iussit et contra
incendium, quo urbs ipsa conflagrabat, deponi. Mira res: ad illum usque
flamma perueniens retrocedere coepit paulatimque uanescens sęuire desiit et
sopita defecit. Quod si ignis, id est, animale elementum sacerdotii uirtutem
sensit atque refugit, quis tam impudens est, ut eandem reuereri eidemque
sese inclinare subiicereque contemnat? Proferamus in medium alterius quoque sexus huic pręceptioni congruens
exemplum. Mariam Aegyptiacam Zosimas abbas in deserto orantem corpore supra terram
attolli uidit, supra aquas Iordanis ambulantem non mergi, et stupefactus
congenuare ante illam reuerentię gratia uoluit. At mulier sacerdotalem in
ipso dignitatem animaduertens non permisit, sed econtra honorem, quo se
indignam censuit, ei detulit, maius quiddam existimans sacerdotem esse quam
miracula facere, immo omnibus miraculis mirabilius iudicans ex pane et uino
corpus et sanguinem Christi conficere, quod solis sacerdotibus est datum. Ad hęc ligandi soluendique potestas eis tribuitur, prędicationis officium
gubernandęque Ecclesię regimen committitur et, ut credentes expiationis
lauacro cęterisque diuini instituti sacramentis ad cęlestem beatitudinem
adipiscendam idoneos reddant, mandatur. Ipsi sunt sal terrę, ipsi lux mundi,
ipsi ciuitas supra montem ędificata, ipsi lucerna supra candelabrum posita
et lucens omnibus, qui in domo Dei sunt. Ipsi ab apostolo dicuntur genus
electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis. Denique
stellarum angelorumque uocabula in Apocalypsi promerentur. Et
in Psalmo audiunt: Sacerdotes eius induam salutari, et sancti eius
exultatione exultabunt. Hęc sunt igitur, quę sanctus propheta Dauid
suspiciens et admirans clamat: Mihi autem nimis honorificati sunt amici
tui, Deus, nimis confortatus est principatus eorum. Hęc et nos certe
mouere debent, ut illos pręcipua et singulari quadam ueneratione
afficientes, quicquid honoris, quicquid officii in eos contulerimus, in Deum
contulisse arbitremur, Deo pręstitisse. Cęterum et sacerdotes ipsi uideant, ut, quantum autoritate atque honore
reliquos mortales antecesserint, tantum et uirtutibus pręstent. Cui multum
donatum est, multum ab eo exigetur. Quod si iis, qui semel in anno
sacrosanctam communionem de manu sacerdotis accipiunt, ut se prius probent,
pręcipitur, et sic de pane illo et de calice bibant, quanto magis debet
probari uiuereque syncerius is, qui quotidie ad altare Dei accedit et tam
mirabile stupendumque sacramentum uerbis conficit, manibus contrectat, ore
sumit et sumendum quandoque aliis porrigit! Castum igitur mente et corpore,
prę omnibus pium, humilitate multa submissum, patientia firmum, puritate
mundum, sanctitate perfectum, omni denique uirtutum odore pręter cęteros
fragrantem esse oportet sacerdotem, ut ei animo consentiat, cui corpore sic
adherere pręsumit. Si enim castitatem illius consyderes, uirgo est et
Virginis filius; humilitatem, formam serui accepit, cum esset Deus; si
patientiam, opprobria, contumelias, uerbera, necem sustinuit, ut nos
saluaret; si puritatem, peccatum non fecit et non est inuentus dolus in ore
eius; si sanctitatem, sanctus sanctorum est, gratia et ueritate plenus; si
perfectionem, nec augeri in illo nec minui potest. Hic quippe ille est
unigenitus Dei filius, per quem omnia facta sunt et sine quo factum est
nihil, Alpha et Omega, principium et finis, Christus Iesus, cuius nomen
super omne nomen, cui omne genu flectitur, cęlestium, terrestrium et
infernorum, in quem angeli prospicere desyderant, quem cum
Patre et Spiritu Sancto simplicem inseparabilemque substantiam tremunt
Archangeli, reuerentur Dominationes, uenerantur Potestates, adorant
Virtutes, Cherubin et Seraphin confitentur, omnis Spiritus laudat.
Ineffabile Verbum, incircumscripta Deitas, incomprehensibilis Maiestas sub
uisibili ista palpabilique specie ad te e cęlo dignatur descendere, o
sacerdos. Cogita, perpende, examina, quem te exibere debeas, ne talis ac
tantus Dominus a te inuitatus, ad te ueniens in te inueniat, quod ipsum
offendat. Diximus de sacerdotali dignitate honoranda, nunc de pace colenda
obseruandaque dicemus. Nam neque sacerdotem pontificemue satis honorare
uidetur, qui, quod ab ipso inter missarum solennia facta quotidie
pręcipitur, negligit atque contemnit. Isaac patriarcha, ut in Genesi legimus, Gerrarę apud Abimelech, Palestinorum
regem considens, cum multa rerum hominumque copia auctus fuisset, in inuidiam incidit. Eiectus ergo abiit et semper, ubi
tranquillius uiuere posset, quęrens, in Bersabee sibi posuit sedem. At cum
idem Abimelech potentiam eius formidans, quem offenderat, ultro amiciciam
petitum uenisset, ipse oblitus iniurię, quod petebatur, facile cessit
initoque inter se foedere ac pace iureiurando firmata hospitium conuiuiumque
illi et omnibus, qui cum illo erant, indulsit. Vlcisci offensorem suum
poterat uiribus iam superior, sed sicut expellenti non repugnauit, ita
amiciciam petenti annuit. Et quo sibi magis obnoxium faceret, ad epulas
inuitauit laute opipareque instructas; intantum pacis concordięque amator
fuit. Dauid quoque Saulem regem ubique hostiliter persequentem fuga declinabat, et
cum posset lędere, noluit. Clamidis eius oram latenter abscidit, hastam et
cyphum secus caput dormientis positum abstulit, ut ea res fidem faceret ideo
se parcere uitę persecutoris, ut esset, cum quo tandem placato in gratiam
rediret. Itaque beneficio Dauid uicta est Saulis inuidia, pacem inter se
iniere. Dauid tamen Saulis inconstantię non ignarus, ne pręsentia sua illum
turbaret, in Palestinam ad Achim Getheorum regem se transtulit habitauitque
in Sicelech urbe, donec Saule hostium armis cęso rediens illi successit in
regno, cuius odium placare quam ulcisci maluerat. Sic ergo Dei benignitas ac
fauor pacis patientięque exaltauit cultorem. Verum quoniam ipse Dauid in negociis militaribus assidue uersatus hostium
cruore manus foedauerat, prohibitus est ędificare templum Domino, Salomon
autem iussus, ut qui semper pacificus et belli abstinens fuit. Nunquid
igitur peccati arguitur Dauid, qui Deo fauente prostrauerit inimicos? Minime
quidem, sed tamen ideo ędificatio templi illi interdicitur, ut omnibus
constet, quanti apud Deum momenti sit perpetua in homine pacis obseruatio
imperturbataque tranquillitas. Ezechias, rex Iuda, cum responsum accepisset thesauros, quos Babyloniis
glorię cupiditate ostentauerat, iisdem futuros predam, delicti conscius:
Bonus est,
inquit, sermo Domini. Sit tantum pax et ueritas in diebus
meis. Non negauit iustum esse Dei aduersum se iudicium, sed mala
diferri precatus est, non ob hoc, ne thesauros, sed ne thesauris chariorem
pacem ammiteret. Et quoniam pro pace, non pro diuitiis orauit, quod uixit
postea, hostem non uidit, Deo in posteros calamitatem illam, quam
interminatus fuerat, transferente, ut monstraret pręponendam esse opibus
pacem. Certe ipse ęterni Patris coęternus Filius non prius de homine nasci uoluit
quam totus terrarum orbis positis bellis pacem ageret. Cur ita, nisi ut
pacem et concordiam sibi gratissima esse significaret? Tunc et angeli
lętantes cecinerunt: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus
bonę uoluntatis! Ipse insuper Discipulis suis, cum eos ad
insinuandam gentibus ueritatem mitteret, pręcepit, ut, quamcunque domum
ingrederentur, statim in primo aditu pacem offerrent, pacem domui illi,
pacem habitantibus in ea. Et ad crucem iturus hanc hęreditario illis
dimittere uoluit dicens: Pacem relinquo uobis, pacem meam do uobis; non
quomodo mundus dat, ego do uobis. Mundana enim pax utilitatem
respicit, diuina charitatem. Hanc etiam a Deo poscere nos instruit, dum pro
omnibus in se credituris Patri supplicat, ut, sicut ipse cum Patre unum
sunt, ita et hi in ipsis unum sint. Non possunt unum esse in Christo, qui
non unanimiter adherent uni Christo, ut unius capitis membra esse mereantur.
Non est pax impiis, ait Dominus. Et in Euangelio legimus non alio
erga Discipulos salutationis genere eum fuisse usum quam ut diceret: Pax
uobis! Tunc quoque, cum post resurrectionem insufflaret eis: Pax
uobis, inquit. Accipite Spiritum Sanctum! Nimirum, ut doceret
illum, qui Spiritus Sancti charismata uellet promereri, prius cum proximis
suis concordem ęquanimemque esse oportere. Vnde Apostolus: Idem
sapite, inquit, pacem habete, et Deus pacis et dilectionis erit
uobiscum. Et Dominus ipse ait: Si duo ex uobis consenserint super
terram, de omni re quamcunque petierint, fiet illis a Patre meo, qui in
cęlis est. Vbi enim sunt duo uel tres congregati in
nomine meo, ibi sum in medio eorum. O inęstimabilis beatę concordię
merces! Quid enim maius dari potuit hominibus inter se consentientibus quam
ut, quicquid petunt, impetrent et Christus illis semper pręsens, semper
medius sit? Talis pax in apostolis, in discipulis, in martyribus, in confessoribus
Christi fuit. Non potuit eam discindere tyrannorum sęuitia, non uoluptatum
illecebra subuertere, non perpetuum diaboli odium supplantare. Omnes
discordiarum machinationes sola pax in arce uerę fidei collocata superauit.
Haud illi pacem nunc haberent in cęlo, si eam habere desiissent in terra:
idem uelle et idem nolle supernę beatitudinis dignos fecit. Concordia enim
hęc atque consensio ueritatis, non erroris fuit. Qui eiusmodi pacis tranquillitate delectari solent, non in se tantum, sed in
aliis etiam mentem irritatione aliqua alienatam allicere ac mollire modis
omnibus conantur. Vbaldus, Eugubinę urbis episcopus, cum ciues suos in seditionem uersos uerbis
placare non potuit et iam ad arma esset concursum, inermis inter tela
strictosque mucrones irrumpens humi prono corpore sese prostrauit nec
exurrexit, donec illi saucium iacere rati mutua odia in unius miserationem
conuertissent. Iacens diremit pugnam, quam stans nequiuerat inhibere.
Audacem autem et periculi impauidum fecerat ipse pacis amor. Idem Fredericum
imperatorem Eugubinis infensum iratumque et ob id grave ęris uectigal
acceptis obsidibus imperantem suppliciter adiens placauit, ita ut ille et
pecuniam remitteret et obsides restitueret et ipsum, ubi multo honore
affecisset, discedentem deduci iuberet. Sicque pastor bonus in tanta ouium
suarum trepidatione nunquam conquieuit, donec securas redderet, factus eis
uix speratę pacis impetrator simul et nuncius. Iuo quoque presbyter, cum multis miraculis tum imprimis pietatis operibus
clarus, dolens quendam cum matre non leui odio dissidere, postquam
reconciliare nulla prorsus ratione quiuit, missale pro eis
sacrificium obtulit Deo. Exinde nemine iam solicitante, solo diuino
instinctu ita animis resipuere, ut et hic filium se agnosceret et illa
matrem. Documento est, ut, quos exhortando ad concordiam reuocare non
possumus, reuocemus pro eis deprecando, quando quidem non hominum, sed Dei
donum est pax. Pafnutio abbati in solitudine uitam agenti reuelatum est quendam Heracleę,
illius regionis urbe, sibi uitę meritis esse parem. Et quęrens inuenit eum
quidem et uxorem et filios habere, sed post secundam susceptam prolem
castitatem cum ipsa seruare, iustitię studere, pietatem colere et hoc
pręcipue moris habere, ut, si quos inter se odio distractos cognouisset,
continuo in gratiam reducere niteretur. Non fuisset, ut opinor, ciuis iste
tam religioso solitario comparandus, nisi hoc sibi uirtutis genus
adsciuisset, quo ille procul ab hominibus manens uti non poterat. Assidua
quippe cura in reconciliandis aliorum animis indignationibusque leniendis
urbanum hominem dignum fecit, qui sanctis eremi cultoribus esset ęquandus. Non immerito igitur Agathon abbas gloriatus est se nunquam cepisse somnum,
nisi prius et suam aduersum alios et aliorum aduersum se indignationem
placando sopiret, implens illud breue quidem, sed multę perfectionis
pręceptum: Diuerte a malo et fac bonum, inquire pacem et persequere
eam! Eundem dicere solitum accepimus iracundos Deo atque hominibus odio
esse. Sicut enim humilitas pacem conseruat, ita iracundia concitat lites,
concordiam dissipat. Hinc et Ioannes, monasterii in Scythi positi abbas, cum ad Pesium anachoretam
uisendum uenisset et ab eo quęreret, quantum in solitudine per annos
quadraginta, quibus in ea permanserat, profecisset, isque referret, quod sol
omnia collustrans nunquam se conspexerit manducantem: Nec me iratum,
respondit, haud minoris meriti existimas non irasci quam corpus quotidianis
tenuare ieiuniis inediaque atterere. Pastor, de Scythi abbas,
interrogatus super illud Euangelii: Qui irascitur fratri suo sine
causa, solam iustę irę causam definiuit separationem a Deo, cęteris,
quamlibet magnis iniuriis acceptis, qui irascitur, eum sine causa irasci.
Igitur, cum offensis lacessimur, meminisse debemus nos non habere
indignationis causam, sed patientię. Ita fiet, ut pacem etiam cum inimicis
habeamus. Non est enim, cur illis irascamur, quos diligere et pro quibus
orare iubemur. Diligite, inquit Dominus, inimicos uestros et
benefacite iis qui oderunt uos, et orate pro persequentibus uos!
Cuius quidem pręcepti Beonem,* corr. ex Benonem
deserti Thebaidis abbatem, non immemorem fuisse constat, cum nunquam
uisus sit iratus. Qui nemini Secularis quoque potentię in pace conseruanda studium ęternę beatitudinis
pręmio est repensum. Edgaro enim Britannici regni diadema suscipiente Dunstanus, Cantuariensis
archiepiscopus, sibi diuinitus prędictum audiuit pacem Britannię futuram,
quandiu ille uiueret. Igitur annos sedecim, quibus regnauit, omnia in summa
quiete tranquillitateque fuere. Perpetuo quippe amicicię foedere uicinos
reges sibi deuinxerat, piratas mari, prędones terra submouerat. In feras
etiam predę auidas seuerus, a Guidualdo, Gualdensium rege, tributum exegit,
annis singulis lupos triginta uenatione captos. Id seruatum, donec illud
bestiarum genus assiduis cędibus defecit. Nihil esse in regni finibus passus
est, quod a pacis quiete foret alienum. Tantus ergo pacifici status amor
ipsum usque ad quietem euexit sempiternam et ad cęlestis regni gloriam
sublatum inter sanctos collocauit. Hunc imitentur terrarum principes et
illorum, qui turbas cient, ferocitatem coerceant, bonos sibi
concilient, malos persequantur, bello nihil aliud quam pacem quęrant, si Deo
pacis placere et ab eo pro talibus factis post terreni regni successum
supernę quoque felicitatis recipere mercedem exoptant. Est pręterea pacis genus, quę conspiratio sine coniuratio dicitur. Mala hęc
et detestanda odiumque potius eligendum quam consentiendum iis, a quibus in
societatem sortemque flagitti uocamur. Talis pax filios Iacob in Ioseph fratris necem concordes fecerat, nisi quod
Ruben Deo inspirante in cisternam deiiciendum censuit et Iudas Ismahelitis
uendendum. Vixit ille Dei beneficio, qui fratrum malignitate perierat. At
quanto melius erat talem inter se dirimere concordiam quam tanto sceleri
consentire! Hęc est illa pax, de qua Saluator ait: Non ueni pacem mittere
in terram, sed gladium, quo scilicet talis pax scindi, distrahi
separarique deberet. De Herode quoque et Pilato in Euangelio legimus, quod ad inuicem inimici
erant, et facti sunt amici, ut Iesum perderent. Sic facinorosos homines par
perpetrandi mali uoluntas coniunxit, quos alienauerat odium. Minus nocentes
fuissent, si in pristinis simultatibus perseuerassent. Non debet esse
reconciliationis causa consensio mali, sed boni. Est et illa pax oppido quam fugienda, qua obtegitur dolus, sub qua latent
insidię fraudesque de improuiso erupturę cubant. Nemo plus nocet quam qui
simulat se profuturum. Personam amici malignus induit, ut incautos ducat in
foueam. Lactat blanditiis, adulatione palpat, promissis allicit, omni palam
permulcet officio et occulte gladium acuit, quo iugulet. De talibus per
Hieremiam dicitur: Impii insidiantes quasi aucupes, laqueos ponentes et
pedicas ad capiendos uiros. Sicut decipula plena auibus, sic domus eorum
plenę dolo. His Dauid Spiritu Sancto plenus imprecatur dicens:
Qui loquuntur pacem cum proximo suo, mala autem in cordibus eorum, da
illis secundum opera eorum et secundum nequitiam, adinuentionum
ipsorum. Idem ab iis circumueniri formidans orat Dominum
et ait: Ab homine iniquo et doloso errue me! Et iterum: Custodi me
a laqueo, quem statuerunt mihi et a scandalis operantium
iniquitatem. Sed profecto, sicut malum est ab huiusmodi hominibus
irretiri capique, ita pessimum eos uelle imitari. Nam qui decipitur,
imprudens est, qui decipit, iniustus. Alter miserationem, alter meretur
poenam. Igitur, quo utrunque facilius deuitetur, pauca adhuc id genus exempla
subnectam. Licet enim nobis propositum sit de uirtutibus tractare, expedit
tamen interdum et uitii mentionem interseruisse. Abner, filium Ner, qui, ut in Regum libro legimus, principibus Israhel
persuaserat, ut eiecto Isboseth, Saulis filio, regem sibi acciperent Dauid
in Hebron regnantem, cum ob hoc ipsum negocium illuc uenisset seque ipsi
Dauid foedere iunxisset et re peracta iam discederet, Ioab, Dauidici ductor
exercitus, ad colloquium reuocatum interemit. Quid hac perfidia nequius, ut
regis seruus regis amicum amicicię simulatione supplantet et occidat et
duplicis criminis reum se constituat, capitalis fraudis in Abner, summę
ingratitudinis in Dauid? Idem Amasę, collegę suo, cum obuiam occurrisset: Salue, mi frater,
inquiens, faciem ad osculum applicuit, sicam ad latus unoque ictu miserum
nihil timentem confecit, ob hoc solum, ne militaris glorię secum particeps
esset. Illi inuidit laudem, sibi perpetuam perfidię comparauit notam, minus
in hostem quam in socium ferox. Merito postea et ipse a Salomone rege occidi
iussus malignę impietatis poenas dedit. Godolias, per Nabuchodonosor regem, sicut in Hieremia habetur, reliquiis
terrę Iudeę pręfectus, Ismahelem, Nathanię filium, a Bahali, Ammonitarum
rege, ad se in Masphat missum cum multis, qui cum illo uenerant, ut socium
et amicum domi perquam laute acceperat, pro charissimo habuerat, ab iis,
quibus suspectus erat, lędi prohibuerat. Ille tamen contra tot beneficia,
sicuti iam animo propositum habebat, incautum cum omnibus fere, qui in
Masphat erant, Iudeis ac Babyloniis simul trucidauit urbeque
potitus est. Quod bellum quoque hac pace plus habuit crudelitatis, si pax
dici debeat, qua nihil aliud nisi nocendi quęsita est occasio? Nondum fama tam nefandi facinoris percrebuerat, et idem Ismahel inde
digressus octoginta uiros de Sichem, Syilo et Samaria Hierosolymam uersus ad
offerenda in templo dona petentes, ut ad Godoliam diuerterent, blande
amiceque hortatus est. Nota erat Godolię hospitalitas. Quamobrem facile, quo
uolebat, persuadet in urbemque perductos interimit. Sicque nequissimus hic
impostor ore pacem pręferebat, corde meditabatur carnificinam. Nihil nocere
potuisset, si quicquam se interim nociturum ostendisset. Non difficulter
cauetur periculum, si patet, neque inimicus, si minatur. Antiochus quoque Eupator, ut in Machabeorum libro traditum est, cum Syon
arcem loci natura munitam ui expugnare non potuisset, dolo aggressus est.
Obsessis pacem iurat, obsidionem soluit. Sed intra moenia receptus omnia
funditus euerti iubet, non minus hostiliter agens, quam si iratus repente
cum armis Alchimus sacerdos cum pessimis ex Israhel ad Demetrium, Asię regem, defecerat
et coacto exercitu cum Bachide, regis pręfecto, uenerat contra Iudam. Tunc
Assideis, qui de stirpe Israhel erant, amicum se ostendens iurauit nihil se
mali illis illaturum. Sic deceptos atque euocatos cum comprehendisset,
sexaginta ex ipsis die una neci dedit. Nescio infelicius an inconsultius
confisos dixerim. Non enim erat, cur crederent sacerdoti etiam iuranti, quem
aduersariorum partes secutum non ignorabant. Quomodo enim periurare homini
timeret, qui apostatare a Deo non pertimuit? Triphon, Antiochi adolescentis, Syrię regis, prępositus, dominandi cupidine
incensus, Ionathę, Israhel duci socioque et amico regis, quem sibi
impedimento fore spectabat, quamprimum imponere deliberat. Ad ipsum uenit in
Bethsan, dona offert, Ptolomaidem ei se traditurum spondet,
utque eo secum pergere maturet, persuadet, cum non aliam ob causam se illum
adisset diceret. Ingressus una cum eo in urbem, claudi portas, ipsum
comprehendi, reliquos, qui cum illo uenerant, ad unum cędi fecit. Acceptis
deinde centum talentis et duobus Ionathę filiis, quę, ut ipsum dimitteret,
poposcerat, nequaquam dimisit, sed simul cum filiis interimi iussit.
Antiochum deinde, dominum suum, dum confabulando cum illo iunctis lateribus
incederet, transfigit ac regnum occupat. Habeatur sane cum talibus pax, si
ulli unquam plus obfuit Triphon quam iis, qui sese illi credidere. Ptolomeus, Abobi filius, pręfectus Hierico, Simonem Machabeum filiosque eius
Mathatiam et Iudam hospitio suscepit, honore affecit multoque luxu apparatum
conuiuium dedit. Cęterum cum pasti potique essent, crapula grauatos ac
semisomnes cum armatis subsessoribus repente inuasit, oppressit, occidit,
mensas eorum cruore foedans, quos tam benigne conuitauerat. Haud alia pax
uillici esse solet cum porcis, quos ideo saginat, ut mactet. Nostra interest
talium hominum et cauere dolos et mores execrari ac prorsus neque decipi
neque decipere uelle. Aut si alterum necesse fuerit, pati mala quam inferre
satius iudicemus. Sustinendo autem, non uindicando iniuriam pax paratur. Vt ergo uera synceraque pace uti fruique possimus, magno atque constanti
animo contemnamus insolentium hominum contumelias, probra, maledicta memores
a Salomone sapientissimo pręceptum esse: Ne respondeas stulto iuxta
stulticiam suam, ne efficiaris ei similis. Rixas et odiosas uerborum
concertationes abiiciamus, quia alius quoque sapiens ait: Abstine te a
lite, et minues peccata. Vbi autem zelus et contentio, ut Iacobus
apostolus inquit, ibi inconstantia et omne opus prauum. Paulus etiam
ad Titum scribens ait: Stultas et sine disciplina quęstiones deuita,
sciens quia generant litem. Seruum autem Domini non oportet litigare,
sed mansuetum esse ad omnes. Rursum Salomon: Honor est homini, inquit, qui separat se a contentione;
omnes autem stulti miscentur contumeliis. Et iterum: Ne contendas
cum pessimis, ne emuleris impios! Et alibi scriptum est: Non
litiges cum homine linguato, et non strues in ignem illius ligna.
Profecto, qui pungentes altercationum aculeos non cauerit, pręceps agatur
necesse est in perpetuam inquietudinem mentis pariter et corporis. Et hoc
quoque Salomonis sententia astruemus: Vir sapiens, inquit, si cum
stulto contenderit, siue irascatur siue irrideat, non inueniet
requiem. Modis omnibus igitur enitamur, ut a uelitationibus ac iurgiis
alieni pacem tranquillitatemque possideamus, uel Apostolo hortante, qui ait:
Obsecro uos, fratres, per nomen Domini nostri Iesu Christi, ut
idipsum dicatis omnes, et non sint in uobis schismata. Mala est
luxuria, mala auaritia, mala uentris ingluuies, malum ocium, sed tamen
unumquodque crimen sua blanditur uoluptate. Sola discordia nihil in se
habet, quo delectet. Gignit inuidiam, concitat iram, prorumpit ad conuitia,
non temperat manibus. Hinc cędes, hinc exilium, domorum orbitas, urbium
excidia, regnorum desolatio. Vnde recte quidam: Concordia, inquit, paruę
res crescunt, discordia maximę dilabuntur. Sed et Veritas, quę falli
omnino non potest, ait: Omne regnum contra se diuisum desolabitur. Et
omnis ciuitas uel domus diuisa contra se non stabit. At uero in pace
omnia lęta, iocunda, suauia sunt. Siquid aduersi incidit, pax eleuat
moerorem; si prosperi quid contingit, pace gaudium augetur. Hanc itaque
eleganter definiuit Augustinus dicens: Pax est serenitas mentis,
tranquillitas animi, simplicitas cordis, amoris uinculum, consortium
charitatis. Nec poterit, inquit, ad hęreditatem Domini peruenire,
qui testamentum pacis noluerit obseruare. Nec potest concordiam
habere cum Christo, qui discors uoluerit esse cum Christiano. Concordes
autem erimus, si dabimus operam, ne ab iis, quę a Domino nobis pręcepta
sunt, discedamus dicente Dauid: Pax multa diligentibus legem tuam, et non
est illis scandalum. Et per alium prophetam populo Israhel dicitur:
Si in uia Dei ambulasses, habitasses utique in pace super terram.
Quoniam uero in uia Dei ambulare uolentibus nobis, id est, pie et innocenter
uiuere, multum interest nosse, quorum consuetudine consortioque uti
debeamus, hoc nunc docere aggrediemur commemorantes tum eorum, qui male sibi
hac in parte consuluerunt, ruinam tum eorum, qui bene, utilitatem atque
profectum. Iam prima hominum, quoniam callidissimi serpentis colloquio usi sunt,
uirulentis mortiferisque suasionibus solicitati a mandato Dei desciuerunt et
amissa paradisi amoenitate ad huius uitę miserias redacti sunt. Hinc
discitur nequaquam miscendos esse sermones cum iis, qui sibi uidentur
sapientes et dedignati cum multis, quę uera sunt, sentire captiosis
argumentorum sophismatibus peruertere fidelium simplicitatem moliuntur. Foeminarum quoque uti familiaritate quis tuto poterit, si earum aspectus
atque conuersatio Sansonem fortissimum compulit ad necem, Dauid sanctissimum
ad adulterii homicidiique crimen, Salomonem sapientissimum ad simulacrorum
cultum? Ideo ipse in Prouerbiis uociferatur et clamat: Longe fac ab ea
uiam tuam, et ne appropinques foribus domus eius! Nemo uerius
iudicat periculum quam qui expertus est damnum. Tobias, cum filium suum in Mediam mittere uellet: Perge nunc, inquit,
et inquire tibi aliquem fidelem uirum, qui eat tecum. Quem ille
inuentum percunctatus est, unde esset et an uiam, quę in Mediam ducit,
sciret. Huius exemplo eos nobis comites admittere debemus, quorum nota est
fides et compos ueri scientia, nequando errore aliorum seducti ab itinere
deuiemus uirtutum. Iosaphat, rex Iuda, licet recte uixisse
prędicetur coram Domino, quia tamen amicicia illi intercesserat cum Ochozia,
rege Israhel, omnium pessimo, per prophetam arguitur et classis, quam cum
ipso communem habebat, priusquam in Tharsis, quo missa fuerat, peruenisset,
naufragio periit. Rursum alias naues communicatis impensis ędificare ab
Ochozia tentatus renuit, iam damno satis edoctus ne innocentem quidem
securum esse cum perditis hominibus commercium habentem. Magos ab Oriente ad Christum in Bethlehem natum stella perduxit, sed tamen,
cum interim ad Herodem, Hierosolymam diuertissent, latuit illico
subtraxitque sere obtutibus eorum. Cum uero inde discessissent, rursum
comparuit et usque ad locum, quo ibant, fideliter pręcessit. Quid est hoc,
nisi quia caligat in nobis rectę rationis lumen, quandiu illis iungimur,
quos nebulę premunt uitiorum. Tunc nitescit et exoritur, cum his relictis ad
quęrendum Deum conuertimur. Quoniam Deus lux est, et tenebrę in eo non sunt
ullę. Petrus ipse apostolus, Christi amore inter omnes ardentissimus, tunc quidem
refrixit, cum atrium Caiphę ingressus impiorum hominum se implicuit
colloquiis compulsusque est negare se illum nosse, quem paulo ante Dei
uiuentis filium confessus fuerat. Corrumpunt itaque, ut Paulus ait,
bonos mores confabulationes pessimę. Et, qui tangit picem,
inquinabitur ab ea. Iccirco Dominus noster petenti Discipulo, ut abiens parentaret patri, non
permisit, ne infidelium cognatorum, quos affore funeri necesse erat,
consortio macularetur. Sine, inquit, mortui sepeliant mortuos
suos, tu me sequere! Quia scilicet ego uita sum, mecum uiue et
dimitte mortuos, ne forte et ipse simul moriaris. Ab iis etiam, qui heresi aliqua deprauati sunt, ut declinemus, ipsa sanctorum
exempla nos monent. Ioannes apostolus balnea cum discipulis ingrediens, ut eos, qui illo
conueniunt, Euangelium doceret, uidit inter lauantes Cherintum hereticum
atque inde relato statim gradu ad suos conuersus: Fugiamus hinc, ait,
ne balnea nos opprimant ruina, in quibus Cherintus
lauat, ueritatis inimicus. Adeo non fidem solum, sed etiam uitam
periclitari cum hereticis conuersantium existimauit. Polycarpus quoque, eius discipulus, Martioni heretico forte occurrens, cum ab
eo, an se agnosceret, interrogaretur, respondisse dicitur: Agnosco, agnosco
diaboli primogenitum. Itaque docet haud molliter cum huiuscemodi hominibus
loquendum esse, siquando loqui necesse fuerit. Cur enim dissimulemus eosdem
nos habere inimicos, quos Dei esse nouerimus, tanto maiore odio dignos,
quanto dolosius catholicę insidiantur ueritati? Amplius aliquid dicam: Etiam
cum fidelibus mundana tractantibus religioso uiro periculosa est
conuersatio. Antonium, abbatem Alexandrinum, dicere solitum ferunt non expedire Christi
seruis eorum, qui seculo seruiunt, domos frequentare aut consuetudine uti;
sicut enim pisces de aqua eductos continuo languescere et emori solere, ita
monachum extra coenobii septa uagantem, si quicquam confabulationi uacuerit
alienorum, ad cordis tepiditatem redigi et circa spiritalia exercenda effici
tardiorem. Hinc sane est, quod plerique cum feris bestiis in solitudine uiuere sibi
satius duxerunt, ne in coetu hominum mentem, quam in sola Dei contemplatione
fixam et locatam habere uellent, diuersis cogitationibus diffundere atque
distrahere cogerentur. Ob hoc sane Arsenius, cur tantopere accessum hominum
deuitaret, cum interrogaretur, non posse se cum Deo simul et hominibus esse
aiebat. Capito* Paulus, primus inter Christianos eremi cultor, annos septem et nonaginta,
Honophrius septuaginta hominibus inuisi incognitique fuere.
Ac postremo, ne incogniti essent, tunc uisi sunt, cum de solitudine terrena
ad celebritatem cęlestem transferendi erant, Domino nobis prospiciente, ut
eorum exemplo ad uirtutes capessendas uiamque perfectionis confidenter
aggrediendam magis accenderemur. Quis autem perfectionem uitę professus in ędibus magnatum secure uersari
poterit, si Seraphicus Franciscus eam ob causam diuino permissu demonum
uerbera passus sit? Apud Leonem, Sanctę Crucis cardinalem, dies aliquot
moratur, poenam sustinuit et culpam agnouit illicoque discessit atque ad
monasterium rediens rem, quę sibi contigerat, ut cęteri cauerent, indicauit.
Ouis quippe, quę de ouili egreditur, lupi morsibus patet. Sed profecto, sicuti secularium et potentium consortium iis, qui seculo
renunciarunt, fugiendum est, ita omnibus sanctorum quęrenda familiaritas,
quos uel uidisse incitamentum uirtutis est. Hilarion uisendi Antonii cupiditate ardens eremum adiit ac statim, ut illum
uidit, habitum mutauit, religionis propositum suscepit. Duobus fere mensibus
apud eum mansit contemplans ordinem uitę eius morumque grauitatem, quam
creber in oratione, quam humilis in suscipiendis fratribus, feruens in
corripiendis, alacer in exhortandis et ut continentiam cibique eius
asperitatem nulla unquam infirmitas frangeret. His imbutus exemplis in
solitudinem secesssit tantaque pręstitit sanctitate, ut ubique
latebras quęritans nusquam latere potuerit miraculis eum semper prodentibus.
Vsque adeo quidem adisse aliquando Antonium et cum Antonio fuisse iuuit. Hoc
ita usu uenire et Propheta testatur dicens: Cum sancto sanctus eris, et
cum electo electus eris, et cum peruerso peruerteris. Sic sane et Bernardi abbatis soror — ut etiam et hoc loco de foeminis aliquid
dicamus — dum fratrem uisitat, mundum contempsit. Ornata multo cum fastu ad
monasterium uenerat; aditu interdicta est. Causa, cur repelleretur, cognita
lugens pro foribus stetit. Et: Peccaui, inquit, sed pro
peccatoribus Christus mortuus est. Si delinquentem despicis, ne despicias
corrigi uolentem. Admissa audiuit, quantę uanitatis esset ille ornatus, quo
caro mox in terram cessura et in putredinem resoluenda comitur decoraturque.
Tunc domum rediens impetrata a uiro, cui tradita erat, coniugii solutione
religioni sese addixit. Ac tanto deinde Deo seruire coepit humilius, quanto
ambitiosius ante seruierat mundo. Magnum profecto fuit uirentis adhuc ętatis
et liberalis formę foeminam* corr. ex foeminę
tam cito contempsisse uestem sericam, inaures, monilia, armillas,
mytras, uittas, reticula, crepitulum, discerniculum, speculum, strophea,
anulos, gemmas, margaritas, uniones aureaque segmenta et cum unguentis
labaciariscos multaque alia muliebris insanię fomenta. Sed longe maius fuit
iuuenem reliquisse maritum nuptialisque thori illecebras et omnem carnis
lasciuiam seposuisse. Cuncta hęc fecit illa, postquam locuta est cum fratre.
Vis etenim inesse solet confabulationi sanctorum, quę interdum, quanuis
dura, peccatorum corda frangit, macerat, emollit ac prorsus a uanitatibus
resipiscere cogit. Confirmemus nunc diuinarum Scripturarum autoritate hoc, quod exemplis
monstrauimus. Cauendum est ab iis, qui linguis suis dolose agunt, et uenenum aspidum sub
labiis eorum. Tales enim auersans Propheta ac repellens clamat: Declinate
a me, maligni, et scrutabor mandate Dei mei. Nec cum foeminis conuersandum est, cum scriptum sit: In medio mulierum
noli commorari. De uestimentis enim procedit tinea, et a muliere
iniquitas uiri. Et alibi dicitur: Auerte faciem tuam a muliere
compta, et ne circumspicias speciem alienam. Propter speciem mulieris
multi perierunt, et ex hoc concupiscentia quasi ignis exardescit. Et
rursum: Cum aliena muliere ne sedeas omnino, nec accumbas cum ea super
cubitum. Sed neque illorum consuetudine utendum est, qui malignis sugillationibus
lacerant famam aliorum. Antistes enim sapientię Salomon in
Prouerbiis ait: Remoue a te os prauum, et detrahentis labia sint procul
a te!
Illi quoque nobis ualde declinandi sunt, quorum ad iram procliue ingenium
quique leuissimis de causis excandescere ac ringi solent. Idem quippe
Salomon: Noli, inquit, amicus esse homini iracundo neque ambules
cum uiro furioso, ne forte discas semitas eius et sumas scandalum animę
tuę. Neque cum superbis esse communicandum, quia dicitur: Qui communicauerit
superbo, induet superbiam. Neque cum rationis impote ac deliro. Ait enim Scriptura: Cum stulto ne
multum loquaris, et cum insensato ne abieris!
Neque cum iis, qui semper iocis cachinnisque indulgent scurrilique leuitate
iugiter delectantur, quando quidem Hieremias propheta gloriatur dicens:
Non sedi cum concilio ludentium. Et Salomon ipse dicit: Risum
reputaui errorem et gaudio dixi, quia frustra deciperis. Et iterum:
Cor, inquit, sapientium, ubi tristitia est, et cor stultorum,
ubi lętitia est. Ab infidelium pręterea consortio nos amoliri oportet, qui ad Ecclesiam
conuerti neglexerint, Apostolo dicente: Nolite iugum ducere cum
iniquitate. Aut quę societas luci ad tenebras? Quę conuentio Christi ad
Belial? Aut quę pars fideli cum infideli? Quis consensus templo Dei cum
idolis? Et Dominus in Euangelio: In uiam gentium, inquit,
ne abieritis. Eadem quidem ratione neque iis, qui heresi aliqua deprauati sunt, familiater
utendum erit. Nam hoc quoque Paulus apostolus admonet et hortatur dicens:
Subtrahatis uos ab omni fratre ambulante inordinate et non secundum,
traditionem, quam acceperunt a nobis. Et ad Titum ait: Hereticum
hominem post unam et secundam correptionem deuita. Ioannes quoque
apostolus: Siquis uenit ad uos, inquit, et hanc doctrinam non
affert, nolite recipere eum in domum nec »Aue« ei dixeritis. Qui enim
dicit illi »Aue«, communicat operibus eius malignis.
Reiectis iam tandem reclamatisque malorum hominum consortiis, postquam
collegio nos intulimus bonorum, uti digne cum illis uersari possimus,
uideamus, quo indumentorum genere qualiue corporis cultu usi sint, ut eodem
et ipsi utamur, nequando cum rubore audiamus: Amice, quomodo hoc intrasti
non habens uestem nuptialem? Sed profecto, qui spiritalibus uirtutum
indumentis animam suam tegere et ornare student, non opus habent corporis
indumentis nisi quantum naturę necessitas requirit. Adam et Eua in paradiso nudi erant. Tunc illis parandę uestis cura irrepsit,
cum propter mandati transgressionem inde eiecti terram colere, hoc est,
terrenis occupari negociis coeperunt. Sed ne tunc quidem usque adeo
conditionis humanę obliti sunt, ut carnem iam morti obnoxiam luxuriose
uestiendam putarent; consuerunt folia ficus et fecerunt sibi perizomata.
Tunicis denique pelliceis contenti uixerunt. Ioannes Baptista, quo non surrexit maior inter natos mulierum, de pilis
camellorum uestem contextam et pelliceam zonam circa lumbos habuisse
dicitur. Et de illo ad turbam Dominus: Quid existis, ait, in
desertum, uidere? Hominem mollibus uestitum? Ecce, qui mollibus
uestiuntur, in domibus regum sunt. Aspera utique uestis et cilicina
continentioris uitę indicium est, mollis et delicate lasciuioris. Et ut
habitacula quoque de moribus hominum nonnihil attestari cognoscas, desertum
pręlatum est aulis regum. In his nanque uoluptatis mundanę mancipia uersari
solent, in illo Christi serui. Apostolis in Euangelio iussum
legimus, ne soliciti essent in perquirendis, quibus operirentur, sed
confiderent in eo, qui lilia, id est, momentaneam creaturam tam eximio
uestit candore, multo magis uestiturum ipsos, quos ad imaginem suam rationis
capaces ęternęque uitę destinatos condiderit: Quęrite, inquit,
primum regnum Dei et iustitiam eius, et hęc omnia adiicientur
uobis. Veruntamen quia modicum quid terrenę opis adiumentique sufficere debet ei,
cui multa reposita sunt in regno cęlorum, iisdem iussum est, ne duas tunicas
habeant; non ut simplici tunica contenti sint, si frigoris intemperies non
patitur, sed ne metu futurorum aliam induant, aliam reseruent. Superflui
itaque amictus solicitudo reprimitur, non necessarii cura. In calciatu quoque sandaliis tantum usos constat, quę in Actorum libro alio
nomine caligę appellantur. Quod sane calciamenti genus non operit pedem, sed
sicut expositores dicunt, suffulcit. Igitur, ne calciarium saltem paulo
cupidius uobis expetendum duceremus, exemplo ostenderunt satis esse, si ea
pars pedis tecta sit, quę terram terit, nuda relicta, quę cęlum spectat.
Recte enim et religiose incedentem cęlo patere, non terrę decet, Deo, non
hominibus. Hinc ipsi apostolorum principi Petro nihil amplius tegumenti fuisse creditur
pręter tunicam et palium, nihil aliud calciamenti pręter caligas. Illud in
Clementis libro relatum dicunt, hoc in Apostolicis Actis legimus dicente ad
eum angelo: Pręcingere et calcea et caligas tuas! Rideant hanc
tenuitatem, qui ignorant Ecclesiam, ab ipso fundatam, olim in paupertate
gloriantem, postquam cumulari diuitiis coeperit, uirtutibus decreuisse. Nemo
diuitum nunc ęgrotos uerbo sanat, tunc autem seminudi pontifices etiam
mortuos reuiuiscere fecerunt. Bartholomeum quoque apostolum collobio albo palioloque purpureo et sandaliis
usum memorię proditum est. Sed hoc miraculi adiicitur, quod quinque et
uiginti annos uestimenta eius nec sordes ullas nec uetustatem contraxerint nec sandalia subtrita sint. Veruntamen hunc etiam communis
nuditas piscatoribus parem fecerat, nisi purpureus color regię stirpis
insigne fuisset. Sed hic ideo reseruatus est, ut indicio foret, quanta ille
reliquerit, ut Christum sequeretur. Iacobus Iustus, frater Domini ob formę similitudinem appellatus et, ut
Egesippus ait, ab utero matris suę Sanctus, non laneum, sed lineum habuit
amiculum. Ad hęc, quod ad corporis cultum pertinet, nunquam attonsus est nec
oleo unctus nec balneo usus. Sic indutus etiam apud Iudeos in tanta
ueneratione fuit, ut soli permissum sit Sancta sanctorum intrare et Deo
laudis sacrificium pro populo offerre. Ioannem etiam apostolum sola syndone amictum Hierosolymis aliquando
incessisse ex Euangelio constat, quoniam, dum a Iudeis apprehenderetur, ea
relicta nudus effugisse dicitur. Nudi ergo nudum Christum sequamur, ne ab
aduersariis comprehendamur. Aurelius Augustinus episcopus ueste non magis compta magisue ambitiosa quam
illi, quibus pręerat, uti uoluit. Siquis excultiorem sibi dono offerret,
acceptam uenum iubebat dari, ut pecuniam inde exactam cum aliis
communicaret, quando quidem uestis ipsa communis esse non posset. Itaque
clericis suis dignitate pręstitit, habitu atque uestitu par fuit. Bernardum abbatem ueste quidem satis uili, sed minime squalenti usum memorię
proditum est, ac etiam dicere solitum tunicam sordibus obsoletam testem
desidię atque socordię esset et eius immunditiem interdum ad hypocrisim
spectare, qua inanis gloria, dum uideatur Stephano abbati, Grandimontensis ordinis autori, qui in Mureto*corr. ex
Moreto
, Aquitanię monte, uitam solitariam duxit, tametsi
rudis modicusque amictus fuerit, hoc tamen admirationem auget, quod sub
eodem et ęstiuos calores et brumę frigus pertulerit, nunquam quicquam panni
sibi uel addens uel demens. Vtranque profecto diuersorum temporum molestiam
leuare posset solertia, nisi utranque tolerare mallet in Deum charitas. Apollonius Paulus, primus eremita, cum nihil haberet, nisi quod inculta solitudo
suppeditare poterat, tunica de palmę foliis contexta nuditatem texit. Et qua
ille ueste necessitate usus est, hanc ipsam Antonius, cum defunctum
sepelisset, habuit in deliciis, non nisi festis solennibus eam induens. Quam
etiam diuus Hieronymus plurimi faciens: Si mihi, inquit, Dominus
optionem daret, multo magis eligerem tunicam Pauli cum meritis eius quam
regum purpuram cum regnis suis. Palmeis quidem tegminibus et illi quatuor in uastissima Aegypti eremo a
Pafnutio inuenti: Ioannes, Andreas, Thaddeus et Philippus amicti erant. Hunc
tamen tam syluestrem uestitum haud multo tempore post cum ueste
immortalitatis commutarunt. Tanto nunc felicius cęlesti lumine illustrantur,
quanto antea perusta solis ardoribus cute contemptius squalebant. Serapionem abbatem primitus quidem sola tunica simplicique paliolo contentum,
deinde his etiam carere pietas compulit; quippe seipsum despolians pauperes
contexit. Nec erubuit nudus incedere, dum nuditatem miseratur alienam.
Timotheo quoque in Aegypti solitudine degenti ea duntaxat corporis pars non
fuisse nuda perhibetur, quam barba comaque nunquam tonsę contexerant. Et
hunc Pafnutius inter bestias incedentem cum uidisset, syluestre magis quam
humanum animal ratus expauit. Mox, cum loquentem attendisset, agnouit Dei
seruum simulque didicit satis indutum esse, qui cum Christo nudus esset. Honophrius itidem nudus in ulteriori deserto ab eodem Pafnutio repertus
uerenda tantummodo foliis arborum operuerat. Consumptis enim uestibus, quę
secum attulerat, alia deinde, quam quę natura dabat, non quęsiuit. Cumque
uita functus esset, sanctam animulam eius uisibili specie ab angelis in
cęlum ferri uisam tradunt. Et quisnam nostrum paululum usu detritos ferre
dedignabitur pannos, cum nudi etiam ab angelis honorentur? Hilarionem abbatem accepimus nihil aliud, quo corpus suum operiret, habuisse
pręter saccum ac pelliceum ependiten rusticumque sagum, capillum semel in
anno Paschę die totondisse, nunquam lauisse, quod superuacaneum esse diceret
munditias in cilicio quęrere, neque tunicam alteram sumpsisse, nisi cum
prior penitus discissa esset. Diuo quoque Hieronymo saccea tunica erat. Hanc Eusebius discipulus eo
defuncto accepit honorique habuit tactu eius ualitudenarios curans et ad
uitam mortuos reuocans. Cuius, quęso, regum auro gemmisque refulgens aut
cocco purpuraque rubens uestimentum tantę unquam uirtutis fuit, quantę
sancti huius saccus iste cilicinus? Neque te, pater Francisce, hoc loco pręteribo. Cuius tegendo corpori tunica
una et ea sane crassi admodum fili impolitęque texturę satis fuit, quam pro
cingulo pręcinxerat funis nodo astrictus, ubi committebatur, non fibula.
Caput et ceruix cuculla uelabantur, pedes prorsus nudi erant, nisi forte
ligneis socculis ueluti sandaliis, ne terram contingerent, suffulti. Quem
morem nunc a professoribus institutionis tuę seruari
uidemus. Multis tunc habitus iste ludibrio erat, nunc per orbem celabratur.
Sed, quam tu sapienter cuidam nuditatem hanc tuam hyemis tempore calumnianti
ac petenti, ut guttulam sibi sudoris uenderes, eam te Christo, non hominibus
uendere respondisti! O felix ille sic irrisę nuditatis sudor, quem tu soli
Christo dedicans mercatus es regna cęlorum. Paucula nunc foeminarum exempla proferam, quibus ipsa uestium utilitas pro
ornatu fuit. Elisabeth, Pannonum regis filia et Christi ancilla, quam poterat abiectiore
amictu se uelabat. Scissuras alterius interdum coloris panno assuto, quo
uilior appareret, resarciebat. Itaque una de grege mendicantium uidebatur
contemnique gaudebat, ut humilitatem conseruaret. Maluit ergo sic pannosa
sicque despecta in xenodochio pauperculis morbo affectis ministrare quam in
regis patris aula, cum amisso marito ab eo in Pannoniam accersiretur,
sericis auroque renitere atque omnibus uenerationi esse. Christo enim
placere uolebat, non mundo. Toram, Deo dicatam uirginem in monasterio Thebaidis, memorant nunquam noua
tunica aut nouo melote aut nouis calceis usam; semper alias sororibus
recentia cessisse et ab iisdem sibi sumpsisse uetustiora tritioraque, ut,
quanto cęteras forma pręstabat (erat enim omnium pulcherrima) tanto
inconciniore magisque inepto habitu se deuenustaret. Neque enim ignorabat
anima, non corporis decore sponsam Christi excellere debere, ut cęlesti
thalamo digna sit. Maria Aegyptiaca, turpis aliquando uoluptatis quęstui dedita, omni
ornamentorum genere sese decorabat, nec a pigmentis fucoque abstinens, ut
placeret uiris. At postquam conuersa Christo seruire coepit, tantę illi
uestitus nullus curę fuit, ut eo consumpto, quem secum ad eremum tulerat,
nuda in solitudine uiueret. Et quia sine tecto degebat, ęstus pluuiasque
corpore nulla in parte uelato excipiens nigritiem quandam cutis situmque contraxerat, sed iam non paucis miraculis clarebat. Vide
ergo, quantum interfuit inter ornatum illum et nuditatem istam! Ille
impudicicię fomes fuerat, ista* corr. ex iste
meritum prębuit mirandę sanctitatis. Quid est autem, quod Paulus apostolus ad Timotheum scribens uelle se dicat,
ut mulieres orent in habitu ornato? Nunquid in sericis aut purpura eas orare
pręcipit? Minime quidem, quippe qui habitum istum continuo temperauit
subiungens: cum uerecundia et sobrietate ornantes se, ut scilicet
uerecundia luxum declinet et modum seruet sobrietas; non in tortis
crinibus, inquit, aut auro, aut margaritis, uel ueste preciosa,
sed quod decet mulieres, promittentes pietatem per opera bona. Et,
si mulier citra modestiam ornare se et componere prohibetur, quę coniugio
excusare posset ornatum, ne incomptior displiceat uiro, quanto minus ornari
debet uirgo, quę sese totam dedicauit soli illi, de quo dictum est: Erit
iustitia cingulum lumborum eius et fides cinctorium eius. Et in
psalmo: Indutus est Dominus fortitudinem, et pręcinxit se uirtute.
Qualis ergo Sponsi ornamenta, talia sint et sponsę: iustitia, fides,
fortitudo cęteręque uirtutes, non aurum, non gemmę, non sericum, non
purpura. Nam et Petrus apostolus: Sit, inquit, non extrinsecus
capillatura aut circumdatio auri aut indumentum uestimentorumque cultus,
sed qui absconditus est cordis homo in incorruptibilitate quieti et
modesti spiritus, qui est in conspectu Dei locuples. Alium ergo quam
spiritalem cultum atque ornatum quęrentibus, quid Dominus per prophetam
minetur, operęprecium est audire. Dixit Dominus Deus, inquit: Pro
eo, quod eleuatę sunt filię Syon, et ambulauerunt extento collo, et
nutibus oculorum ibant, et plaudebant, et ambulabant, et pedibus suis
composito gradu incedebant, decaluabit Dominus uerticem filiarum Syon,
te Dominus crinem earum nudabit. In die illa auferet Dominus ornamentum
calciamentorum, et lunulas, et torques, et monilia, et armillas, et, mytras, et discriminalia, et periscelidas, et murenulas,
et olfactoriola, et inaures, et anulos, et gemmas in fronte pendentes,
et mutatoria, et paliola, et linteamina, et acus, et specula, et
syndones, et uittas, et theristra. Et erit pro suaui odore foetor, et
pro zona funiculus, et pro crispanti crine caluitium, et pro fascia
pectorali cilicium. Per alium quoque prophetam dicitur: Cum
uestieris te coccino, cum errata fueris monili aureo, et pinxeris stibio
oculos tuos, frustra componeris. Contempserunt te amatores tui, animam
tuam quęrent. Et ut breuiter discamus, quantum obsit elegans
preciosumque uestimentum aut quantum prosit humile et despectum, diues ille,
qui purpura et bysso induebatur, sepultus est in inferno, mendicus autem
Lazarus, qui nihil pene, quo indueretur, habebat, ab angelis sublatus et in
Abrahę sinu collocatus. Tantaque repente facta est rerum statusque
commutatio, ut et temporalibus deliciis ęterna succederent supplicia et
temporali miserię ęterna beatitudo. Hactenus de uestitu cultuque corporis nostris. Nunc, ne idem corpus inertię
se dedat ocioque corrumpatur, de exercitiis eius ac labore dicendum uidetur.
Sequenda est quidem illa Hieronymi sententia maximeque obseruanda: Fac
aliquid operis semper, ut te semper diabolus inueniat occupatum. Non fuit satis apostolis tantum spiritalia curare negocia:
prędicare, orare, legere; siquid supererat temporis, manuum labori
impendebant. Lucas Euangelista in Actis Apostolorum testatur Paulum
apostolum, cum Corinthi apud Aquilam et Priscillam hospitaretur, sabbatis
quidem in synagoga disputare solitum, reliquis uero diebus artem
scenofactoriam exercuisse. Et ipsemet in Epistola ad Corinthios ab Epheso scribens ait: Laboramus
operantes manibus nostris. In Epistola quoque ab Athenis ad
Thessalonicenses missa: Non inquieti — inquit — fuimus inter uos
neque gratis panem manducauimus ab aliquo, sed in labore et fatigatione
nocte et die operantes, ne quem uestrum grauaremus, non quasi non
habuerimus potestatem, sed ut nosmetipsos formam daremus uobis ad
imitandum nos. Nam cum essemus apud uos, hoc denunciabamus uobis,
quoniam, siquis non uult operari, nec manducet. Rursumque in Actis
ad maiores natu ecclesię, quae Ephesi erat, loquens ait: Argentum et
aurum aut uestem nullius concupiui, sicut ipsi scitis, quoniam ad ea quę
mihi opus erant, et iis qui mecum sunt, ministrauerunt manus istę. Omnia
ostendi uobis, quoniam sic laborantes oportet suscipere infirmos ac
meminisse uerbi Domini Iesu, quoniam ipse dixit: Beatius est magis dare
quam accipere. His uerbis monstrauit etiam episcopos huiusmodi
labori uacare quandoque debere, ut habeant, unde aliis largiantur, nedum
unde ipsi uiuant. Pauperculis olim episcopis hoc iure pręceptum fuisse dicet
aliquis. Nunc autem opulentis, ut quid necesse est laborare? At iis etiam,
sed alia tamen laborandi causa erit, ne scilicet in multa, ut fit, rerum
copia lasciuire illos et uoluptatibus diffluere ocium cogat. In desideriis
enim est (ut Salomon ait) omnis ociosus. Ab Haymone quoque, Cantuariensi archidiacono, de Paulo traditum est, quod a
gallicinio usque ad horam quintam operi manuum et inde usque ad horam
uespertinam faciendis ad populum sermonibus uacare soli/ tus
sit, residuum uero temporis impertierit cibo, somno, precationi; ita nullam
horam illi pręterisse immunem expertemque laboris, nisi quam edendi
dormiendique necessitas interpellarit. Sed in his omnibus ita eum se
gessisse credimus, ut mentem nunquam non Deo intentam habuerit, illudque,
quod aliis pręceperat, prior ipse impleuerit: Sine intermissione
orate! Sic ergo nobis opus aliquod faciendum erit, ut, dum manus
artificio occupatur, animus ipse interim oret et in cęlestium meditatione
iugiter uersetur. Petrum et Thomam et Iacobum et Ioannem post susceptum etiam apostolatus
officium piscatione se exercuisse, quin immo iubente Domino laxasse rete in
Euangelio legimus. Quis tale opus reprehendere audeat, si Dominus iubendo
approbauit? Iam de elemosinis eorum, quos docebant, uiuere licebat, iam
dignus erat operarius mercede sua, et tamen crebrius ad tendenda retia quam
ad accipienda munera manum porrigebant, ut non auaritiae, sed honesti
laboris exemplo essent. Lucam etiam Euangelistam arte picturę animum spiritalibus negociis fatigatum
remittere consuesse accepimus. Romę duę imagines uisuntur, altera Christi in
Sancta sanctorum, altera Beatę Marię Virginis in ecclesia, quę Sanctę Marię
Maioris dicitur. Eas ab ipso pictas ferunt, similitudinem exprimentes eorum,
quorum nomini dedicatę sunt. Constantinopoli etiam extare eiusdem Virginis
effigiem pictam constat, quam ab eodem delineatam ac fabrefactam fama
celebrat. Hoc exercitii genere siquis uti uoluerit, illud tantummodo
pingendum fingendumue sibi meminerit, quod ad uirtutem capessendam prouocet
spectatores, non quod ad uitia inani oblectatione possit illicere. Hoc enim
opus diaboli, illud Christiani. Antonius abbas, hominum ad se confluentium frequentia inquietatus, relicto
monasterio ulteriorem eremum petit ac, ne fratres uictum ipse deferendo
uexarentur (tridui enim itinere ab eis distabat) terram coluit sementemque
fecit et holuscula plantauit, ut etiam iis, qui inuisendi
gratia eo accessissent, ad conuescendum satis esset. Siquid insuper ocii
suppeteret, sportulas de palmarum foliis texebat, ut suo potius labore quam
alieno impendio sibi necessaria in solitudine compararet. Eos autem, qui nihil agendo nihil sibi defuturum sperant, pręsumptione falli
Ioannis abbatis monstrabimus exemplo. Huic in Scythiotica eremo ętatem
agenti incidit in animo, ut diuinę contemplationi absque aliqua corporis
operatione cibiue cura iam quasi angelus Dei uacaret. Itaque cęllam deserens
per uastam solitudinem euagari coepit, sed die tandem septimo fame urgente,
cum iam uesper esset, rediit. Et cum cęllę fores occlusas offendisset,
contubernalem suum, quem ibi reliquerat, ut sibi aperiret, inuocauit se
Ioannem esse contestans. At ille: »Nequaquam — inquit — nam Ioannes in
angelum mutatus est nec cibo illi opus est nec cum hominibus commorari
necessarium.« Tali exprobratione taxatum dimisit, passus eum nocte illa sub
diuo ante ianuam iacere. Mane vero concesso aditu, cum longa inedia lassum
refecisset, fraterna charitate monuit debere se hominem meminisse,
materialibus adhuc escis nutriendum, ut sufficere possit actioni spiritali;
proinde laborem monachis communem ne detrectaret. Eo enim non solum corpori
opportuna facile parari, sed etiam animum ipsum recreari solere, ut semper
quasi nouus ad agendas Deo gratias laudesque persoluendas redire cum
alacritate festinet. Correctus igitur Ioannes diuina deinceps negocia
fabrilis operis uicissitudine impensius est executus et, quantum sua
pręsumptione lapsus fuerat, tantum consilio alieno usus profecit. Ioannes, alius abbas, qui in Thebaidis eremo uitam duxit, singulis Dominicis
diebus pane ab angelo delato se sustentasse perhibetur, cęteris uero diebus
fiscellas texendo uictum sibi parauisse. Quod si et aliis diebus,
quemadmodum Dominico, feriandum esset, quotidie Serapionis abbatis monachos ita institutos esse accepimus, ut manuum mercede
sibi in diem alimenta conquirerent. Eosdem, cum in agris tempestiua messis
esset, operam locare et, quicquid stipis inde exegissent, totum indigentibus
(hisque maxime qui uinculis publicis arctati erant) erogare atque
distribuere consueuisse. Sic illi ne minimam quidem partem desidię dabant.
Pręcipueque largiendo, cum quicquam sibi superesset, pietatem excolebant,
sed nec minus humilitatem, cum seruiles operas non dedignarentur. Vno igitur
labore trium uirtutum fructum colligebant: solertię, pietatis, humilitatis. Manuum etiam labore uictitasse fertur Hilarius abbas in monte Emilię
commoratus atque ibidem suis impensis ecclesiam construxisse. Cum ergo
corpus exercendo animę integritatem conseruarit et tandem cęlestem
beatitudinem consecutus sit, apparet uerissimum esse illud in Ecclesiastico
scriptum: Vita sibi sufficientis operarii condulcabitur, et in ea
inuenies thesaurum. Vando, abbas in finibus Gallię monasterii Fontanellę, quod ipse ędificauerat,
cum Guidone nepote Deo seruiens, postquam egere coepisset, a Batylda regina
diuinitus monita plaustrum cibariis onustum accepit. Sed deinceps de
operibus manuum uictui suo necessaria suppeditauit. Quod si is, qui, dum
penuria premeretur, Dei erga se benignitatem expertus fuerat, manualem
laborem non detrectauit, ne tentare uideretur benefactorem suum in eo
exigendo, quod ipse sibi pręstare posset, uis tu necessitati tuę non
succurrere laborando, cum possis, quasi dignus, qui ab angelis, non ab
hominibus pascaris? At ob hoc ipsum to indignum statuis, quod pręsumptione
utaris teque marcescere ocio sinas. Quod quidem cauens Venerius abbas, dum solitarius in Palmaria insula, quę a
continenti Lunensis oppidi octo millia passibus abest, uitam dure admodum
aspereque ageret, diu herbis pomisque syluestribus sustentatus, tandem ad agriculturam se accinxit, tanto Domini fauore, ut
unum sarculum hordeique modicum habens, die uno humum prosciderit, semen
sparserit, messem secuerit. Quo miraculo et hominis necessitati consultum
est et palam factum, quam istud exercitii genus Deo esset gratum. Nisi enim
illi perplacuisset, nunquam tam pręcoqua fruge, tam repentino prouentu
laborantis curam compensasset. Hinc illud est in Ecclesiastico dictum:
Non oderis laboriosa opera et rusticationem ab Altissimo
creatam! Stephanus anachoreta in Mareotide regione, sanctitate vitę et miraculis
clarus, quanuis hernię morbo (quem Gręci hydrocelam appellant) laboraret,
non tamen intermittebat, quin certa diei hora de palmarum foliis funiculos
intorqueret, maiorem morbum existimans ociositatem. Danieli, Aegyptio abbati et presbytero in Scythiotico monasterio degenti,
sicuti facere aliquid operis post spiritales labores libuit, ita ea, quę
confecerat, ad uicum aliquem deferendo uenditare rubori non fuit. Precium
omne pauperibus dilargiebatur, elemosinas de propriis laboribus impendens,
comperta ratione, qua et minime ociosus et maxime pius esset, utque dignus
appareret, cuius exemplo cęteri uiuerent, miraculis nobilitatus est. Nunquam autem magis patet uanis cogitationibus mens nostra, quam cum ocio
corpus ipsum indulget. Et hoc quidem Antonii exemplo probare possumus. Qui
quondam solitudinis tedio affectus, cum dubius animi ęstuaret, clamare
coepit: »Salvari cupio, Domine, et ecce cogitationes meę mihi aduersantur.«
Mox, ubi de cęlla prodiit, conspexit hominem monachali habitu succinctum
nunc calathos texentem nunc ad orandum procumbentem. Et dum rem tacitus
miratur, ab eodem tandem audiuit: »Sic et tu age, Antoni! Sic enim agendo
saluaberis.« Cumque id loquentem statim non comparuisse animaduerteret,
angelum Dei fuisse intellexit. Ac deinde operum orationumque uices monitu
eius diligenter seruans ad tantam perfectionem conscendit, ut
nemo illis temporibus uel abbatum vel monachorum anachoretarumque maiori
admirationi fuerit. Arsenium abbatem, dum opus faceret, lachrymas effundere solitum scriptores
tradunt. Quę res indicio est longe aliud illum cogitasse, quam quod manibus
fabricaret. Manus quidem labori intentę erant, sed mens diuinis
meditationibus assueta ad Deum tollebatur et eius desyderio accensa a fletu
temperare non poterat. O cęlestem uirum, qui etiam inter laborandum futurę
beatitudinis dulcedinem degustabat. Philoromus*corr. ex Phyloronius
presbyter, dum in quodam Galatię**corr. ex Gallicię
monte multa se abstinentia fatigaret, non minus manuum operatione
exercebatur. Inde illi suppetere potuerunt longinquę peregrinationis impensę
Romam Hierosolymamque ititanti. Et quoniam nunquam neque ieiunii angustiis
neque manuum neque pedum inquietudine defatigatus est, sempiternę quietis
indicibili bono perfrui meruit, martyrum coronam adeptus, non quod martyrium
passus esset, sed quod pares martyrio pro Christo susceperit labores. Archebio Cassianus refert, quod, dum adhuc in coenobio cum fratribus
uersaretur, laborem, qui ibi omnes suis horis exercebantur, sibi duplicando
pro matre creditori satisfecerit, cum ipsa ob inopiam soluendo non esset. At
neque patrem neque matrem agnouerat, dum religionem profiteretur. Tunc uero
matrem se habere intellexit, cum illam egestate liteque coarctari vidit, ut
ei scilicet, qui parentes honorare iussit, obediret, cuius amore et ipsam
reliquerat et patrem. Archebius igitur pręceptum Domini seruauit matri
oppressę subueniendo, ocio locum non dedit laborem super laborem cumulando,
religionis cultum non intermisit in monasterio permanendo et charitatis opus
auxit miserendo calamitati alienę.
Deinde solitariorum institutum secutus, cum in insula Nili uitam duceret,
Cassiano eo aduenienti atque ibidem inter anachoretas residere cupienti
cęllam cum supellectili dono obtulit se inde transmigrare uelle dicens. Post
paucos autem dies reuersus, alteram multo labore sibi construxit. Sed mox et
illam simul cum instrumento pari simulatione aliis eo appulsis concessit et
iam tertiam (ut ipse Cassianus tradit) sibi ponere moliebatur, hanc etiam
daturus, si habitatorem inuenisset. Tali itaque liberalitate ad seruitium
Dei aduenas inuitabat, tali commento, ne recusarent, circumueniebat, tali
denique labore perniciosam ocii mollitiem excutere atque abigere lętus
alacerque solebat. Non sensit laboris tedium, dum opus exercet pietatis. Cum Pacomio abbate in quodam Thebaidis monasterio mille quingenti monachi
erant, omnes manibus sibi uictum comparantes, ita ut etiam extra monasterium
pauperibus alimonię subsidia mitterent. Plurima inter eos artificum opera et
pręcipue quidem exercendi corporis gratia cudebantur, ut edomita assiduis
fatigationibus caro disceret seruire spiritui. Manus enim fortium (ut
Salomon inquit) dominabitur. Quę autem remissa est, tributis seruiet. Sic quidem et Paulus abbas in Aegypti eremo, cui Porphyrio nomen est,
considens, cum sibi ad uictum hortulus, quem ipse fecerat, et palmarum ferax
regio satis essent, quotidie tamen aliquot horis palmę texturę operam
impendebat. Ea uero, quę texuerat, annis singulis concremabat. Septima enim
et eo amplius mansione ab hominum habitaculis remoto neque dare illa cuiquam
neque uendere promptum erat. Quotidianus igitur labor non nisi fugiendi ocii
causa insumebatur. Quod si desidię torporique se dedidisset, nec in deserto
solus permanere, nec ad perfectionem sanctitudinis peruenire potuisset.
Multam enim maliciam docuit ociositas. Diuus Hieronymus ad uirgines scribens: Hoc unum - inquit — apud
omnes obseruationis pręcipuum est et celebre per Aegyptum, ut neminem
nisi obedientem et humilem ad omnes labores perficiendos
et opera suscipiant, quatenus domita caro, ex grauedine, cogitationibus
uanis et uoluptatibus non uacet ex ocio. Teneatis firmissime, quod omnis
concupiscentię et immunditię atque peccati mater est ociositas. Iccirco Simeon monacho, ex Italię partibus in illam Nili insulam (cuius paulo
ante mentionem fecimus) sese conferenti, cum nullam artem calleret pręter
Latinę litterę (cuius illic usus nullus erat) scriptionem, a quodam seniorum
prouisum est, ne ociosus esset. Finxit enim piissimus simulator habere se
fratrem in Italica cohorte militantem, Latinis litteris instructum, et
Simeonem petiit, uti sibi apostolicum Pauli codicem Latine conscriberet,
fratri mittendum, quo ille legendo animi uirtutibus proficere posset. Sub
tali prętextu et ipsum ad scribendi exercitium excitauit et quasi mercedis
loco cuncta eius uictui necessaria obtulit, ueritus ne uel propter rei
inopiam uel ocii copiam nouus homo illis in locis diutius perdurare
nequiret. Quantę ergo utilitatis est post spiritales actiones aliqua manuum
operatio, si per eam in proposito bene beateque uiuendi perseueretur, quantę
necessitatis, si sine illa coli habitarique solitudo non posset! Apud Syluanum abbatem in Scythiotico coenobio quidam hospitans, cum fratres
eius multum manibus laborantes uidisset, eam solicitudinem quasi rem
superfluam cauillans: »Maria — inquit — optimam partem elegit sedens secus
pedes Domini et audiens uerbum illius.« Post hęc, cum hora coenę ex
industria ipsum non uocassent, ubi coenatum est, miranti ac quęrenti, cur
ita se praetermisissent, abbas respondit ratos fuisse ipsi, qui se totum
spiritalem profiteretur, cibo potuque minime opus esse. Tunc demum illo
errorem confitente subiunxit: »Scias igitur Mariam etiam Marthę ministerio
indigere auxilloque iuuari.« Ob hoc quidem et Dorotheus in desertis Aegypti abbas, minima somno indulgens,
noctis quoque partem operi manuum dabat. Tunc nempe sportulas contexere solitus, interdiu autem lapides conuehere et cęllas
ędificare, quas ibi habitare uolentibus (ut modo de Archebio diximus) ultro
offerebat. Sportulis autem diuenditis precium omne indigentibus donabat.
Itaque semper laborando semperque laborata aliis largienda et ocium
declinauit et pietatem coluit. Alterius nunc sexus in hoc exercitationis genere solertiam expediamus! Ferunt ipsam Beatam Virginem (quę et uirgines castitate et matres partu
superauit) dum adhuc in templo seruiret, a summo mane usque ad horam tertiam
precationes extendisse, a tertia ad nonam lanificio sese occupasse. Inde
demum sumpto modico cibo usque ad occubitum solis lectitasse Scripturas et
in earum meditatione pernoctasse. Hac itaque uitę institutione ad tantam
morum sanctitudinem deuenit, ut sola prę omnibus eligi meruerit, quę et
Saluatorem mundi pareret et post partum uirgo permaneret. Quod si hęc, quę
sine peccato concepta omnis prorsus peccati expers fuerit, id temporis, quod
orationi lectionique supererat, manuum labore sibi transigendum duxit,
quomodo te in ignauia ocii mollitudine quandoque desidentem securam
arbitraris, o uirgo, quam in peccatis genuit mater, quam quotidie interius
cogitationes, exterius proni ad uitia sensus impugnant? Crede mihi, non
effugit decipulas diaboli, quisquis laborem fugit. Huiusce quidem sententię non ignara illa monasterii Thebaidis antistita, quę
Euphrasię, Deo sacratę uirgini et adhuc puellę, pręter domesticos, id est,
communes cum aliis labores, hoc iniunxit, ut quotidie magnum lapidum aceruum
de loco ad locum transferret et translatos rursum restitueret. Quanuis enim
ieiuniis uigiliisque haud parum illam fatigari cerneret, timebat tamen, ne,
si quicquam paulo remissius egisset, aliqua residens iuuenili in corpore
turpis cogitationis scintillula incendium excitaret peccati. Eam autem
sopiri uel etiam extingui posse hoc exercitationis additamento sperabat.
Neque ipsam spes fefellit, quando quidem satis constat Euphrasiam uirginem inter sorores uirtute atque integritate pręstitisse. Hęc sane exercendi corporis cura etiam coniugatas honestauit. Lantgrauii, Thuringię principis uxor Elisabeth et eadem Pannonum regis filia
(cuius non semel mentionem fecimus) cum multis ante uiduitatem opibus
polleret, nequando per ocium luxu difflueret, ancillarum officia usurpabat,
lanam linumque carpendo, nendo, texendo, suendo cęteraque id genus opera
conficiendo se plurimum fatigabat. Sic pudiciciam conseruavit, sic
humilitatem custodiuit, sic ipsa Euangelicę perfectionis insignia, quibus
post obitum mariti abunde eluxit, comparauit. Etenim ad illam uerę
beatitatis quietem perueniri non potest, nisi per uitę pręsentis frequenter
assiduosque labores. Ac ne plura huiuscemodi exempla enarrando modum excedat oratio, libet in fine
capitis huius apponere uerba diui Hieronymi ad Demetriadem uirginem accurate
admodum eleganterque scribentis: »Statue — inquit — quot horis sanctam
Scripturam ediscere debeas, quanto tempore legere non ad laborem, sed ad
delectationem et instructionem animę. Cumque hęc finieris spacia et
frequenter te ad figenda genua solicitudo animę suscitauerit, habeto lanam
semper in manibus uel staminis pollice fila deducito uel ad torquenda
subtegmina in alueolis fusi uertantur aliarumque neta aut in globum collige
aut texenda compone; quę texta sunt, respice, quę errata, reprehende, quę
facienda, constitue. Si tantis operum uarietatibus fueris occupata, nunquam
dies tibi longi erunt, sed quanuis ęstivis tendantur solibus, breues
uidebuntur, in quibus aliquid operis prętermissum non est. Hęc obseruans et
teipsam saluabis et alias erisque magistra sanctę conuersationis multarumque
castitatem lucrum tuum facies, Scriptura dicente: In desyderiis est omnis
anima ociosi. Nec iccirco tibi ab opere cessandum est, quia Deo
propicio nulla re indiges, sed ideo cum omnibus laborandum est, ut per
occasionem operis nihil aliud cogites, nisi quod ad Domini pertinet
seruitutem.«
At quoniam contra lasciuientis carnis petulantiam nec ipsa interdum operum
occupatio satis sufficit, aliis insuper castigationibus eam coercendam esse
sanctorum exempla, quę modo proponemus, docent. Paulus apostolus castigat corpus suum et in seruitutem redigit, ne forte, cum
aliis prędicauerit, ipse reprobus inueniatur. Ad hęc angelus Sathanę
colaphizat eum, ne reuelationum magnitudine extollatur. Et, si illi, qui uas
electionis erat, in quo Spiritus Sanctus habitabat, non fuit satis
peregrinando prędicandoque fatigari et ubique sęuientibus persecutionis
procellis iactari atque concuti, sed ad domandos corporis census aculeosque
cupidinum retundendos uerberum quoque ictibus quati affligique oportuit,
quis tutum se putabit et non proprii corporis imperio se subditum iri
timebit, si in eo castigando non ęque solicitus fuerit? Thomas, Cantuariensis archiepiscopus, tunicam et femoralia poplitum tenus
cilicina sub uestimentis gestauit. Quippe indignum se, qui Ecclesię
pręesset, arbitratus est, nisi et membris suis pręese posset. Membra igitur
tegminis asperitate contrite sibi subiicere studuit, nequando ipse illis
subiectus appetitum illorum sequi cogeretur, non suum. Maglorius*corr. ex Maiorus
quoque, in insula Britannię Sargia**cor. ex Sarina
episcopus, qui episcopali dignitati solitudinis pręposuit
humilitatem, spretis honoribus eremum penetrans, pręter incredibilem cibi
potusque abstinentiam, semper cilicio est usus. Et quia uirgo fuerat,
uirginitati inimicam indumentorum mollitiem declinauit. Qui
enim mollibus uestiuntur, in domibus regum sunt. Eadem cilicii gestatio Eadmundum, Cantuariensem archiepiscopum, commendat, et
hoc plus adiicitur, quod quadragesimę diebus pro cilicio loricam plumbo
contextam induere solitus sit. Itaque non duritia solum cilicini tegminis,
uerum etiam plumbei gravitate concupiscentiam frenans et ipse uirginitatem
perpetuo incorruptam seruauit. Mederici uero, Heduensis abbatis, cilicium aliis etiam aduersus immundas
tentationes remedio fuit. Monachus quidam libidinosę cogitationis iam
stimulos ferre non ualens, cum illud induisset, nequam spiritu confestim
recedente in castitatis puritate perseuerauit. Quinto Lodouico, Galliarum regi, multo plus contulit interius cilicium quam
purpura exterior. Hęc terreni regni insigne erat, illud cęlestis aditum
prębuit. Ad cilicii quippe squalorem respiciens Deus, non ad purpurę
luxuriam Christianissimo regi et temporale regnum tutatus est et ęternum
indulsit. Macharius, Alexandrinus abbas, cum corporis affectibus paulo improbius urgeri
se uideret, saccum sabulo repletum, uix homini portabile onus, per eremum
incedens humeris baiulauit. Theosebio forte obuiam factus et, quid ageret,
interrogatus, quod uexatorem suum uexaret, respondit. Nisi ergo corpus
nostrum fatigatione aliqua agitauerimus, periclitabitur animę fortitudo,
quando quidem naturali quodam instinctu duo ista sibi inuicem aduersantur,
et alterius uis alterius debilitate constat. Diuus Hieronymus in eo libello, quem ad uirgines Deo sacratas conscripsit,
uidisse se in eremo affirmat unum ex monachis, qui a seniore iussus
pręgrandem lapidem iam octo annos bis in die per tria fere milliaria
gestauerat in scapulis, ita alacri animo, ut intermedio tempore semper nova
sibi iniungi opera ultro patrem rogaret. Haud irritus hic uidebitur labor,
si consyderabimus, quanti fructus sit cum obedire patribus
tum ociositatem fugere. Siquis autem ipsius Hieronymi in legendo scribendoque laborem consyderet,
dicet: Quomodo sic occupato animo ulla turpis cogitatio potuit irrepere.
Tum, si ad Eustochium uirginem scribenti ac confitenti crediderit (Memini
me, inquit, clamantem diem crebro iunxisse cum nocte nec prius a pectoris
cessasse uerberibus quam rediret Domino increpante tranquillitas), plane
intelliget etiam inter labores cogitationum tentationi esse locum, easque
cum labor nequit repellere, flagellis ac uerberibus excutiendas et semper
auxilium divinę miserationis implorandum. Neque enim ex nobis
sufficimus, ut Apostolus inquit, sed omnis sufficientia nostra ex Deo
est. Illud quoque macerandi corporis genus, quod a Bonifacio, Mysię Inferioris
archiepiscopo, seruatum legimus non est silentio prętermittendum. Ferunt
enim, cum ad illas gentes Christum euangelizaturus proficisceretur,
equitantibus iis, qui cum illo erant, ipsum medio brumę tempore sine equo
nudis pedibus incessisse. Et cum ad montium asperiora itinera peruenissent,
equum conscendisse, sed tamen calciamenta minime induisse, ita ut sęuiente
hyeme et niue, quę pedibus inciderat, gelascente plantas de stapede amouere
nequiuerit, donec aqua feruente superinfusa glacies solueretur. Hanc in illo
algoris patientiam imitentur, qui bullientem in medullis libidinis, ęstum
cupiunt extinguere. Frigescente enim corpore facile et ipsa frigebit Venus. Iccirco fortasse et Hospitius, apud Nuceriam solitarius (ut Paulus, qui
Longobardorum historiam scripsit, refert) ferro solido lumbos nudos
pręcinxerat, ut scilicet eam corporis partem magis attereret, unde magis
uoluptatis motum exurgere solere sciret. Virtus enim eius in lumbis eius, et
fortitudo illius in umbilico uentris eius. Philoromus* corr. ex Phyloronius
item presbyter intra saxeam speluncam inclusus et ferreis nexibus
manes pedesque reuinctus uixisse perhibetur, ut carcerem simul uinculaque
perferret. Hic extremo uitę die confessus est nullum a se
temporis momentum, quo non de Deo aliquid cogitaret, prętermissum. Dum
igitur corpus uoluntaria castigatione premeretur, spiritus ipse terrenis
affectibus liber semper cęlestia meditabatur. Martinus, in Massico, Campanię monte, solitarius manens, ut euagandi
facultatem sibi surriperet, catena saxo affixa pedem uinxerat. Et cum diu
angustiam hanc libenter pertulisset, Benedicto abbate id demum resciente
iubenteque, ne committeret, ut catena ferrea potius quam catena Christi ibi
illum fixum teneret, statim quidem nodos dissoluit, sed nunquam inde longius
discessit quam discedere uinctus poterat. Durum profecto et difficile fuit
hominem ueluti rabidum canem ferreis uinculis constrictum permanere, sed
multo difficilius compede soluto longius abeundi uoluntatem semper tenere
ligatam. Vtranque autem difficultatem superauit amor Christi. Ioannem monachum sub caua montis rupe annos treis rectum perstitisse tradunt
talique corporis gestu et cibum et somnum cepisse. Et diutina tandem
immobilique statione tibias imas intumuisse hulceraque fecisse. Quid hac
patientia intolerabilius, si quicquam intolerabile est, quo beatitudinis
ęternę pręmia compensantur? Ac ne dubites Ioannem nunc in cęlesti gloria
esse cum angelis, angeli ministerio pedum eius langor in terra curatus est. Pacomius abbas per dumeta et obducta sentibus loca nudis uestigiis
deambulabat, ut uoluptatis aculeos spinarum aculeis quasi clauum clauo
expungeret. Cruentatis quidem pedibus ad cęllam suam redibat, sed superata
tentatione magis de uictoria quam de uulneribus dolens. De talibus propheta
Dauid cecinit dicens: Euntes ibant et flebant mittentes semina sea.
Venientes autem uenient cum exultatione portantes manipulos suos. Simonem monachum accepimus, dum apud puteum aquam hauriret, fune de situla
soluto nudum corpus multo uolumine circumduxisse uesteque
superiniecta uincula illa nullo conscio operuisse. Sed cum tandem
penetrantibus nodis exesa et iam suppurata caro foetore secretum
prodidisset, abbatis iussu funem detractum, ipsum de monasterio pulsum
fuisse, quoniam id facinus magis animi stulticię quam deuotioni imputabatur;
pulsum autem abiisse in solitudinem. Et cum ab eodem abbate nocturnis
terrificationibus per uisum agitato reuocandus quęreretur, in cisterna sicca
inuentum atque ad monasterium reductum ostendit Deus, quanti talem in illo
uitę austeritatem faceret, sine cunctatione disponendo, ut ab his ipsis
honoraretur, qui expulerunt. Pater etiam Minorum Franciscus, quam in se durus extiterit, cum sępe aliis
tum illo potissimum tempore monstrauit, quando connubii cogitationibus eum
impugnari contigit. Sibimet enim iratus, proiectis repente indumentis et
fune, quo pręcinctus fuerat, arrepto dure admodum sese diuerberauit.
Cęterum, ubi uerbera parum profecissent (usque adeo uehemens tentatio erat)
extra monasterium prorumpens, in altam niuem, sicut nudus erat, se deiecit
diuque uolutauit. Ac deinde ex illa compactas hominum effigies identidem
toto corpore astringens ipse se alloquebatur increpandoque dicebat: En tibi,
Francisce, uxor, en tibi liberi! Aut uesti illos, ne sic algeant, aut
dimitte omnia et uni Domino serui! Sic ille tandem carnis petulantiam domuit
flagellis et libidinis incendium gelidas niues nudo amplexans pectore
extinxit. In hoc uirtutis genere muliebris quoque sexus laude sua non est fraudandus. Elizabeth, Thuringię ducis coniux, regia progenies, cum incolumi sospiteque
adhuc marito Christum induisset, in secretiori cubiculo cum ancillis
conclusa, uti se flagellorum ictibus onerarent, iubebat. Ita submitti sese
et humilitate deiici didicit, experiendo, an patienter ferret uerbera
ancillarum suarum tam clari generis foemina.
Illa quoque Elizabeth, Deo dicata uirgo, quam in Sconaugiensi* corr. ex
Comagiensi latentem monasterio fama uirtutum mundo
prodidit, et ipsa statutis horis quotidie flagello se cędebat, ut carne
mortificata Christo uiueret, non immemor, quod ipse etiam pro nobis perpeti
flagella uoluit flagellisque atrociora. Maria Decegnies uirgo, inuita a parentibus uiro tradita, cum pręter
quotidiana ieiunia crebrasque precationes etiam flagris acriter se
distringeret, monuit maritum, ut communi utriusque uoto castitatem
seruarent. Naufragium fecerat uirginitas matrimonii commissa fluctibus, sed
dum tabulę innititur ieiunii, orationis, castigationis, illęsa intactaque ad
portum enatauit salutis. Radegundis, Clotharii, Gallorum regis, uxor, sub preciosis et delicatis
uestibus uile et asperum cilicium tulit. Sicque omnem penitus Venereę
uoluptatis motum de suo excussit corpore, ut tandiu a uiro precibus
contenderit, donec impetrarit uinculi coniugalis dissolutionem castitatis
obligatione. Quod fortasse non petisset, nisi prius carnem cilicio
domuisset. Carne igitur spiritui subiecta pręponere coepit Christum marito,
monasterium regno. Quid de Cęcilia uirgine dicam? Quę Valeriano desponsata ne ipso quidem
nuptiarum die ciliciolum suum dimisit. Exterius noua nupta auro textis
fulgebat uestibus, interius Christi ancilla cilicio squalebat. Cumque
Fescennini concinerentur et musici genesis perstreperent instrumenta, illa
tacita uirginitatem ipsi, cui se prius desponderat, Deo, commendabat. Deus
igitur per angelum suum eam ita tutatus est, ut integram inuiolatamque
seruarit, martyrio coronarit et pro cilicio luce induerit immortalitatis. Sarra, in Scythi uirginum pręposita, cum ad fluminis ripam posito monasterio
annos sexaginta habitasset, haud sustinuit, ut aliquando aspicere per
fenestram uellet leniter pręterlabentes aquas pratiue adiacentis
amoenitatem, ne ex eo aspectu aliquid caperet uoluptatis.
Nescio, an cilicio usa sit uel flagellis, sed affirmare ausim tantam hanc
oculorum continentiam difficilius obseruari posse quam cilicium flagellaque
tolerari. Huius exemplo constanter depugnandum est cum sensuum nostrorum
affectibus, qui ab illicitis, nedum a uanis, auerti nullo modo possunt, nisi
subdatur et laboribus corpus et animus Deo.
Cęterum corpus ipsum ita affligendo moderari debemus, ut rationi pareat,
non ut occidat. Sicut et paulo durior seruus, non ut dispereat, puniri
debet, sed ut mitior submissiorque fiat et domini sui imperium magis
prompto exequi maturet famulatu. Certe nauis ipsa, si supra modum
oneretur, subsidet et fundum maris citius continget quam littus; et si
infra modum, ad omnem flatum instabili alueo alternaque laterum
iactatione dum uacillat, periclitabitur. Et si lasciuienti iumento plus
oneris quam ferre pręualet imponatur, in itinere corruet; sin minus,
contra stimulum calcitrabit. Tentandę sunt igitur examinandęque uires et
ęquandum cum uiribus pondus, quod ferentem neque grauitate opprimat
neque leuitate licentius insolescere sinat.
Charitas, quoniam et tertia in ordine harum, de quibus modo diximus, ab

manna de cęlo, aquam de petra, dum deserta

Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.